CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De illiberalitate quae plus opponitur liberalitati quam prodigalitas.
Illiberalitas autem insanabilis est tam aetate quam defectu, et etiam more. aetate quidem et defectu, quia omnis senectus et omnis impotentia videtur illiberales facere, ex hoc quod inclinat desiderium ad indigentiae suppletionem. Unde illiberalitas magis connaturalis est hominibus quam prodigalitas. Naturale enim est indigentiae appetere suppletionem. Cujus signum est, quod multo plures sunt amatores pecuniarum : quod non esse posset, nisi appetitus impletio- nis indigentiae ex communi natura quae in omnibus est, omnes sequeretur. Quod autem naturale est, difficile transmutatur. Unde Horatius :
Naturam licet expellas furca, tamen usque recurret .
Illiberalitas autem in multum se extendit per hoc quod in multis est et multiformis. Multi enim modi videntur illiberalitatis esse. In duobus enim est, scilicet in defectu dationis, et superabundantia acceptionis. Nulli enim dat et undecumque accipit, et in utroque valde multos habet modos: et ideo non omnibus integra advenit. Ita quod unus et idem secundum omnes modos illiberalitatis illiberalis sit : sed quandoque dividitur, ita quod quidam illiberalium in accipiendo superabundant, undecumque accipientes nihil cogitantes de datione. Et quidam in datione deficiunt, non ita curantes de acceptione. Omnes enim qui a privatione donationis nominantur, talibus appellationibus significant se dationes accipere : puta parci, tenaces, kimibiles. Omnes enim isti ipso nomine suo datione deficiunt. Aliena autem secundum suum nomen non appetunt, nec accipere volunt. Parci enim dicuntur qui in custodiendo se a datione superabundant. Tenaces autem dicuntur a VIX dando, et cum difficultate et tristitia , et illi sunt, qui retractis manibus dant, et non liberaliter manus extendunt in dando. Kimbil.es autem qui vi moventur ad dationem et parva computant : propter quod lambi noxistae vocantur, quod sonat cymini venditores et computatores : eo quod genera cymini ad numerum computata potius vendant quam donent. Tales sunt et Ginifones et Symphi Graece vocati. Ginifones enim parva expendunt.
Symphi autem parva donant. Quod autem liberales taliter dicti, non acceptivi sint, licet multis de causis fiat, tamen frequentius fit propter duas. Quidam enim ipsorum non dare se dicunt propter reverentiam et moderantiam timoris turpium, quae incurrerent si datione superabundaret. Videntur enim dicere quod sua diligenter custodiant et non dent, ut non aliquando dantes aliquid turpe cogantur operari in lucrando : et de numero horum est cymini venditor, et omnis talis qui parvissima convertit in lucrum . Omnis autem taliter illiberalis dictus, nominatus est a superabundantia retentionis : ad quod consequens est nulli utique dare.
Quidam autem illiberalium rursus abstinent ab acceptione alienorum, non quidem propter hoc quin acciperent, sed quia timorem habent : quia vident quod non facile est secundum humanam communicationem accipere ea quae sunt aliorum, et eumdem sua non aliis communicare. Et ideo placet eis neque dare. neque accipere, ne per acceptionem ab aliis ad dationem obligentur. Propter quod etiam quando dant, in ira dant, et cum distensione quasi angustiae : et ideo micrologi vocantur, hoc est, in parvis donis imperantes. Taliter igitur et talibus modis illiberales in defectu dationis dicti determinantur.
Quidam autem illiberalium rursus secundum acceptionem superabundant, undique accipiendo , et omne quod ex quacumque causa accipi potest : puta illiberales qui in hoc illiberales dicuntur, quod penitus illiberales et inhonestas operationes propter lucrum sunt operantes, sicut est de meretricio pasci vel circulatorum deceptione, et omnes tales. Similiter autem et usurarii, sive in parvo sint usurarii, sive in multo, sive etiam parva in sortibus In multa commutent. Usuris enim damnificare vel opprimere proximum, liberalis animi non est proprium. Omnes enim isti accipiunt unde non oportet, lucrum praeponentes animi liberalis honestati. In omnibus autem his unum commune apparet, quod est finis voluntatis eorum, et hoc est turpis lucratio. Omnes enim isti gratia lucri et etiam parvi lucri, opprobria sustinent exprobrantium, lucrum timori turpitudinis praehonorantes, et ideo illiberales sunt,
Eos autem qui magna accipiunt unde non oportet, neque quae oportet violentias inferentes, non dicimus illiberales. Pravi enim sunt illi majori pravitate quam illiberalis sit. Puta tyrannos dicimus eos qui sunt civitates desolantes et sacra depraedantes, et hos vel perniciocios, vel impios, vel injustos. Perniciosos quidem in quantum nocivi sunt, injurias aliis inferentes. Impios autem, sicut benevolentiae in deos et unum bonum oblitos. Injustos vero, in quantum lucra propria, damna faciunt aliorum. Illiberalis enim adhuc se non extendit ex parvitate cordis quod magna aggredi non audet, eo quod virili animo destitutitus est.
Aleator autem qui ab amicis lucrari quaerit, quibus magis dari oportet : et mortuorum spoliator qui Graece AdminBookmark
AdminBookmark vocatur a AdminBookmark quod est mortuus, et
AdminBookmark quod est furor, furaris. Similiter et latro qui in parvo et in occulto furatur, qui Graece AdminBookmark hoc est, parvi fures vocantur. Latine vero fures dicuntur : fur enim est qui in furno, hoc est, in nigro rem contrectat alienam Invito domino. Tales et omnes similes de numero illiberalium sunt. Aleator quidem qui ab his quibus dare oportebat, lucrari quaerit. N AdminBookmark vero qui de-
stituti et invirilis animi est, lucrum quaerit de spoliis mortuorum. Similiter et fur destituti animi est, in furno ex alieno quaerit lucrum. Dictum est autem in praecedentibus, quantum illiberalitas invirilis est. Omnes autem isti turpes lucratores sunt : lucri enim gratia negotiantur et opprobria sustinent : et quidem illorum maxima pericula subeunt lucri gratia, sicut fures et spoliatores mortuorum qui vitam ponunt in periculo. Quidam autem eorum, sicut aleatores, et circulatores, et in aliis ludis lucrum quaerentes, ab amicis lucrantur quibus dare oportebat : utrique tamen istorum in hoc conveniunt quod turpes lucratores sunt, lucrari volentes unde non oportet. Omnes enim tales sumptiones illiberales sunt. Quae autem differentia horum sit, et utrum in his transferatur vel non transferatur dominium, non est praesentis intentionis determinare. Hoc enim pertinet ad legem positivam.
Ex omnibus igitur quae dicta sunt, patet quod illiberalitas liberalitati magis est contraria quam prodigalitas : eo quod in pluribus convenit prodigus cum liberali quam illiberalis. Patet etiam quod illiberalitas magis malum est quam prodigalitas, eo quod unus est sanabilis. Et quod homines magis et frequentius peccant secundum illiberalitatem quam secundum prodigalitatem. De liberalitate quidem igitur et oppositis vitiis tanta dicta sint.