REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Contra conclusionem tenentem, desiderare esse actum spei, et non fidei aut charitatis, objicit quintupliciter. Habet doctrinalia optima in solutionibus. Vide Doctorem in Oxon. hic num. 18 ubi clarius solvit ista.
Contra solutionem, cum dicimus quod sperare sit desiderare, desperans desiderat beatitudinem, quia tristatur de amissione beatitudinis ; ergo optat eam, licet non speret.
Item, quod iste actus potest esse a charitate ; eodem enim habitu possum amare aliquid in se, et concupiscere sibi bonum, hoc est manifestum ; igitur cum ex charitate amo me amore amicitiae, possum concupiscere et desiderare bonum mihi, quod non est praesens ; igitur, etc.
Item, si spes est tantum ad actum concupiscendi, igitur cum iste actus ordinetur in bonum infinitum, utor fruendo, et sic vitium, et non virtus.
Item, si solum ponitur spes ut concupisco mihi beatitudinem, cum hoc sit naturale, et respectu naturalis non sit virtus, igitur multo minus erit habitus supernaturalis.
Item, cum spes in se non sit virtus dans meritum. ergo actus sperandi erit elicitive a spe, et imperative a charitate, ut sit meritorius , ergo oportet voluntatem sic habere duos actus respectu ejusdem. Vel sic formetur ratio, cum de beatitudine supernaturali possumus habere spem naturaliter acquisitam, posita demonstratione objecti, scilicet ut est summum bonum et commodum nobis, spes elicitur tum et a charitate imperatur ; igitur duo habitus ejusdem rationis simul erunt in eadem potentia.
Concedendo hanc conclusionem ultimam, quod cum meritum sit a charitate, vel imperative, vel elicitive, tamen non elicit actum sperandi, sed imperat, et hoc est per velle ; dico ad formam argumenti primi quod velle conditionatum sufficit ad tristitiam, si non eveniat volitum conditionatum ; desperans autem, conditionaliter vult beatitudinem, id est, desiderat eam, si posset eam attingere, et quia intellectus errans ostendit sibi illam tanquam impossibilem attingi, tristatur. Exemplum,projiciens merces in mari voluntarie, non projicit merces voluntate absoluta, sed conditionata. Vide solutionem alibi in majori opere hac dist. et distinctione 15. Praeterea, quando est desiderium conditionatum de eodem, non stat per eum, quin sit volitum absolutum ; sed quia intellectus errans dicit id possibile, a parte intellectus est prima radix ostendens id impossibile, et ideo oportet persuadere quod credat ; unde sperare non est credere concomitans actus fidei acquisitae vel infusae ; unde actum sperandi praecedit illa intellectio necessario. Sperare enim est desiderare absolutum ; desperans vult conditionaliter tantum, si posset contingere.
Ad aliud per charitatem possum amare ; igitur et concupiscere bonum. Dico quod sicut charitas pro objecto respicit Deum in se tendendo in Deum, ita quorumcumque actuum reflexorum est principium eodem modo tendentium in objectum ; principium enim actus recti est principium actuum reflexorum tendentium in objectum sub eadem ratione. Si igitur eliciendo ex charitate diligo Deum in se, ita diligo me diligere Deum, ut in se, non ut mihi bonum eodem modo quo volo Deum amore amicitiae, et volo bonum sibi sub eadem ratione, non ut commodum, sed ut justitiam.
Ad aliud, ordinare bonum ad aliud, nec ut in quo id aliud habet bonitatem, nec in quo consummatur uti, sed ordinare abundans bonum ad bonum deficiens, ut communicetur illi perfectio, sic est ordinare fruitionem ad ea quae est ad finem, hoc non est uti fruendis, sed actus spei ex se bonus, licet non sit meritorius, nisi ut charitas ordinat in Deum, vel aliter sic, quod sicut summum bonum est realiter bonum nostrum, licet non referatur ad nos relatione reali, sicut est realis Dominus noster, creator noster, et hoc apprehendit intellectus referendo eum ad nos relatione reali, quae est in appetitione realiter, non solum respectus rationis, licet hujusmodi apprehensio collativa praesupponitur, ut sit praesens potentiae ad movendum, non tamen est ratio movendi voluntate.
Sic igitur iste habitus distinguitur non solum per respectum rationis, sed in eo quod est realiter summum bonum nobis. Et per hoc patet ad rationem superius, scilicet quod charitas est ratio ordinatae motionis circa Deum, verum est, ut in se referendo in ipsum, sed spes refert ipsum ad nos, ut bonum nostrum.
Ad aliud, beatitudinem in via volo ex naturalibus, quia actus desiderandi, quando apprehenditur, statim est volitio ; sed istud bonum mihi non habetur ex sola inclinatione naturali, sed ex ista, et spe acquisita potest haberi, sed non est perfectissima sine spe infusa.
Unde et spes acquisita sicut fides non habet meritum,nisi ut moderatum et imperatum.
Ad quintum et ultimum, concedo quod voluntas habet duos actus et duas virtutes, qui sunt subordinati, et charitas elicit unum actum, et imperat alium.
Ad primum principale, dico quod sicut objectum praesens amatum in sua praesentia imprimit passionem, scilicet delectationem, et objectum oditum imprimit dolorem, sic quando non est praesens, ex tali delectabili imaginato, passio secundum quid imprimitur ; si autem est malum absens, causat timorem, sic non loquimur hic de spe. Nomina enim ad placitum sunt, spes enim, quae est virtus, respicit donum aeternum apprehensum et desideratum ex libera datione Dei, mediante dispositione, cum gratia scilicet, et meritis.
Ad aliud, spes acquisita potest firmiter expectare promissum Dei, non tamen ita firmiter sicut spe, virtute scilicet infusa ; unde pono virtutem infusam dare substantiam actus cum firmitate, facit et perfectiorem actum, quam fieri posset per aliam virtutem naturaliter.