Gregorius Nyssenus. Contempserat patrem in primo recessu adolescentior filius, et opes paternas profuderat: at ubi lapsu temporis est attritus laboribus, dum mercenarius fieret, et eodem cum porcis pabulo pasceretur, rediit in domum paternam castigatus; unde dicitur in se autem reversus dixit: quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus? ego autem hic fame pereo. Ambrosius. Bene in se revertitur, quia a se recessit: etenim qui ad deum regreditur, se sibi reddit; et qui recedit a christo, se sibi abdicat.
Augustinus de quaest. Evang..
In se autem reversus est cum ab eis quae forinsecus frustra illiciunt et seducunt, in conscientiae suae interiora suam intentionem reduxit. Gregorius Nazianzenus.
Est autem secundum tres differentias obedientiae discretio: aut enim metuentes supplicia declinamus a malo, et sumus in dispositione servili; aut mercedis lucra venantes exequimur quae mandantur, mercenariis assimilati; aut ipsius gratia boni et dilectionis ad eum qui dedit legem servimus; et sic dispositionem redolemus filiorum.
Ambrosius. Filius enim, qui habet sancti spiritus pignus in corde, saecularis mercedis lucra non quaerit, sed ius servat heredis. Sunt etiam mercenarii boni qui conducuntur ad vineam; isti non siliquis, sed panibus abundant. Augustinus.
Unde autem hoc scire poterat in quo tanta erat oblivio dei, sicut in omnibus idololatris fuit, nisi quia ista recogitatio resipiscentis est, cum evangelium praedicaretur? iam poterat talis animadvertere, multos praedicare veritatem; inter quos quidam essent non ipsius amore veritatis ducti, sed cupiditate comparandorum saecularium commodorum; qui tamen non aliud annuntiant, sicut haeretici: unde mercenarii recte appellantur: in eadem quippe domo sunt eumdem panem verbi tractantes, non tamen in hereditatem aeternam vocati, sed temporali mercede conducti. Chrysostomus. Signanter autem subdit ego autem hic fame pereo: quasi diceret: ego non alienus, sed filius boni patris, et frater filii obsequentis, ego liber et generosus, factus sum miserior mercenariis, a summa celsitudine primae nobilitatis ad infimam humilitatem delapsus.
Gregorius Nyssenus. Non prius autem rediit ad pristinam felicitatem, quam in se rediens sentiret opprimentis aerumnae praesentiam, et meditaretur poenitentiae verba, quae subduntur: surgam. Augustinus.
Quia iacebat; et ibo, quia longe aberat; ad patrem meum, quia sub principe porcorum erat. Cetera vero sunt poenitentiam meditantis in confessione peccati, nondum tamen agentis: non enim iam dicit patri, sed dicturum se esse promittit cum venerit. Intelligas igitur, hoc nunc accipiendum esse venire ad patrem, in ecclesia constitui per fidem, ubi peccatorum legitima et fructuosa iam possit esse confessio. Dicit ergo dicturum se esse patri: pater. Ambrosius. Quam misericors qui offensus. Nec paternum nomen dedignatur audire. Peccavi. Haec est prima confessio apud auctorem naturae, praesulem misericordiae, arbitrum culpae.
Sed si deus novit omnia, vocem tamen tuae confessionis expectat: ore enim confessio fit ad salutem quia alleviat pondus erroris quisquis ipse se onerat; et accusationis excludit invidiam qui accusatorem praevenit confitendo. Frustra velis occultare quem nihil fallit, et sine periculo prodas quod scias esse iam cognitum: confitere magis ut interveniat pro te christus, roget pro te ecclesia, illacrymet populus; nec verearis ne non impetres. Advocatus spondet veniam, patronus promittit gratiam, reconciliationem tibi paternae pietatis pollicetur assertor.
Subdit autem in caelum et coram te.
Chrysostomus. Dicens coram te, ostendit hunc patrem deum debere intelligi: deus enim solus conspector est omnium, a quo nec in corde meditata peccata abscondi possunt. Augustinus.
Utrum autem hoc est peccatum in caelum quod est coram te, ut caelum appellaverit ipsam summitatem patris; an potius peccavi in caelum coram sanctis animabus, coram te autem in ipso penetrali conscientiae? chrysostomus.
