Chrysostomus in Matth..
Turbarum fidem ostendit quod dominum etiam famem patientes expectabant usque ad vesperam: ideo sequitur vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: desertus est locus, et hora iam praeteriit. Cibaturus quidem eos dominus expectat rogari, quasi ubique non insiliens prior ad miracula, sed vocatus.
Ideo autem nullus de turba accedit: venerabantur enim eum abundanter, et neque famis sensum accipiebant amore instantiae.
Sed neque discipuli accedentes dicunt: ciba eos; adhuc enim imperfectius erant discipuli dispositi; sed dicunt desertus est locus: quod enim videbatur Iudaeis in eremo esse miraculum, cum dicerent: numquid potest parare mensam in deserto? hoc et per opera ostendit. Propter hoc autem et in desertum eos ducit, ut sine omni suspicione sit hoc miraculum, et nullus aestimet ex castello aliquo prope existenti inferri aliquid ad mensam. Sed quamvis desertus sit locus, tamen qui nutrit orbem terrarum, adest; etsi hora iam praeteriit, ut dicunt, tamen qui non erat horae suppositus, loquebatur. Et quamvis praeveniens discipulos dominus multos infirmos curaverit, tamen interim ita imperfecti erant quod neque quid de panibus facturus erat, poterant aestimare: unde subdunt dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas. Vide autem magistri sapientiam: non enim statim dixit eis: ego cibabo eos (neque enim hoc facile suscepissent); sed subditur iesus autem dixit eis: non habent necesse ire; date illis vos manducare. Hieronymus.
In quo provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudo miraculi notior fieret. Augustinus de cons. Evang.. Potest autem movere, si dominus, secundum narrationem ioannis, prospectis turbis, quaesivit a Philippo unde illis escae dari possent, quomodo sit verum quod matthaeus hic narrat prius dixisse domino discipulos ut dimitteret turbas, quo possent alimenta emere de proximis locis. Intelligitur ergo, post haec verba dominum inspexisse multitudinem, et dixisse Philippo quod ioannes commemorat, matthaeus autem et alii praetermiserunt. Et omnino talibus quaestionibus neminem moveri oportet, cum ab aliquo evangelistarum dicitur quod ab alio praetermittitur.
Chrysostomus in Matth..
Discipuli vero neque per praemissa verba directi sunt, sed adhuc ut homini loquuntur: unde sequitur responderunt ei: non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. Addiscimus autem in hoc discipulorum philosophiam, qualiter contempserunt escam. Duodecim enim existentes, quinque panes habebant et duos pisces: contemptibilia enim illis erant corporalia, et a spiritualibus possidebantur. Quia igitur discipuli adhuc ad terram trahebantur, iam dominus inducere incipit quae ab ipso erant: unde sequitur qui ait eis: afferte illos mihi huc. Propter quid autem non facit panes ex nihilo, quibus turbam pascat? ut scilicet obstruat Marcionis et Manichaei os, qui creaturas alienant a deo; et per opera doceat quoniam omnia quae videntur, eius opera et creationes sunt, et ut ostendat quoniam ipse est qui fructus tradidit, qui dixit a principio: terra germinet herbam virentem; neque enim hoc minus illo est. Non enim minus est de quinque panibus facere panes tantos, et de piscibus similiter, quam de terra educere fructum, et ab aquis reptilia, et alia animata; quod demonstrabat eum esse dominum terrae et maris. Oportet autem erudiri discipulorum exemplo: quoniam etsi pauca habuerimus, oportet ea retribuere indigentibus. Iussi namque discipuli afferre quinque panes, non dicunt: unde mitigabimus famem nostram? sed obediunt confestim: unde sequitur et cum iussisset turbam discumbere super faenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit ac fregit. Quare autem aspexit in caelum et benedixit? oportebat namque credi de eo quoniam a patre est; et quoniam ei aequalis est, aequalitatem demonstrabat, cum potestate omnia faceret. A patre autem esse se monstrabat per hoc quod ad ipsum omnia referens faciebat, invocans eum ad ea quae fiebant: et ideo ut utrumque ostendat, nunc quidem potestate, nunc autem orans miracula facit. Deinde considerandum, quod in minoribus quidem respicit in caelum, in maioribus autem potestate omnia facit. Quando enim peccata dimisit, mortuos suscitavit, mare refrenavit, occulta cordium redarguit, oculos condidit caeci nati, quae solius dei sunt, nequaquam videtur orans; quando autem panes multiplicans fecit quod his omnibus minus est, tunc respexit in caelum; ut discas quoniam et in minoribus non aliunde virtutem habet quam a patre. Simul autem erudit nos non prius tangere mensam, donec gratias egerimus ei qui cibum dat nobis.
Propter hoc etiam et in caelum respicit: aliorum enim signorum multorum exempla habebant discipuli, huius autem nullum.
Hieronymus. Frangente autem domino, seminarium fit ciborum; si enim fuissent integri, et non in frusta discerpti, et non divisi in multiplicem segetem, tantam multitudinem alere non poterant. Turbae autem a domino per apostolos alimenta suscipiunt: unde sequitur et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. Chrysostomus in Matth.. In quo quidem non solum eos honoravit, sed voluit ut hoc miraculo facto, non increduli fiant, neque obliviscantur cum praeterierit, manibus ipsis testantibus. Ideoque turbas dimittit prius famis sensum accipere, et discipulos accedere et interrogare: et ab ipsis accepit panes ut multa essent testimonia eius quod fiebat, et multas rememorationes haberent miraculi. Ex hoc autem quod nihil amplius quam panes et pisces eis dedit, et ex hoc quod omnibus communiter ea apposuit, humilitatem, parsimoniam, et caritatem qua omnia aestimarent communia, eos erudivit; quod et a loco docuit, cum super faenum eos discumbere fecit: non enim nutrire solum corpora volebat, sed et animam erudire. Panes autem et pisces in discipulorum manibus augebantur: unde sequitur et manducaverunt omnes et saturati sunt. Sed neque usque ad hoc stetit miraculum: sed et superabundare fecit, non panes integros, sed fragmenta; ut ostendat quoniam illi panes neque quantum reliquiae erant, et ut absentes discant quod factum est, et ne ullus quod factum est aestimet esse phantasiam; unde sequitur et tulerunt reliquias duodecim cophinos plenos fragmentorum. Hieronymus.
