PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Ut impleatur domus mea. "
Hoc enim totum studium, tota cura est istius magnifici Patrisfamilias, ut bonis suis non solus perfruatur, sed multi perfruantur, et in omnibus communieent, in quantum est susceptibilis quilibet Psal. lxiv, 5 : Replebimur in bonis domus tuae. Unde, Luc. xv, 32 : Epulari, et gaudere oportebat. Isa. lxvi, 11 : Ut deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. Tunc enim implebitur domus : quia paratae mansiones ab ipso, secundum numerum praedestinatorum completae demonstrantur, quando quilibet stat in sorte sibi praeparata. Daniel. XII, 13 : Stabis in sorte tua. Apocal. VII, 9 : Vidi iurbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et linguis, stantes ante thronum. Et hoc est quod dicitur, ad Roman. XI, 23 et 26 : Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret
" Dico autem vobis, quod nemo vi- rorum illorum qui vocati sunt, gustabit caenam meam. "
Confirmatio est obdurationis contra ingratos.
Tangit hic duo, scilicet confirmationeni, et sententiarn conBrmatam.
Confirmatio est cum dicit: " Dico autem vobis, " hoc est, ego qui sum veritas hoc dico. Unde alibi dicit, quod juravit, Psal. XCIV, 11 : Ut juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam : quod " nemo virorum illorum, " in infidelitate obstinatorum. Ad Hebr. III, 18 et 29 : Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ? Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem. Hoc significatum est, Numer. XIV, 30, ubi dicitur quod iratus Dominus juravit quod nullus eorum qui vocati erant ex aegypto, intraturus esset terram promissionis ad quam vocati fuerunt.
" Qui vocati sunt. "
Vocatione prima per Prophetas, vel per primam missionem Apostolorum. Matth. x, 5 et 6, quando dictum fuit eis : In viam Gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne iuraveritis. Sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. Sicut et ipse Dominus dixit, Matth. xv, 24 : Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel.
" Gustabit c"nam meam. "
Paucissimi enim de Judaeis gustaverunt : ita quod numerum inter vocatos non fecerunt, sed pro servis vocantibus sunt assumpti, et pro quodam semine messionis futurae in die judicii. Isa. I, 9 : Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. Psal. lviii, 13 et 16 : Famen patienturutcanes... et circuibunt civitatem:si vero non fuerint saturati, et murmurabunt. Isa. lxv, 13 : Ecce servi mei comedent, et vos esurietis : ecce servi mei bibent, et vos sitietis. In Matthaeo autem, XXII, 8, redditur ratio, ubi dicitur : Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui imitati erant non fuerunt digni: quia se indignos effecerunt per incredulitatem, sicut jam dictum est.
" Ibant autem turbae multae cum eo : et conversus dixit ad illos :
Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. "
Hic ostendit quale impedimentum praestant temporalia carnaliter dilecta ad sequendum eum.
Dicit autem duo circa partem istam : quorum unum quidem est, quod Evangelista ostendit qualiter ventum est ad hanc doctrinam : secundum autem est doctrina ipsa.
De primo dicit : " Ibant autem turbae multae cum eo : " et ideo habens occasionem ut multis prodesset, dixit ea quae erant perfectionis. Joan. VI, 2 : Sequebantur eum multitudo magna, quia videbdnt signa quae faciebat super his qui infirmabantur. Ibant autem multi, quidam propter verba, multi autem propter signa. Joan. VI, 69 : Verba vitae aeternae habes. Joan. VII, 46 : Numquam sic locutus est homo sicut hic homo. Multi autem etiam ibant propter temporalium atnorem, quia aliquando reficiebantur ab ipso. Quidam etiam cum ipso invitabautur : et ideo ut effectum omnium a temporulibus revocaret, dixit ipse.
Et istud significat modus loquendi, cum dicit : " Et conversus dixit ad illos : " quia directio docentis ad audientem, multum facit ad impressionem ser- monis. Conversione enim corporis docuit eliam illos converti ad ipsum. Thren. v, 21 : Converte nos, Domine ad te, et convertemur : innova dies nostros sicut a principio. Psal. lxxxix, 13 : Convetere, Domine, usquequo, et deprecabilis esto super servos tuos.
" Si quis venit ad me. "
Duo dicit, intentionem veniendi, et impedimenta.
De primo dicit : " Si quis venit ad me, " hoc est, venire intendit, sicut omnes salvandos venire oportet, quia aliter non intrabunt per ostium, quod est ipse Christus, quia ipse est forma intrandi. Psal. XXXIII, 12 : Venite, filii, audite me : timorem Domini docebo vos. Eccli. LI, 31 : Appropiate ad me, indocti, e congregate vos in domum disciplinae.
Quicumque ergo sic per disciplinam Christi venit ad Christum,
" Et non odit, etc. "
Septem hic proponit odienda, propter quae carnaliter diliguntur, quaecumque carnaliter diliguntur. Haec autem sic accipiuntur. Aut enim carnalis dilectio est in homine, aut in sibi conjunctis. Si est in ipso, tunc est ille qui diligit animam suam. Si est in sibi conjunctis : aut est in sibi conjuncto ad naturae in specie salvationem, et sic diligitur uxor: aut in sibi conjuncto secundum individualis naturae dilectionem : et hoc est tripliciler secundum relationem originis activae aut passivae. Passivae quidem dupliciter, scilicet, secundum relationem ad eos, a quibus ducimus originem : aut lateraliter secundum eos, qui ab eisdem originem passivam ducunt nobiscum. Et prior quidem modo sunt pater sicut agens, et mater materiam ministrans : secundo autem modo sunt frater et soror. Secundum generationem activam conjunguntur nobis filius et filia. Et propter haec septem diligibilia diligitur quidquid
Carnaliter diligitur. Pecunia vero, ut dicit Aristoteles, non diligitur propter se, sed quia fideiussor est futurae necessitatis in nobis, vel in conjunctis accepta. Dicit ergo :
" Et non odit patrem suum et matrem, "
Non quidem naturam, sed vitium in quo est pater. Pater enim hic dicitur terrenus, portans imaginem terreni patris, in trahendo nos ad peccatum. I ad Corinth. xv, 48 : Qualis terrenus, tales et terreni. Ezechiel. XV, 48 : Radix tua et generatio tua de terra Chanaan : pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. Et quando nata est, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus. Chanaan qui interpretatur servituti addictus, est ille qui, sicut dicitur, Joan. VIII, 44, servus est peccati, qui ex patre diabolo est, et opera illius vult facere. Amorrhaeus autem amaricans interpretatur : et significat eum qui ex contemptu et superbia, dulcem secundum naturam Patrem coelestem provocat ad amaritudinem. Cethaea autem insaniens, concupiscentiam significat, quae est ignominiosa mater. Et in talibus vitiis existentes, non honorare sed odire debemus patrem et matrem, dicentes cum Moyse, Deuter. XXXIII, 9 : Qui dixit patri suo et matri suas : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. Sic igitur odiendus est pater et mater. Sic enim pater fovet peccatum in filio, quod filius a patre contraxit : et mater nutrit corruptionem, quam generando transfudit in natum. Nisi enim sic exponatur, tunc contrarium erit ei quod dicitur, Exod. xx, 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram. Tob. IV, 3 et 4 : Honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae ejus : memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo.
" Et uxorem, "
Hoc est, conjunctum secundum salvationem naturae in specie, cum homine individuam vitam retinens. Et quod plus est, individuae vitae consuetudinem. Est autem uxor illa odienda, quae non vult cohabitare nisi in contumeliam Creatoris, vel verbo, vel opere, vel utroque. Haec enim, sicut dicitur, Luc. XVII, 34, est una de illis, quando duo sunt in lecto uno, et unus assumetur, scilicet vir bonus, alter relinquetur, hoc est, uxor mala. Eccle. VII, 27 : Inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est. Sicut in vitio Job odivit uxorem suam, quando dixit, Job, ii, 10 : Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Eccli, XXVI, 10 : Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : qui leuet illam, quasi qui apprehendil scorpionem. Talis ergo mulier odienda est. Qui vellet illam diligere in vitiis (cum non possit esse dilectio nisi similium) oporteret quod sibi similis efficeretur.