Vel caelum hoc loco intelligatur christus: qui enim in caelum peccat, quod etsi supernum, tamen visibile elementum est, ipse est qui peccat in hominem quem suscepit filius dei pro salute nostra. Ambrosius. Vel peccato animae caelestia significantur dona spiritus imminuta; vel quia ab illius gremio matris ierusalem quae est in caelo non oportuit deviari. Deiectus autem se exaltare non debet; unde subdit iam non sum dignus vocari filius tuus. Et ut merito suae humilitatis possit attolli, subdit fac me sicut unum de mercenariis tuis.
Beda. Ad filii affectum, qui omnia quae patris sunt, sua esse non ambigit, aspirare nequaquam praesumit; sed mercenarii statum iam pro mercede serviturus desiderat; verum nec hunc quidem nisi paterna dignatione se mereri posse testatur.
Gregorius Nyssenus. Hunc autem filium prodigum spiritus sanctus nobis descripsit, ut instruamur nos qualiter debeamus cordis deplorare peccamina. Chrysostomus.
Qui postquam dixit ibo ad patrem meum, quod ei cuncta attulit bona, non mansit, sed totum iter transivit; sequitur enim et surgens venit ad patrem suum. Sic et nos faciamus, nec pigeat nos longitudinis viae: quia si voluerimus, fiet regressus celer et facilis, dummodo deseramus peccatum, quod nos a domo paterna eduxit.
Est autem pater redeuntibus clemens: nam subditur cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater suus. Augustinus.
Ante enim quam intelligeret deum longe existens, cum tamen iam pie quaereret, vidit illum pater ipsius.
Impios enim, et superbos convenienter non videre dicitur tamquam ante oculos non habens: ante oculos enim haberi nonnisi qui diliguntur, dici solent. Chrysostomus.
Sensit autem pater poenitentiam; non expectavit recipere confessionis verba, sed praevenit petitionem, misericorditer agens: unde subditur et misericordia motus est. Gregorius Nyssenus. Confessionis meditatio placavit ei patrem, ut obviam iret ei, et oscula collo conferret; sequitur enim et accurrens cecidit super collum eius, et osculatus est eum. Quod significat rationale iugum hominis ori impositum per evangelicam traditionem, quae abiecit observantiam legis. Chrysostomus.
Quid enim est aliud quod occurrit, nisi quia nos, peccatis impedientibus, nostra virtute ad deum pervenire non poteramus? ipse autem potens ad invalidos pervenire descendit. Osculatur autem os, per quod emissa de corde confessio poenitentis exierat, quam pater laetus excepit.
Ambrosius. Occurrit igitur tibi, quia audit te intra mentis secreta tractantem: et cum adhuc longe sis, occurrit, ne quis impediat: complectitur quoque: in occursu enim praescientia est, in complexu clementia; et quasi quodam patrii amoris affectu supra collum cadit, ut iacentem erigat, et oneratum peccatis atque in terrena deflexum reflectat ad caelum. Malo ergo filius esse, quam ovis: ovis enim a pastore reperitur, a patre filius honoratur.
Augustinus de quaest. Evang..
Vel accurrens cecidit super collum eius: non enim pater unigenitum filium suum deseruit, in quo usque in nostram longinquam peregrinationem cucurrit: quia deus erat in christo mundum reconcilians sibi. Cadere autem super collum eius, est humiliare in amplexum eius brachium suum, quod est dominus iesus christus. Consolari autem verbo gratiae dei ad spem indulgentiae peccatorum, hoc est post longa itinera remeantem mereri a patre osculum caritatis. Incipit autem iam constitutis in ecclesia peccata confiteri, nec dicit omnia quae dicturum se esse promiserat; sequitur enim dixitque filius ei: pater, peccavi in caelum et coram te: iam non sum dignus vocari filius tuus. Hoc enim vult fieri per gratiam, quo se indignum per merita fatetur. Non addit quod in illa meditatione dixerat fac me sicut unum de mercenariis tuis: cum enim panem non haberet, vel mercenarius esse cupiebat; quod post osculum patris generosissime iam dedignabatur.