Unusquisque enim apostolorum de reliquiis salvatoris implet cophinum suum, ut ex reliquiis doceat vero fuisse panes qui multiplicati sunt. Chrysostomus in Matth.. Propter hoc duodecim cophinos superabundare fecit, ut et Iudas suum cophinum portaret. Accipiens autem fragmenta, dedit discipulis et non turbis quae adhuc imperfectius dispositae erant quam discipuli. Iuxta numerum quinque panum, et comedentium virorum quinque millium multitudo est: unde sequitur manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. Chrysostomus in Matth..
Hoc enim erat plebis maxima laus; quoniam mulieres et viri astabant, quando hae reliquiae factae sunt. Hilarius in Matth.. Non autem quinque panes multiplicantur in plures, sed fragmentis fragmenta succedunt. Crescit deinde materies, nescio utrum in mensarum loco, aut in sumentium manibus. Rabanus.
Hoc autem miraculum scripturus ioannes praemisit quia proximum esset Pascha; matthaeus vero et marcus hoc, interfecto ioanne, continuo factum esse commemorant: unde colligitur imminente paschali festivitate fuisse decollatum, et anno post sequente, cum paschale tempus rediret, mysterium dominicae passionis esse completum.
Hieronymus.
Omnia autem haec plena mysteriis sunt; hoc enim facit dominus non mane, non meridie, sed vespere, quando sol iustitiae occubuit. Remigius. Per vesperam enim mors domini designatur: quia postquam ille verus sol in ara crucis occubuit, famelicos satiavit. Vel per vesperum ultima aetas saeculi designatur, in qua filius dei veniens, turbas in se credentium refecit.
Rabanus. Quod autem discipuli rogant dominum ut dimittat turbas, ut emant sibi cibos per castella, signat fastidium Iudaeorum contra turbas gentium, quos iudicabant magis aptos ut quaererent sibi cibum in conventiculis Pharisaeorum, quam divinorum librorum uterentur pastu. Hilarius in Matth.. Sed dominus respondit non habent necesse ire, ostendens eos quibus medetur, venalis doctrinae cibo non egere neque necessitatem habere regredi ad Iudaeam, cibosque mercari: iubetque apostolis ut escam darent. Numquid autem ignorabat non esse quod dari posset? sed erat omnis typica ratio explicanda: nondum enim concessum apostolis erat ad vitae aeternae cibum caelestem panem perficere ac ministrare: quorum responsio ad spiritualis intelligentiae ordinem tendit: quia adhuc sub quinque panibus, idest quinque libris legis, continebantur; et piscium duorum, idest prophetarum et ioannis praedicationibus alebantur.
Rabanus. Vel per duos pisces et prophetias et Psalmos habemus: totum enim vetus testamentum in his tribus completur: lege, prophetis et Psalmis.
Hilarius. Haec igitur primum, quia in his adhuc erant, apostoli obtulerunt; sed ex his evangeliorum praedicatio in maiorem suae virtutis abundantiam crescit. Accumbere post hoc supra faenum populus iubetur, non iam in terra iacens, sed lege suffultus: et tamquam terrae faeno, fructibus operis sui unusquisque substernitur. Hieronymus.
Vel discumbere iubentur super faenum, et secundum alium evangelistam, per quinquagenos et centenos, ut postquam calcaverint carnem suam, et saeculi voluptates quasi arens faenum sibi subiecerint, tunc per quinquagenarii numeri praesentiam, ad perfectum centesimi numeri culmen ascendant. Aspicit autem ad caelum, ut illuc dirigendos oculos doceat. Frangitur autem lex cum prophetis, et in eius medio proferuntur mysteria; ut quod integrum non alebat, divisum per partes alat gentium multitudinem.
Hilarius. Dantur autem apostolis panes, quia per eos erant divinae gratiae dona reddenda. Idem autem edentium numerus invenitur qui futurus fuerat crediturorum: nam, sicut in libro actuum continetur, ex Israel populi infinitate virorum quinque millia crediderunt.
Hieronymus.
Comederunt autem quinque millia virorum, qui in perfectum virum creverant; mulieres autem et parvuli, sexus fragilis et aetas minor, numero indigni sunt: unde et in numerorum libro, servi, mulieres, et parvuli, et vulgus ignobile absque numero praetermittitur. Rabanus.
Turbis autem esurientibus, non nova creat cibaria; sed acceptis eis quae habebant discipuli, benedixit: quia veniens in carne, non alia quam quae praedicta sunt, praedicabat; sed legis et prophetarum scripta mysteriis gravida esse demonstrat. Quod autem superest turbis, a discipulis tollitur; quia secretiora mysteria, quae a rudibus capi nequeunt, non sunt negligenter habenda, sed a duodecim apostolis; qui per duodecim cophinos signantur, et ab eorum successoribus diligenter inquirenda. Cophinis enim servilia opera aguntur; et deus infirma mundi elegit, ut confundat fortia. Quinque autem millia, pro quinque sensibus corporis, hi sunt qui in saeculari habitu exterioribus recte uti noverunt.