" Et filios, "
In quibus eliam filiae intelliguntur : quia masculinum concipit foemininum in grammaticis. Et iterum intelliguntur per hoc filii contumaces, monita boni patris non audientes : sicut dicitur, Deuter. XXI, 19, quod tales filii a patribus ad judicium producendi sunt ut lapidentur. Proverb. x, I : Filius sapiens laetificat patrem, filius vero stultus maestitia est matris suae.
" Et fratres, et sorores, "
Qui contra Deum vivunt, neque redire volunt. Quia illi alienaverunt se a summo Patre coelesti: et ideo quia negaverunt illum, fraternitatem nobiscum habere non possunt. Psal. XVII, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi: filii alieni invelerati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. Isti sunt de quibus dicitur, Osee, i, 2:
Fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino. Et ideo illi non sunt fratres, aut sorores: quia nulla fraternitas ejus est, qui negat Patrem Deum, et uterum matris Ecclesiae. Psal. lvii, 4 : Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, loculi sunt falsa.
" Adhuc autem et aniinam suam, "
Hoc est, animalem vitam suam : quia anima hic dicitur ab animalitate, quae semper est in concupiscentiis sensibilium contra bonos mores, et in phantasticis rationibus contra fidem. De concupiscentiis dicitur, Eccli. XVIII, 31 : Si praestes animae litae concupiscentias ejus, faciei te in gaudium inimicis tuis. De phantasiis contra fidem dicitur, I ad Corinth. II, 14: Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spirilualiter examinatur. Joan. XII, 25 : Qui ornat aniinam suam, perdet eam : et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Haec est animalitas sive brutalitas in homine continuo destruenda: quia quanto magis destruitur, tanto magis bonum rationis et intellectus construitur: et hoc est humanitas. Et quanto magis animalitas construitur, tanto magis destruitur bonum humanum. Psal. xlviii, 13 : Homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Daniel. IV, 13: Cor ejus ab humano commutetur, et cor ferae detur ei.
Sic ergo ista sunt odienda: et qui non sic odit,
" Non potest meus esse discipulus,"
Causae autem sunt: quia discipulus est qui disciplinis magistri est imbutus: et cum iota disciplina CInisti sit de fide et moribus: et amor carnalis ad seipsum, vel ad suos, ab his avertant: non potest esse discipulus Christi qui talem habet affectum.
Ad disciplinam enim Christi quiaque exiguntur, quibus effectus carnalis contrariatur : quorum primum est, congregatio totius animae ad auditum percipiendum. Eccli. LI, 31 : Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinae. Genes. xlix, 2 : Congregamini et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum. Haec autem quae dicta sunt, earnaliter dilecta, dissolvunt mentem et dispergunt.
Secundum autem est, totius intellectus humiliatio et inclinatio, ad accipiendum quidquid auditur sine omni contradictione. Deuter. XXXIII, 3: Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius, hoc est, qui se ad pedes humiliant. Psal. XLIV, 11 et 12: Audi, filia, et vide, et inclina aurem litam:... et concupiscet rex decorem tuum. Non autem humiliatur ille, quem effectus carnalis avertit. Unde sequitur : Obliviscere populum tuum, et domum patris lui.
Tertium autem est, veritatis verborum Christi perfecta relentio. Joan. VIII, 3i et 32: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et feritas liberabit vos. Haec autem omnia quae dicta sunt, vanitatem et falsitatem fugerant.
Quartum est, dilectio tam disciplinae quam magistri, quam etiam condiscipulorum. Joan. XIII, 35: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem:
" Haec enim dilectio vera est, ut dicit Hieronymus in Proaemio galeato, ubi illa necessitudo est, et Christi glutino copulata : quam non praesentia lanium corporum, quam non subdola et palpans adulatio, sed Christi nectit amor, et divinarum Scripturarum studiaconciliant."
Quintum est, mansuetum esse ad auditum. Jacob. I, 21: In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest satvare animas vestras. Ad Hebr. XIII,
22: Rogo vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii.
Haec autem quae inducta sunt, et dilectionem veram evacuant, et mansuetudinem destruunt: quia sermo auditus penitus est adversarius eorum. Istae igitur sunt causae, quare iste affectus impedit venire ad Christum: et ideo evacuant suum discipulatum, quia nullus venit ad ipsum nisi discipulus.
" Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. "
Hic tangitur qualiter venitur ad Christum.
Et tangit tria : unum quidem quod est similitudinis, et conformationis: secundum autem, quod est imitationis et insecutionis : tertium autem, quod est perfectionis et consummationis.
Primum est quod dicit:
" Qui non bajulat crucem suam. "
In primo horum dicit quinque, quorum unum est antecedens ad ea quae dicuntur, et hoc est crucem tollere : secundum quod dicitur, est crucem bajulare : tertium est, crucis cruciatui communicare: quartum autem est, suam crucem ierre et non alterius: quintum autem est hoc consequens, cruci Chrisli et passionibus communicare.
In primo autem horum adhuc duo sunt, scilicet, crucis acceptio, et crucis exaltatio.
Crucis quidem acceptio Christo nos configurat: et hoc fit, quando cruciatus Christi in paenis animalitatis et carnalitatis domandis et mortificandis nobis accipimus in voto vel paenitentia. Sic configuratus fuit Apostolus, ad Philip. iii, 10 et 11: Configiiratus morti ejus, si quomodo occurram ad resurreclionem quae est ex mortuis. Ad Roman. VI, 5 : Com-plantati facti sumus similitudini mortis ejus. Quando enim vitia et animalem vitam in nobis exstinguimus jejuniis et abstinentiis delectabilium, spe gloriae resurrectionis, tunc cruci Christi configumur. Ad Galat. VI, 17: De caetero nemo mihi molestus sit, ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Ad Galat. ii, 19 : Christo confixus sum cruci. Ad Galat. v, 24 : Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Qui enim sic crucifixus est, nihil carnaliter diligit. II ad Corinth. v, 16 : Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. In his talibus fotus carnis affectus exstinctus est, et vivit spiritus in Deo, et spiritualis affectus.
Tollere autem crucem, est exaltare in se Christi passionem ab omnibus terrenis, et omnia trahere ad spiritualem affecium. Joan. XII, 32 : Ego si exaltatus fuero a lerra, omnia traham ad me ipsum. Hoc enim non Christus fecit in se solum, sed quotidie facit in membris. Psal. xx, 14: Exaltare, Domine, in virvirtute tua, hoc est, in virtute crucis, in qua vicisti peccatum, et diabolum, et carnem, et mundum. Sic, Numer. XXI, 9, Moyses fecit serpentem aeneum, et erexit eum in palo : et qui adspexit eum, salvabatur a morsibus venenatorum. Serpens enim aeneus figuram habet serpentis, et non venenum. Et haec est prudentia spiritus, erecta et exaltata in palo crucis, sanans a venenato morsu prudentiae animalis, quae est diabolica. Qui enim adspicit ad spiritum exaltatum, non curat, et excludit venena reptilium, quae ventre et pectore repunt ad delectabilia terrenorum, Genes. iii, 14, secundum Septuaginta, pectore et ventre repet in cogitatione turpitudinis, et pollutione carnalis delectationis. Joan. iii, 14 : Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, scilicet in se, et in membris.
Secundum autem est, crucem bajulare, hoc est, portare : non quidem in angaria, sicut Simon Cyrenaeus : neque in supplicium tantum, sicut fecit latro reprobatus : sed sicut in gaudio et profectu continuo fecit Christus. Joan. XIX, 17 : Bajulans sibi crucem, exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, Hebraice autem Golgotha. In exitu enim profectus significatur continuus: in bajulalione autem gaudium.