Chrysostomus. Pater autem ad filium sermonem non dirigit, sed ministris loquitur: quia qui poenitet orat: sed responsum verbo vere non accipit, misericordiam vero efficaciter in effectu intuetur; sequitur enim dixit autem pater ad servos suos: cito proferte stolam primam, et induite illum. Theophylactus. Servos vel Angelos intelligas administratorios spiritus, vel sacerdotes, qui baptismate et verbo doctrinae animam vestiunt in ipso christo.
Quotquot enim in christo baptizati sumus, christum induimus. Augustinus.
Vel stola prima est dignitas quam perdidit Adam; servi qui eam proferunt, sunt reconciliationis praedicatores. Ambrosius.
Vel stola est amictus sapientiae, quo nuda corporis apostoli tegunt. Accepit autem sapientiam primam: est enim et alia quae mysterium nescit. Annulus autem est sincerae fidei signaculum et expressio veritatis; de quo sequitur et date annulum in manum eius. Beda.
Idest in operatione, ut per opera fides clarescat, et per fidem opera confirmentur.
Augustinus. Vel annulus in manu pignus est spiritus sancti, propter gratiae participationem, quae digito bene significatur. Chrysostomus.
Vel iubet annulum dari, sive signaculum salutaris symbolum, seu magis desponsationis insigne et nuptiarum pignus, quibus christus ecclesiam sponsat, cum anima resipiscens per annulum fidei iungitur. Augustinus.
Calceamenta autem in pedes praeparatio est evangelizandi ad non tangenda terrena; de quibus sequitur et calceamenta in pedes eius. Chrysostomus.
Vel mandat calceamenta pedibus imponi, aut propter cooperienda vestigia, ut per lubricum mundi istius iter fixus incedat; aut propter mortificationem membrorum: vitae enim nostrae cursus in Scripturis pes appellatur; et mortificationis species calceamentis imponitur, quia de animalium mortuorum pellibus conficiuntur.
Addit et vitulum illi saginatum, iugulandum in convivii exhibitione; sequitur enim et adducite vitulum saginatum, idest dominum iesum christum; quem vitulum nominat propter hostiam corporis immaculati: saginatum autem dixit, quia pinguis et opimus intantum est ut pro totius mundi salute sufficiat. Non autem ipse pater vitulum immolavit, sed aliis immolandum tradidit; permittente enim patre consentiens filius ab hominibus crucifixus est. Augustinus.
Vel vitulus saginatus est ipse dominus, secundum carnem satiatus opprobriis. Quod autem imperat ut adducant eum, quid aliud est nisi ut praedicent eum, et annuntiando faciant venire in exhausta fame viscera filii esurientis? nam etiam ut occidant eum iubet: hoc est, ut mortem eius insinuent: tunc enim cuique occiditur cum credit occisum: sequitur enim et manducemus. Ambrosius. Bene carnem vituli, quia sacerdotalis est victima, quae pro peccatis fiebat. Epulantem autem inducit, cum dicit epulemur, ut ostenderet quoniam paternus est cibus, salus nostra; et patris est gaudium, nostrorum redemptio peccatorum. Chrysostomus.
Ipse enim pater gaudet in reditu filii, et convivatur in vitulo: quia misericordiae suae fructum in immolatione filii sui gaudens creator, in acquisitione populi credentis epulatur; unde sequitur quia hic filius meus mortuus erat et revixit; perierat, et inventus est. Ambrosius.
Ille periit qui fuit. Itaque gentes non sunt, christianus est. Potest tamen et hic una species accipi generis humani.
Fuit Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt.
Homo igitur in illo homine qui perierat reformatur.
Potest et de agente poenitentiam dictum videri, quia non moritur nisi qui aliquando vixerit. Et gentes quidem cum crediderint, per gratiam vivificantur; qui vero lapsus fuerit, per poenitentiam reviviscit. Theophylactus. Quantum ergo ad vitiorum conditionem mortuus fuerat desperatus; sed quantum ad humanam naturam, quae mutabilis est, et potest a vitio ad virtutem converti, deperditus dicitur: nam minus est perdi quam mori.
Quilibet autem revocatus et mundatus a crimine, saginati vituli particeps causa laetitiae fit patri et famulis eius, idest Angelis et sacerdotibus; unde sequitur et coeperunt omnes epulari. Augustinus.
Istae epulae atque festivitas nunc celebrantur, per orbem terrarum ecclesia dilatata atque diffusa: vitulus enim ille in corpore et sanguine dominico et offertur patri, et pascit totam domum.