Desiderium. Hic ponitur causa gaudii, quae est impletio desiderii: Prov. 13: desiderium si compleatur, delectat animam. Sicut se habet desiderium ad gaudium, sic motus ad quietem, ad quam per motum pervenitur. Unde primo ponitur impletio desiderii. Secundo ponitur in quibus desiderium implevit, ibi, quoniam praevenisti. Est autem duplex desiderium: unum quod est tantum in corde, aliud quod exprimitur ore: et utrumque impletur, quia deus antequam oretur, exaudit. Quantum ad primum dicit, desiderium cordis ejus tribuisti ei: Luc. 22: desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum; et dicitur de quolibet viro justo. Quantum ad secundum dicit, et voluntate labiorum ejus, idest quam expressit per labia: non fraudasti eum, quia exaudisti eum: Heb. 5: exauditus est pro sua reverentia: Is. 46: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea implebitur.