De effectu crucis, qui est redemptio et gloria consequens redemptionem, ad Hebr. XII, 2 : Adspicientes in auctorem fidei et consummatorem, Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta : atque in dextera sedis Dei sedet Sic, Exod. XII, et seq., filii Israel sub signo sanguinis profecti sunt de aegypto, ad terram tendentes promissionis. Sic dicit Apostolus, ad Hebr. XIII, 12 et 13 : Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
Crucem autem debemus bajulare, ut toti in ea simus distenti, ut totae extremitates sint expassae, ut manibus et pedibus sumus confossi ut latere aperto simus lanceati, ut ab omnibus hujus mundi rebus simus denudati, ut toto capite spinosi ut toto gustu fellea simus amaritudine infusi nihil gloriae habentes nisi in solo titulo crucis.
Est autem crucis distensio, nostri ad Christum secundum virtutem extensio. Psal. XXI, 18: Dinumeraverunt omnia ossa mea, hoc est, nimia distensione dinumerabilia fecerunt. Et hoc fit, quando nos sic ad Deum distendimus, ut omnia nostra in nobis dinumerentur, quasi unum membrum solum a compage alterius prae altero festinet ad Christum. Daniel. x, 16: Domine mi, in visione lua solutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium : quia totum ad te est distensum et extentum.
Expassis autem extremitatibus sumus, in ampiitudine charitatis omnes amplexantes. Isa lxv, 2 : Expandi manus meas iota die. Psal. cxx, 2 : Elevatio manuum mearum sacrifieium vespertinum. Sacrifieium autem in ultima vesperain fine mundi oblatum, est Christus in cruce. Sic expandit se Propheta, magnus in opere et sermone, super puerum mortuum, et reviviscit, hoc est, super spiritum .
Confossi autem manibus et pedibus sumus, per fossuram operum et affectuum, per verbum nos cruci affigens, et immobiliter in ea retinens. Eccle. XII, 11: Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum, sive profundum, defixi. Isa. XLI, 7: Confortavit eum clavis, ut non moveretur. Habacuc, iii, 4 et 5: Cornua in manibus ejus: ibi abscondita. est fortitudo ejus. Ante faciem ejus ibit mors: et egredietur diabolus ante pedes ejus. Et ut dicit Beda: Figura grammaticae est in constructione, quam Graeci dicunthypallage. Et est sensus: Manus ejus, sci licet Christi et membrorum, sunt in cornibus crucis, videlicet affixae. Et ibi absconditur omnis fortitudo hominis, ut Dei virtus appareat. Et ideo virtute divina ante faciem sic in cruce confixi, vadit mors et stimulus mortis peccatum. Et ante pedes sic stantis, egreditur et conteritur diabolus.
Sic latere lanceati, et vulnerati per charitatem Dei, stamus exhibiti, dicentes illud Canticorum, v, 7 : Invenerunt me custodes..., et vulneraverunt me. Et illud Canticorum, v, 8 : Nuntiate dilecto quia amore langueo. Ad Philip. I, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius. Eo quod transverberavit nos gladius, quem in corpore sensit Christus in animae intimis : sicut dicitur, Luc. II, 35: Tuam ipsius animam pertransibit gladius. Et illud Job, XVI, 14 et 15: Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos,.,.et concidit me vulnere super vulnus.
Ab hujus mundi etiam omni vestitu sumus denudati: ita quod de suo nihil inveniat in nobis mundus, dicentibus cum beato Job, I, 21 : Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc. Cum nuda veritate nudi pendentes. Nihil palliationis vel dolositatis habentes (quae sunt mundi veslimenta) vel etiam excusationis in peccatis, quae sunt perizomata, quae sibi primi peccantes adhibuerunt . Isa. xx, 3 : Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus (qui est figura Christi), ita nudi cum Christo pendeamus in cruce.
Toto autem capite spinis sumus hirsuti, quando a nostra mente, quae caput est animae, numquam recedit asperitas passionum, et spinarum Christi, cujus nos causam dedimus per peccatum. Thron. iii, 19 : Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absynthii, et fellis. Et sequitur, v. 20 : Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. Isti enim sunt aculei spinarum, in quos supernum per passionem cecidit Verbum, et quoad vitam naturalem in cruce suffocatum. Sic implemus quod dicitur, Cantic. III, 11 : Egredimini, scilicet mente et contemplatione, et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua, scilicet Synagoga. Sic, Genes. III, 18, terra quam operati sumus, spinas et tribulos germinavit Christo. Sic, ad Galat. III, 1: Ante nostros oculos Jesus Christus praescriptus est, in nobis crucifixus, hoc est, in causa nostra.
Toto autem gustu telliti sumus in amaritudine animae nostrae, recogitantes qualiter Christum sitientem salutem nostram aceto et felle potavimus nostrorum peccatorum. Deuter. XXXII, 32 et 33 : Uva eorum uva fellis, et botri amarissimi: fel draconum vinum eorum. Nihil autem habemus gloriae nisi in tilulo crucis, si scilicet cum Jesu participes sumus sa- lutis, si cum Nazareno floreamus flore virtutis, inspe fructificandae beatitudinis, et odore optimae famae laudabilis, et pulchritudine honestae conversationis. Si cum Rege regum regnum adipiscamur justitiae decoris. Si cum spiritualibus Judaeis (qui in spiritu, non in littera sunt) confessionem habemus veritatis, et divinae laudis. Joan. XIX, 19: Scripsit autem Mulum et Pilatus: Jesus Nazarenus, Rex Judaeorum. Ideo dicitur, ad Galat. VI, 14 : Mihi obsit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
Hanc autem crucem quilibet debet facere " suarn, " ut ad mensuram virium suarum: quia qui plus potest, debet portare gravius: et qui minus potest, debet portare minus: ita tamen quod quilibet portet Matth. XVI, 24: Si quis vull post me venire,abneget semelipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
Est etiam alio modo " sua, " hoc est, sibi debita. Et tunc iterum crux est inaequalis: quia unus plus debet quam alter, secundum quod plus et minus peccavit. Cantic. I, 12 : Fasciculus myrrhae dilectus meus milii: inter ubera mea commorabitur. Fasciculus enim est inler ubera, quando ad proportionem debitam peccatis, amaritudo Christi portatur.
Est terlio modo unicuique tollenda crux sua, quando secundum congruitatem personae commensuratur. Magis enim de cruce debet apparere in Vicario Christi quam in aliis : et magis in Patriarchis et Episcopis quam in aliis : et magis in Praelatis quam in subditis, secundum quod Christi locum tenent majorem vel minorem. Numer. xxv, 4 : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel. Nisi enim in cruce sua sit princeps populi, non avertetur furor Domini. Sic ergo quilibet suspensus sit? ut dicat illud Job, VII, 15: Elegit sus-pendium anima mea, et mortem ossa mea : ut quidquid roboris est in homine ad peccatum, moriatur. Sic enim id quod consequens est habebimus, hoc est, communicationcs Christi passionum. I Petr. IV, 13 : Communicantes Christi passionibus, gaudete : ut et in revelatione gloriae ejus gaudeatis, exsultantes. Sic enim communicatione passionum intramus cum Christo in regnum. Luc. XXIV, 26 : Haec oportuit pati Christum, et ita inlrare in gloriam suam. Sic, Ezechiel. IX, 4, signatur thau super frontes virorum gementium et dolentium, ut liberentur a percussore. Sic clamalur in Apocalypsi, VII, 3 : Nolite nocere terrae, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Ideo dicitPetrus in epist. I, IV, 1 et 2 : Christo igitur passo in carne,el vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis : ut jam non desideriis hominum, sed voImitati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. Ad Coloss. III, 3 : Mortui enim estis, et vita veslra est abscondita cum Christo in Deo.
" Et venit post me. "
Hoc est imitationis, et consecutionis. Venire enim, est motus perfectionis ad Christum. Post Christum autem venire, est humiliari ab ipso, et eum imitari.
