IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Unum baptizari posse a pluribus, singulis ponentibus materiam et formam simul, quo casu, nullus esset causa totalis Baptismi ; et duae objectiones contra hoc solvuntur.
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
et utrumque adhuc subdistinguitur, quia si eumdem, vel uterque totum facit, vel unus abluit, et verba alius profert, puta unus mutus est, et tantum abluit: alter mancus est, et verba profert. Secundum etiam membrum subdistinguitur, quia si baptizat plures, vel manifeste distinctos, vel immanifeste, ut in monstro, de quo dubitatur si est una persona, vel duae. De his quatuor membris di. cendum est per ordinem.
De primo dico, quod ille est baptizatus, quia non est verisimile, quod unus faciens annullet factum alterius: sed si tantum unus eorum faceret, quod facit, factum esset, ergo nihil minus quod facit, factum est, alio similiter faciente.
Circa hoc duo sunt dubia. Primum, quia non potest idem esse a duabus causis totalibus: unus autem abluens et proferens verba, est causa totalis in baptizando, et hoc illa causalitate, quae competit ministro; ergo non potest idem Baptismus esse ab alio. qui sit idem causator in eodem ordine. Major probata est alias per hanc propositionem, quia nihil causat, quo non existente, nihil minus est effectus. Praeterea si agens et forma qua agit, sunt aliud et aliud, et forma inducta erit alia. Hoc accipitur a Commentatore. 5. Physic. 2. commento, sed hic est aliud et aliud agens, sicut ministro competit agere, et alia et alia forma qua agit, quia alia et alia intentio in isto et in illo: ergo simpliciter alia baptizandi actio. Sed cuilibet actioni correspondet sua passio: ergo sunt ibi plures baptizat ones passivae, et per consequens plures Baptismi.
Ad primum, concedo illam majorem de causa inducente formam effective; hic autem inducit formam Deus, non minister.
Et si objicias, saltem formam Baptismi, ut est Sacramentum, inducit minister, et sic sunt duae causae, et utraque totalis. Respondeo, si uterque abluat, neuter in abluendo est causa totalis, et hoc sive ablutio fiat immergendo (tunc enim ambo movent corpus immersi uno motu causato a virtute motiva amborum: et licet alter posset illum motum causare, tamen quando simul movent, neuter utitur tota sua virtute motiva, qua posset ea uti, sicut apparet, quando duo portant unum pondus, quod aliter solus posset portare), sive fiat perfundendo, vel aspergendo, licet uterque madefaciat aqua a se perfusa, vel aspersa, neuter tamen madefacit tota illa madefactione, quae est per aspersionem amborum.
Sed adhuc videtur stare difficultas, quia uterque est causa totalis respectu prolationis verborum, et sic quantum ad unam partem effectus exterioris, qui est Sacramentum, erunt duae causae totales, et hoc est impossibile, ita de parte effectus, sicut de toto.
Respondeo, difficile est quin alterius verba superfluant, ita quod non sint per se pars unius Sacramenti, quia ponere duo ejusdem rationis esse partes unius, quod simpliciter esset perfectum, habendo alterum eorum pro parte, videtur superfluum. Quae autem superfluant, et cujus proferentis, difficile est assignare, quia qua ratione illa, et ista, et ita utraque vel neutra, quia uterque aeque complete et consimili intentione profert. Responsionem quaere.
Dici potest, quod baptizatio hujus, vel illius valet, scilicet, cujus baptizationem Deus acceptavit. Cujus vero determinate, nobis penitus incertum est, solus novit Deus, et cui voluerit revelare.
Ad secundum argumentum de actione, si ponatur in passo vel in agente, dubium est. Si in passo, non est plures realiter, nisi passiones sint plures: nec passiones sunt plures, quando forma recepta in passo, una est. Et hoc tenendo, neganda esset illa propositio major, quae accipitur a Commentatore. Si autem actio ponatur in agente, sive absolutum, sive respectus ad passum, tunc potest concedi major: sed tunc illa est falsa: diversis actionibus correspondent diversae passiones. Quocumque ergo modo dicatur de actione, non ponitur plures esse passivas baptizatione?, sed unicam.
Et ex isto videtur sequi corollarium, quod Sacramentum Baptismi magis est baptizatio passiva quam activa, qui plurificata baptizatione activa, non plurificatur passiva, nec Baptismus, quia passiva est una. Istud autem illatum videtur probabile, quia baptizatus proprie suscipit Sacramentum ; suscipit autem proprie ablutionem passivam, et non activam, nisi dicatur idem realiter.