Notantur igitur in hoc quinque. Venitur enim post Christum, sicut post exemplar. Venilur post ipsum, sicut post ducem. Venilur post ipsum, quia non possumus usque ad ipsum : et ideo humiliati sequimur ipsum. Yenitur post ipsum, imitando ipsum. Venilur post ipsum, consequendo ipsum, et gloriam ipsius.
De primo quidem dicitur, Joan. XIII, 15 : Exemplum enim dedi vobis,ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Ad Hebr. VIII, 5 : Vide, inquil, omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. Hoc idem dicitur,
Exod. XXV, 40. Ita voluit imitari nos Christum qui dixit, ad Hebr. XII, 3 et 4 : Recogitate eum qui talem suslinuit a peccatoribus adversus semelipsum contradictionem, ut ne fatigemini, animis veslris deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes.
De sequela ducis dicitur, Michaeae, II, 13 : Ipse ascendet, pandens iteranle eos. Deuter. XXXII, 12 : Dominus solus dia ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus. Psal. lxxii, 24: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me, Isa. lxiii, 14: Sic adduxisli populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae.
De humilitate autem sequendi eum, quia non possumus usque ad ipsum. Daniel. III, 41 et 42 : Et nunc sequimur te in toto corde, et finiemus te,... ne confundas nos. Hoc signatum est in Principe Apostolorum perfectissimo, de quo dicitur, Matth. xxvi, 58 : Petrus autem sequebalur eum a longe, quia comitari nemo potest eum, qui omnes praecedit. Psal. XVIII, 6 et 7 : Exsultavit ut gigas ad currendam viam : a summo caelo egressio ejus. Prope etiam sequi, non est qui possit. Job, XXXVI, 25: Omnes homines vident eum : unusquisque intuelur procul. Sequuntur ergo a longe utcumque vestigia ejus. Job, XXIII, 11: Vestigia ejus seculus est pes meus, viam ejus custodivi.
De quarto autem quod est sequi ipsum imitando ipsum, dicitur, Jerem. II, 2: Recordatus sum tui, miserans adolescenliam tuam,...quando secuta es me in deserto. Sic, Joan. XXI, 19, dixit Dominus Pelro : Sequere me. Matth. IV, 19 : Venite post me.
De quinto autem modo consecutionis praemii et gloriae cum ipso, Matlh. XIX, 27 et seq. : Ecce nos reliquimus omnia, et seculi sumus te. Quid ergo erit nobis ? Jesus autem dixit illis: Atnen dico vobis, quod vos qui secuti estis me,... centuplum accipietis, et vitam aeternam pos-sidebitis. Osee, VI, 3: Sciemus sequemur. que, ut cognoscamus Dominum. Isti ergo inlrant in gaudium cum Christo.
Et hoc est quod dicit : " Et venil post me. "
" Non potest meus esse discipulus. "
Quomodo efficeretur enim discipulus eius, quem in doctrina non imitaretur ? In quatuor: in forma scilicet vivendi, dicit Apostolus, ad Philip. iii, 17 : Ambulate sicut habetis formam nostram. II ad Corinth. VII, 2 : Capite nos. Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus, hoc est, habete formam vitae nostrae.
In forma autem doctrinae : ut eadem doceat, quae magister docet. I ad Corinth. l, 10 : Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismala. I ad Corinth. XI, 23: Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis. Ezechiel, ii, 7 : Loqueris verba mea ad eos. Job, XXIX, 22: Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
De modo probationis, qui est per exemplum, ad Roman. xv, 18: Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus. Ideo dicitur teslimonium, quia per facta testifieatur. Psal. XCII, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Ad Hebr. II, 3 et 4 : Ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis, et portentis, et variis virlutibus, et Spiritus sancli distributionibus secundum suam voluntatem. Psal. cxviii, 129 : Mirabilia testimonia tua : ideo scrutala est ea anima mea.
In forma etiam permissionum magistri, oportet discipulum conformari magistro : quia aliter doctrina finem non haberet. Promittit enim omnis artifex finem doctrinae suae congruentem : sicut magister morum promittit perfectionem felicitatis, et doctor fidei promittit beatiludinem patriae: sicut Christus dicit, Joan, XII, 26 : Si quis mihi ministraverit,honorificabit eum Pater meus. Ideo dicit discipulis Christus, ibidem : Et ubi ego sum, illic et minister meus erit, hoc est, in beatitudine Patris. Ibi enim eritis perfecti, et non ante: ubi omnia videbitis in facie Dei. Tunc enim experiemur quod dicit Christus, Matth. XXIII, 8: Unus est enim Magister vesler, qui est in coelis. Istum autem discipulatum non consequitur, nisi qui in cruce sequilur Christum.
Et hoc est quod dicit: " Non potest meus esse discipulus. "
" Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum.
Ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,
Dicentes: Quia hic homocaepit aedificare, et non potuit consummare. "
Hic ostendit donum perseverantiae, quod est ultimum istius doctrinae.
Dicit autem tria hic : qualiter scilicet vires proportionandae sunt ad perseverantiam : secundo, qualiter aliquis se debet praeparare ad perseverandum: et tertio, quam inutiles sunt qui non perseverant.
Ad primum inducit duo exempla : quorum primum est de turris aedificatione in proporlione ad sumptus : secundum autem est de volente committere bellum cum rege aliquo, et proportione virium ad occurrendum.
Circa primum dicit quatuor : de proposito scilicet volentis aedificare turrim, de computatione expensarum, de previsione perfectionis aedificii, de timore illfflfl sionis si non posset consummare quod incepit.
De primo igitur dicit tria : propositum aedificantis, magnitudinem aedificii, et diligentiam, et fortitudinem operis.
De primo horum dicit: " Quis enim ex vobis ", Quasi dicat: Ratus. Glossa autem illud legit remissive sic: " Quis ex vobis, hoc est, aliquis ex vobis: quia non omnis hominis est ista perfectio. " Cum enim duas similitudines inducat hic Dominus, unam inducit secundum altitudinem contemplationis, alteram aulem inducit secundum perfectionem actionis. Et de turri quidem inducit secundum contemplationis perfectionem.
De proposito igitur talis aedificii dicit: " Quis, " hoc est, aliquis, " nolens, " hoc est, proponens, " aedificare. " Hoc ipsum enim bonum est proponere erigere aediCcium spirituale. III Reg. VIII, 18 : Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans. Propositum enim boni conducit ad boni operis inceptionem. II Reg. VII, 3 : Omne quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum . est. Sicut enim dictum est in Psalmo lxxv, 11: Quoniam cogilatio hominis confilebitur tibi, et reliquiae cogilalionis diem festum agent tibi. Cogitalio enim Domini inchoat bonum : sed propositum ordinat, et opus incipit, et perficit usque in finem.
" Turrim. "
Ecce aedificii sublimitas. Est autem turris Domini multiplex : est enim turris David, et turris eburnea, et turris Libani, et turris uberum sponsae, et turris gregis nebulosa, et turris Hananeel, et turris fortissima nominis Domini.
Turris quidem David manu fortis et adspectu desiderabilis, est turris studii sacrae Scripturae: in quam ascendere debet vir sanctus, ad videndum adspectu desiderabilem: de qua dicitur, Cantic. IV, 4 : Sicut turris David collum luum, quae aedificata est cum propugnacitlis: mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Et hoc est studium, vel meditatio sacrarum Scripturarum : ex qua pendent clypei insigniti signis Angelorum per revelationes : et armatura fortium, hoc est, gesta et virtutes Patrum, qui fortia pro Deo fecerunt.
Turris autem eburnea est, de qua dicitur, Cantic. vii, 4 : Collum luum sieut turris eburnea. Collum enim, sicut saepe diximus, continuatio est capitis cum corpore: et significat mentem humanam, quae nos capiti Christo continuat, quae debet esse castitatis eburneae, ut non adulteretur per phantasias, vel rationes haereticas, sed castam concipiat fidem.
Turris autem Libani est de qua dicitur, Cantic. VII, 4: Nasus luus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. Nasus enim per odorem habet vim discretivam convenientis ab inconvenienti ; et significal mentis vim, quae convenientem veritatem divinam ab inconvenienti mundana veritate discernit, et illam recipit, hanc autem aspernatur. Cantic. IV, 11 : Odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris, hoc est, divini cultus et devotionis. Haec respicit contra Damascum, hoc est, contra peccatum sanguinis: quia omne quod est ex carne et sanguine faetet in conspectu ipsius. Unde, Cantic. IV, 14: Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis -Libani. In quo monte semper est odor thuris.
Turris autem uberum est turris lactationis, qua contemplans id quod haurit contemplando, profundit: uno quidem ubere, lac candidae veritatis : alio autem ubere consolationis, lac dulcissimae delectationis et jucunditatis spiritualis : et de hac dicitur, Cantic. VIII, 10: libera mea sicut turris. In ubere enim doctrinae ascendit ignorans contra falsitatem et vanitatem. In ubere autem consolationi ascendit dejectus et desperans contra tristitiam et desperationem.
Turris autem gregis, est turris custodiae pastoralis commissae. De qua dicitur, Mich. IV, 8 : Tu turris gregis nebulosa, filia Sion, usque ad te veniet. Nebulosa enim est haec turris propter mul-.
tas angustias custodiendi gregis. Tamen usque ad hanc turrim veniet Dominus in potestate sua principali : quia ipse est pastor hortus, qui posuit animam suaru pro ovibus suis, et pro quo grege mori dignatus est.
Turris autem Hananeel est lurris familiaritatis divinae in devotione, et secreto conscientiae : quia Hananeel gratus Deo interpretatur. Zachar. XIV, 10 et 11 : A lurre Hananeel usque ad torcularia regis : et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius. Habitatio enim boni viri et grati Deo pertingit ab elevatione turrita contemplationis et familiaritatis divinae usque ad torcularia regis, hoc est, usque ad expressionem regalium et divinorum gaudiorum, quae in secreto mentis praestat Deus. Unde alia interpretatione Hananeel, cui dedit Deus, interpretatur. In his enim mens boni viri inhabitat, quatenus agendo in exterioribus, anathema non incurrat.
Turris autem fortissima est turris spei nominis Domini, de qua dicitur, Proverb. XVIII, 10 : Turris fortissima nomen Domini, ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Psal. lx, 7 : Esto nobis, Domine turris fortitudinis a facie inimici.
De omnibus his turribus dicitur in Psalmo CXXI, 7 : Fiat pax in virlule tua, et abundanlia in turribus litis.
Hujusmodi turrim praesidii aedificavit Dominus in vinea sua. Isa. v, 2 : aedificavit turrim Dominus in medio ejus. Ista est ergo edificii sublimitas, quam omnis bonus homo in virtute contemplationis vult et debet aedilicare. Et de hac aedificatione dicitur, ad Ephes. II 20 et seq. : Superaedificati super fundamentum Aposlolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu : in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino : in quo et vos coaedificamini in habi-taculum Dei in Spirilu. Ad hoc enim aedificium diligentia magna exigitur : ut I super fundamentum forte (quod est fides Chrisli) excelsi parietes et fortes erigantur per spem, et lectum decentissimum (quod defendat totum aedificium) altissimae charitatis erigatur.
Et ideo subdit de hujusmodi structura, dicens :
" Non prius sedens, etc. "
Dicit autem tria : diligentiam scilicet supputantis expensas necessarias, et ipsam supputationem, et causam tam diligentis suppulationis.
Diligentiam autem supputantis describit per tria : per praemeditationem difficultatis operis, per quietem mentis ne a conmutatione impediatur, et per ipsam computationis rationem.
De dispositione supputantis, dicit : " Non prius, " praeveniens difficultatem, et magnitudinem, et ordinem, et materiam operis diligenti consideratione : sicut dicitur in Psalmo cxviii, 59 : Cogilavi vias meas, et converti pedes meos in teslimonia tua, hoc est, primo cogitavi qualiter converterem, et tunc rationabiliter converti. Psal. lxxvi, 7 : Meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spirilum meum. Omnem enim nostrum actum difficilem debet praevenire consideratio, juxta consilium Sapientis qui dicit, Eccli. XXXII, 24 : Sine consilio nihil facias, et post factum non paenitebis. Unde et David ante opus edificii praeparavit expensas Salomoni, cum templum aedificare institueret .
Difficile est enim aedificium divinum, quia est circa virtutem : et magnum, quia est circa honestum : et in materia pretiosissimum, quia est circa gratiarum optimum : et ordo sapientiam requirit, quia est ad ordinem ccelestium, quae occulta sunt homini nisi revelenlur. Unde,
II Paralip. II, 5 et 6 : Domus quam aedificare cupio, magna est. Magnus est enim Deus noster super omnes deos. Quis ergo poterit praevalere ut aedificet ei dignam domum ? In hoc autem quod dicit magnam esse, notat aedificii magnitudinem. In hoc autem quod dicit : Quis poterit praevalere, etc, notat operis difficultatem. Ordinem autem habet, descendentem de ocelo. Apocal.XXI,2 : Vidi sanctam civitalem,... descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo, quem eliam regina Saba mirabatur . Materiae autem pretiositas describitur, Isa. LIV, 11 et 12 : Fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem propugnacula fua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes lerminos tuos in lapides desiderabiles. Fundatur enim in coelesti conversatione et inlcnlionc. Propugnacula pinnarum accipit in virore fidei operantis per dilectionem in omnibus mandatis. Portarum jntroitus sculptos habet lapides, qui chamahu vulgariter dicuntur : in quibus, qualiter introivit Jesus, et Sancti ejus, est insculptum. Omnes autem termini, angulariter parietes continentes, habent lapides desiderabiles. Hinc quidem virtutes Patriarcharum, et inde Prophetarum, in alio latere Apostolorum, et in quarto Martyrum, et in medio aliorum bcalorum soliditates disponuntur.
Et sic lurris erigitur.
Igitur sic praemeditatur,
" Sedens, "
Hoc est, quiescens magis a strepilu cordis quam corporis. Exagitatus enim passionibus irae, ambilionis, acediae, sive trislitiae, et invidiis et cupiditatibus, et illecebris gulae, et scatebris libidinum, numquam praevalet vacarc ad hujus aedificii consummationem : sed anima ejus inrjuieta fertur ut meretrix, de qua dicitur, Proverb. VII, 10 et seq., quod est garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis, nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. Contra quod dicitur, Luc. XXIV, 49 : Sedele in civilale, quoadusque induamini virlute ex allo. Et Aristoteles in VII Physicorum : " In sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens. " Thren. iii, 28 : Sedebit solitorius, et Iacebit, quia levavit super se.
" Gomputat "
Actu rationis, " sumptus " virlutum, " qui necessarii sunt " ad aedificium, " si habeat " in facultatibus suis " arf perficiendum " tanlum et Iam excellens aedificium. Et ex hoc accipitur, quod peccant qui pueros, et puellas, annos perfectae discretionis non habentes, sed adhuc sub tutoribus degentes, inducunt ad promittendum et vovendum magna, quae postea solvere non possunt. Propter quod etiam Apostolus, qui virgo fuit, votum virginitatis nulli imponere voluit, sed beatitudinem coelibatus praedicavit, relinquens unicuique ut secundum proprium agerct consilium et deliberationem . Sed, I ad Timoth. v, 14, plus dicit : Volo autem juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
Turrim enim altiludinis aedificare, non est nisi sumptus virlutum habentium ad consummationem. Dicit autem quaedam Glossa, quod homo compulat, quando merita vel virtutes de quibus sibi conscius est, ponderat. Sicut dicitur, Marc. v, 30, et Luc. VIII, 46 : Ego novi virlulem de me exiisse. Si enim sic ad operandum virtus de aliquo egreditur, ille sumptus habet virlutum : sicut et Paulus, II ad Corinth. XI, 23 et seq., suas enumerat virtutes et experientias in tribulalionibns, in quibus numquam cessit.
Eccli. XLIV, 6 : Homines divites in virtute, pulchritudinis sludium habentes, pacificantes in domibus suis.
Aliler enim (sicut dicit Glossa) aedificatur aedificiutn spirituale, et editor corporale. Corporale enim aedificatur congregando divitias corporales, et dispergendo spirituales. Spirituale autem aedificalur dispergendo corporales, et congregando spirituales. Et ideo in fine hujus doctrinae Dominus concludit, quod omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus . Quod non omnium est, sed perfectorum. Et ideo bcne computandum est ante, si vires et virlutes suppetant ad tantum aedificium. I Paralip. XXIX, 1 et 2 : Opus grande est : neque enim homini praeparatur habitatio, sed Deo.Ego autem lotis viribus meis praeparaui impensas domus Dei.mei. Ubi autem tantus Rex, tam eximius Propheta, tantus Miles, tam strenuus Pugil, qui et leonem et ursam et gigantem stravit, omnes vires suas expandit ad sumptus congregandos : non sine magna deliberatione est assumendum a minoribus, debilibus, et pauperibus hominibus.
Dicit autem periculum, quod aliter facienti saepe evenire solet, ut cautos nos reddat :
" Ne, posteaquam posuerit fundamentum, etc. "
In hoc autem paragrapho Iria innuit : inconsideratain scilicet operis inchoationem, generalem omnium irrisionem, et irridentium confusibilem improperalionem.
De primo dicit: " Ne posteaquam posuerit fundamentum. " Fundamentum autem est inconsiderata magni operis inchoatio : sicut emissio voti, vel solemnizati voti ad modum vitae arduae et difficilis, quae fundatur supra vitam inexpertam, passionibus adhuc, et ten- tationibus periculosis subjacentem. Fundamentum enim, quod fundatur super inexpertam vitam, ponitur super are. nam : de quo dicitur, Matth. VII, 26 et 27 : Similis est viro stulto, qui aedificat domum suam super arenam. Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit mina illius magna.
" Et non potuerit perficere. "
Facile enim est incipere. Parvis enim expensis, et parvis laboribus incipitur opus. Sed perficere est difficile, et magnis expensis opus vix consummatur. Et ideo dicitur, Eccli. XVIII, 20 : Ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. Ab altera parte, si habet expensas, et non audet incipere, pusillanimis reputatur. Proverb. XXIV, 12 : Si dixeris : Vires non suppetunt : qui inspector est cordis, ipse inlelligit, et servalorem animae luae nihil fallit.
" Omnes qui vident, incipiant illudere ei. "
Psal. XXI, 8 : Omnes videntes me, deriserunt me : locuti sitnt labiis, et moverunt caput. Isti enim sunt inimici humani generis, qui quandoque ad hoc suadent vitae excellentis propositum, ut profundius praecipitent in barathrum. Psal. XXXVII, 17 : Dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
Et in figura hujus, sermonem non intellectum, et secundum suam erroneam opinionem inceptum, et non perfectum deriserunt, dicentes, Matth. XXVII, 40 et seq. : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas... Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei .... Dixit enim : Quia Filius Dei sum.
" Dicentes : Quia hic homo. "
Hic incepit, ac si esset Deus, non cogitans se esse hominem, et infirmum, et imperfectum : et ideo dicere debuit Deo illud Psalmi cxxxviii, 16 : Imperfectum meum viderunt oculi tui. Et illud Sapientiae, IX, 14 : Cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Et illud Apostoli, II ad Corinth, III, 3 : Non quod suffcienites simus cogilare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Et illud Job, IV, 18 et 19 : Ecce qui scrviunt ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit parvitatem : quanto magis hi qui habitant domos luteas, etc.
" Caepit aedificare. " Matth. x, 22, non qui caeperit, sed qui perfecerit, ei perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
" Et non potuit consummare. "
Dicunt enim illud Nehemiae, IV, 2 : Numquid aedificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt ? Et inira, v. 3 : aedificenl : si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum. Ita dicunt irridentes, id est, quod habemus votorum stullorum persuasores : quia de acervis pulveris combusti per ignem consuetae concupiscentiae, non poterimus aedificare. Et si aliquid aedificaverimus, vulpes daemoniacae astutiae transilient murum imperfectum, quem in soliditate novitia aedificavimus, et demolientur aedificium. Luc. IX, 62 : Nemo mittens manum suam ad arairum, et respiciens retro, aplus est regno Dei.
" Aut quis rex iturus committere helium adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se?
Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt."
Secunda est similitudo, quam inducit de perfectione actionis : in qua homo per exercitium virtutum acquisitarum ad bellum venit regnum Dei violenter capere. Sicut dicit Dominus, Matth, XI, 12 : Regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
Dicit autem tria : primo quidem factum, in quo similitudo attenditur : secundo autem, diligentiam praemeditationis, et computationis virium et expensarum : terlio autem, aslutiam infirmioris, declinantis fortitudinem adversarii per tractatum pacis.
Circa primum dicit tria : dispositionem ad bellum procedentis, modum belli, et fortitudinem adversarii.
De primo dicit : " Quis, " hoc est, aliquis, " rex. " Et non ideo interrogalive, sed remissive, legendum est:" Rex." Dispositio est ejus qui ad bellum procedit. Si enim non sit rex, non debet ad bellum procedere, sed alium sequi in bello. Rex autem est, qui se et alios regere praevalet ex regimine rationis. Isa. XXXII, 1 : Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio praeerunt.
Non autem est omnis regis ad bellum procedere : et ideo dicit : " Quis, " hoc est, aliquis, " rex, " quia tales pauci sunt, qui viribus et expensis sufficiant. Job, XXIII, 6 : Nolo multa fortitudine contendat mecum , nec magnitudinis suae mole me premat. Job, IX, 2 et 3 : Non justificetur homo compositus Deo. Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere linum pro mille.
" Iturus committere bellum. "
Ecce modus belli. Cujus modus est, ut homo semper in bello proficiat. Et sic vadat in bello (quod est magnarum virium) et semper in bello sit fortior, et non debilitetur. Sicut dicitur, ad Hebr. XI, 34 et 35 : Fortes facti sunt in bello, castra verlerunt exterorum, deceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Perpauconitn enim est, eos etiam qui in bello moriuntur, fortiores iterato ad bellum resurgere: sicut quidam faciunt in bello Domini, qui aliquando cadentes vulnerati, iterum per paenitentiam resurgunt fortiores. Tales sunt perpauci, viri summi Salomonis, qui lectulum ejus ambiunt, omnes tenentes gladios virtutum, et ad bella doctissimi. Talis fuit et Josue, qui sic ad bella agenda paratus fuit insenectute ullima, sicut in robore suae juventutis. Sed non omnium est hoc verbum. Multi enim debilitantur ex senectute : sicut Asa, qui in seneclulc doluit pedes, et mortuus in unguentis meretriciis, qui in juventute multa bella Domini laudabiliter peregit . Multi etiam vulneribus hostium debilitantur, sicut Ochozias, filius Athaliae, et multi alii. Confortanlur aulem in bello perpauci, sicut dictum est, Josue, 1, 18 : Confortare, et viriliter age.
" Adversus alium regem, "
Hoc est, adversum Regem regum Dominum. Quilibet enim, qui violentia suarum virtutum nititur capere regnum Dei (sicut diximus) vadit committere bellum adversus Regem ccelorum. Job, VII, 1 : Militia est vita hominis super terram. II ad Timolh. ii, 5: Qui ce rlat in agone, non coronatur nisi legitime certaveril. I ad Corinth. IX, 23: Qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Tunc autem hoc bellum committere vadit, qui meritis suis se capere regnum Dei praesumit.
" Adversus alium regem, " scilicetChristum, de quo dicitur, Isa. XXXIII, 22 : Dominus rex noster, ipse salvabit nos. Hoc modo bellum committere voluit, qui dixit, Jerem, XII,I : Justus quidem tues. Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te. Sic bellum inivit cum Deo Jacob, Osee, 3 et 4 : In fortitudine sua directus est cum Angelo. Et invaluit ad Angelum, et confortatus est: flevit, et rogavit eum. Genes, XXXII, 26 : Dimitte me, jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Et infra, vv. 28 et 29 : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen luum, sed Israel : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis !... Et benedixit ei in eodem loco. Isti ergo sunt, qui ad piae disputationis bellum cum Deo procedunt: contra diabolum cum duabus manibus, utraque pro dextera utentes, pugnant cum judice qui defendit Israel .''
" Non sedens prius cogitat, etc. "
Hic describit, sicut prius, dispositionem sapienter committere bellum intendentis. Et describit, quid sapienler praemeditatur.
Dispositionem autem sapientis describit, sicut superius, a tribus: a meditatione opus praeveniente, et ab ipsa meditantis quie,te ne a meditatione impediatur, et ab ipsa meditatione.
A praeveniente quidem meditatione : quia dicitur, Proverb. XXIV, 5 et 6 : Vir sapiens, fortis est: et vir doctus, robustus et validus. Quia cum dispositione initur bellum : et erit salus ubi multa consilia sunt.
" Sedens, " ut quiescens, a praemeditatione non impediatur. Psal. cxlii, 5 : In factis manuum tuarnm meditabar.
Et praemittit: Memor fui dierum anliquorum, meditatus sum in omnibus operibus litis : quia magna in talibus opus est deliberatione de exemplis Dei et sauctorum, Bellum enim Dei magnum est: sicut dicitur, Job, xl, 27 : Memento belli, nec ultra addas loqui.
" Cogitat. "
Ecce computatio viribus proportionata.
"Si possit cum decem millibus occurrere. " Decem millia habet, qui perfectionem decalogi ducit in quadrangulum virtutum cardinalium : quia decem millia faciunt quadrangulum, et non quadratum. Si ergo praecepta in se ducantur, ut cum gratia omnia impleantur, quae natura et lex praecipiebat: et iterum in quatuor virtutes ducantur, ut omnia recte, fortiter, modeste, et prudenter impleantur : tunc cum decem millibus supputatis in mente militibus, Deo occurrimus : quia opera quae praecipit decem in perfectione naturae, ad centenarium reducimus. Et hunc centenarium in perfectione gratiae et sermonis Dei, in millenarium producimus. Et hunc millenarium in quadrangulum virtutum cardinalium quadriformiter extendimus. Decem enim mandata Dei in utraque tabula. Decem autem sunt in homine, in quae mandata ista sunt multiplicanda, linum quidem est simplicitas fidei: secundum autem, cordis sinccritas : tertium autem, delectatio Dei: quartum autem, innocentia proximi: quintum autem, benevolentia similitudinis Dei apud omnes : sextum autem, voluntas proficiendi proximo: septimum, castitas apud semetipsum : octavum autem, veritas sermonis ad omnes : nonum vero, communicatio sui ad omnes : et decimum, munditia cordis et corporis in omnibus. In omnibus enim istis decem, omnia mandata Dei sigillatim multiplicanda sunt : et tunc centum perficiuntur ex decem. Si autem ista centum iterata, sigillatim in rectum decies, et in forte decies, et in prudens decies, et in modestum decies multiplicavero, haec in mille pro quolibet multiplicabo, quae sunt quatuor millia : quibus quatuor millibus si perfectionem operum (quae in sex continetur) addidero, decem millia militum instruo, quibus cum Deo ad bellum, quo regnum suum obtineam, procedo. Sic enim dicitur, Matth. XVIII, 23 et 24, quod Dominus posuit rationem cum servis suis. Et cum caepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat ei decem millia talenta.
" Ei quicum viginti millibusvenit. "
Dominus enim ad nos venit duplicato numero. Quia et nostra sua sunt et propria affert, in quibus partem non habemus. Isa. XXVI, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Et ideo. Job, IX, 28 : Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Iterum duplicato numero venit ad nos, quia omnia fecit ex charitate Patris, et in charitate hominis, et nihil debuit. Nos autem omnia debemus, et non ita ex charitate Dei et proximi, sicut ex debito facimus. Luc. XVII, 10 : Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.
Et ideo non restat consilium, nisi quod subjungit :
" Alioquin adhuc illo, "
Rege nostro adversario in hac commissione belli, " longe agente, " per dissimulationem judicii: quando adhuc scilicet sani et juvenes sumus. Eccli. XVII, 27: Vivus et sanus confiteberis. Isa. XXXVIII, 19: Vivens, vivens ipse conplebitur tibi, sicut et ego hodie: pater filiis nolam faciei verilatem tuam. Sic enim implemus consilium Salomonis, Proverb. IV, 25 : Oculi tui recta videant, et palpebrae luae praecedant gressus tuos. Nos enim non possumus ostendere nisi perfectionem operum, ut diximus. Ille autem forte etiam requiret perfectionem intentionum. Et sic geminat super nos viginti millia. Vel forte cum nos opponimus facta, ille proponet facta et passiones quas sustinuit: et sic numerum contra nos militantium duplicabis Et ideo optimum consilium est, quod illo sieut patientissimo adhuc longe agente per dilationem vindictae. Sapient. XII, 19: Bonae spei fecisti filios litos, quoniam judicans das locum in peccatis paenitentiae.
" Legationem mittens,"
Orationum seilicet, et lacrymarum, et intercessionis suffragii Sanctorum. Genes. XXXII, 5 : Mitto nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
" Rogat ea, " per legatos, " quae pacis sunt. " Psal. CXXI, 6 : Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, lsa. XXVI, 12: Domine, dabis pacem nobis : pacem, quia in te speravimus. Hoc autem fit misericordia superexaltante judicium, et nostros defectus ex suo munere et gratia supplente, et dicente Filio Dei pro nobis illud Genesis, XXXI, 39 : Ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas. Nobis autem dicentibus illud. Michaeae, VI, 6 : Quid dignum offeram Domino ? Et illud Genesis, XLIV, 16 : Quid respondebimus domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ?
Sic ergo duplex similitudo ostendit meditandum esse sapienter, tam de via contemplationis quam de via actionis, in qua homo usque in finem valeat perseverare. Et ideo dicitur, I Petr, IV, 12: Nolite peregrinari in fervore, seilicet spiritus, qui ad tentationem vobis sit. I Joan. IV, 1: Nolite omni spirilui credere, sed probate spiritus si ex Deosint. In talibus enim verum est quod dicit Dominus, Matth. XXVI, 41 : Spiritus qui dem promptus est, caro autem infirma. Et in lalibus quantum ad volum perpetuae continentiae dicit Apostolus, I ad Corinth. vn, 9 : Melius est nubere quam uri. II Petr, ii, 21: Melius erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sartclo mandato.
Hoc est igitur quod per istas simililudines adstruere intendit.
Qualiter autem sine impedimento efficiamur discipuli, et perseverare possimus, et turrim aedificantes, et summo regi occurrentes, consequenter ostendit, cum dicit :
" Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. "
Et est conclusio ex inductis conclusa : similiter generaliter, et congruenter.
Dicit igitur : " Sic ergo. " Similiter. cum sine Christo aliquid diligatur, tunc perfecti sumptus virtulumnon habentur. Proverb. I, 6 : Animadverlet parabolam et et inlerpretalionem, verba sapienlum et aenigmata eorum. Si enim juxta similitudinem inductam verba ista accipiantur, tunc turrim non aedificat, nec Regi magno occurrere poterit, qui omnia non relinquit. Turrim enim aedificare est fastigium perfectionis construere. Sumptus praeparare, est virlutes pretiosissimas congregare. Legatos mittere, est suffragia meritorum optimorum coram Deo proponere, et intercedentes Sanctos qui de bonis dispersis refecti sunt praemittere. Pacem quaerere, est reconciliationem ad Deum obtinere. Et haec omnia faciunt discipulum Christi esse.
" Sic ergo omnis ex vobis, " qui me sequi cupitis, " qui non renuntiat. " Beda hic distinguit inter renuntiare, et relinquere. Dicit ergo quod renuntiare convenit eis qui ita licite utuntur mundanis quae possident: ut tamen mente tendant I ad aeterna. Relinquere autem est tantummodo perfectorum, quia omnia temporalia postponunt, et solis aeternis inhiant. Et haec Glossa multum est contra eos qui dicunt omnia non esse relinquenda.
" Omnibus quae possidet. " Et etiam affectum possidendi ea quae habere posset. Unde Gregorius: " Multum reliquit, " qui affectum ad ea quae habere posset
" dimisit. " Matth. XIX, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti samus te. Matth. IV, 20 : Continuo relictis retibus, secuti sunt eum. Nudum enim Christum (qui exsultavit ut gigas ad currendam viam )oneratus sequi non poterit. Et ideo volens insequi et consequi Christum, non ad insipientiam omnia sua derelinquit. Psal. lxxii, 23: Quid enim mihi est in caelo, et a te quid volui super terram. Ad Philip. iii, 7 : Quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter wShristum detrimenta.''
" Non potest meus esse discipulus. "
Causa autem est quae dicitur, Matth. VI, 24 : Nemo potest duobus dominis servire. Et, ibidem. v. 24: Non potestis Deo servire et mammonae, quod syriaca lingua divitias sonat. Et ideo discipulum Christi qui Ghristo servire intendit, divitiis renuntiare convenit. Sicut enim jam ante diximus, duobus intendere non possumus : discipulum autem oportet intendere suo magistro.
" Bonum est sal. Si autem sal evanuerit, in quo condietur?
Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat. "
Hic ultimo ostendit periculum eorum qui incipiunt Christi discipulatum, et non perseverant usque in finem.
Dicit autem tria : salis utilitatem, salis infamationem, et infatuati salis abjectionem.
De salis utilitate dicit: " Bonum, " hoc est, utile " est sal. " Supra , Matth. v, 13, notavimus salis proprielatem, et ad Apostolicam gratiam adaptationem. Sal enim condimentum est ciborum sicut doctrina discipulorum, et exemplum condimentum est morum. Job, VI, 6 : Numquid poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? Nullus enim mos hominum sapidus est, qui gratia Apostolica Christi non est conditus. Marc, ix, 49: Bonum est sal.... Habete in vobis sal. Levit. II, 13 : In omni oblatione tua offeres sal, hoc est, gratiae Apostolicae saporem, in sapientia verbi et gratia exempli. Hoc enim sal comhustivum est putredinum per charitatem, arcens factores per abstinentiae et continentiae siccitarem, penetrativum in gustum per sapientiae acumen, Iiquefactibile in omnium convenientiam per rationabilitatem. Ad Coloss. IV, 6: Sermo vester semper in gratia sale sil conditus. Ideo dicitur, Eccli. xx, 21 : Homo acharis, quasi fabula vana. ''Acharis autem est sine gratia, insulsus, nulli congruens. Adapta igitur.
" Si autem sal evanuerit, "
Hoc est, si sal alium saporem aliquem acceperit, aliquid per amorem possidendo quod sapit : statim suo sapore Apostolico alios non condit. Unde, Marc, IX, 49, dicitur : Quod si sal insulsum fuerit, hoc est, saporem salis amiserit, et evanidum fuerit.
" In quo condietur ? "
Impersonaliter legendum est. Hoc est, in quo fiet salitio. Quasi dicat: In nullo. Et haec est prima salis inutilitas, quod evacuato sale nihil potest condiri. Nullus enim conditur si ille qui est sal (hoc est, Praelatus) insulsus fuerit. Praelatus enim insulsus (qui deberet esse, sal et condimentum aliorum) non salsatur, vel conditur a subditis. Quia, sicut dicit Gregorius, hunc peccantem arguere nemo praesumit. Et in exemplum culpa vehe- menter extenditur, quando pro reverentia gradus peccator honoratur : et sicut sacerdos, ita populus remanet insulsus. Matth. v, 13 : Si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra. Et hoc est quod dicit :
" Neque in terram. "
Caetera enim putrescentia, bona terra et foecunda efficiuntur postquam sunt resoluta. Sal autem evanidum retinet ustivum calorem, et adustam siccitatem : et ideo terram in quam eadit reddit infaecundam. Unde viclores aliquando civitates quas devicerant et destruxerant, sale semmaverunt in signum sterilitatis perpetuae. Psal. CVI, 34 : Terram fructiferam in salsuginem, a malitia habitantium in ea. Sic sacerdos evanidus et infatuatus in sterililalem convertit populum. Jerem. XXII, 30 : Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus sids non prosperabitur.
" Neque in sterquilinium utile est, "
Quod stirpibus appositum, impinguet et feracem faciat fundum et stirpes. Peccata enim (quae sterquilinium sunt subditorum) aliquando condiunt et impinguant aliquos. Luc. XIII, 8 : Dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam slercora. Sed peccata sacerdotum sunt sacrilegia, et tam abominabilia quod nullum impinguant. Sed adurunt per concupiscentiam similia faciendi, et exsiccant in populo omne quod est pietatis : et ideo etiam in sterquilinium non erit sal illud. Ergo ad nihilum valet.
" Sed foras mittetur, "
Scilicet per excommunicationem et degradationem : praecipue si per haere- sim et schismala depravatur. I ad Corinth. x, 13 : Auferte malum ex vobis ipsis. Jerem. lii, 3 : Furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret eos a facie sua. IV Reg. XXIV, 20 : Irascebatur Dominus contra Jerusalem et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua. Isa. XXII, 19 : Expellam te de statione lua, et de ministerio tuo deponam te.
" Et conculcetur ab hominibus , " sicut vile quid abominatum. Isa. v, 5 et 6 : Erit in concreationem, et ponam eam desertam. Isa. VII, 25 : Erit in concreationem pecoris. Isa. x, 6 : Ponam illum in concreationem quasi lutum platearum. Luc. VIII, 5 : Conculcalum est, scilicet ab hominibus. Sic ergo penitus erit nocivum et inutile.
Et quia hoc praecipue dictum est ad instructionem Praelatorum, ideo reddit eos attentos, dicens :
" Qui habet aures audiendi, audiat, "
Ter significans auditum : ut aure percipiant, et audiendo intelligant, et exaudiendo opere compleant. Ad Hebr. IV, 2 : Non profuit illis sermo auditus, non admixtus fidei ex iis quae audierunt. Quidam enim obturant autem ne audiant, sicut aspis venenata. Psal. lvii, 5 et 6 : Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Quidam autem audiunt et non intelligunt. Isa. VI, 10 : Excaeca cor populi hujus :... ne forte auribus suis audiat et corde suo inlelligat, et convertatur, et sanem eum. Quidam autem audiunt, sed auditum non perficiunt. Luc. XII, 17 : Servus, qui cognovit vohintatem domini sui,... et non fecit secundum volunlatem ejus, vapulabit multis. Et ideo tria ista conjungit: ut aure levi audiant, Jacob. I, 19 : Sit autem omnishomo velox ad audiendum. Et sagaciter intelligant, Matth. XV, 10 : Audite, et intelligite. Et intellecta opere compleant, Psal. cx, 10 : Intellectus bonus omnibus
facientibus eum. Laudatio ejus manet in saeculum saeculi. Matth. XIII, 43, et Luc. VIII, 8 : Jesus haec dicens clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat.