CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Infert non esse propositionem per se notam terminis confuse acceptis, si requiratur eosdem distincte seu per definitionem cognosci. Quod probat tripliciter et improbat quasdam distinctiones D. Thom. et Varronis de propositione per se nota et per se noscibili.
Ex duobus (a) declaratis infero propositionem sic : Cum propositio sit per se nota, quae ex propriis terminis habet evidentem veritatem, et alii termini sunt conceptus quidditatis distincte ut importatur per definitionem, et conceptus quidditatis confuse ut importatur per nomen, sequitur quod propositio non est per se nota quidditate confuse accepta, quae non est nota nisi eadem distincte concipiatur per definitionem.
Haec etiam (b) eadem conclusio probatur, quia alias quaelibet propositio quae est vera in primo modo, ut homo est animal et corpus usque ad substantiam, esset per se nota, quod tamen non est verum. Nam si ratio utriusque extremi assignatur ex rationibus extremorum distincte conceptis, apparet manifestum quod unum extremum includit aliud. Similiter alias (c) quaelibet propositio esset per se nota in scientiis specialibus, quam Metaphysicus posset habere per se notam ex definitionibus extremorum, quod non est verum, quia Geometer non utitur aliquibus principiis tanquam per se notis nisi quae habent evidentem veritatem ex terminis confuse cognitis, puta concipiendo lineam confuse: evidens est, quod linea est longitudo sine latitudine, non concipiendo adhuc distincte, ad quod genus pertineat linea, sicut considerat Metaphysicus. Alias autem propositiones quas Metaphysicus posset cognoscere, puta quod linea est species quantitatis continuae distincta contra superficiem et corpus, et hujusmodi propositiones non habet Geometer pro per se notis.
Patet hoc tertio (d), quia bene stat demonstratio alicujus praedicati de definito cum hoc quod illud praedicatum sit per se notum de definitione, sicut habere tres, est demonstrabile de triangulo, cum tamen notum sit per se de ejus definitione, quod omnis figura plana, etc. Est igitur omnis et sola illa propositio per se nota, quae ex terminis sic conceptis, ut sunt ejus termini, nata est habere evidentem veritatem complexionis.
Ex hoc patet (e), quod non est distinguere inter propositionem esse per se notam et per se noscibilem, quia idem sunt. Nam propositio non dicitur per se nota, quia ab aliquo intellectu cognoscatur per se, tunc enim si nullus intellectus actu cognosceret, nulla propositio esset per se nota; sed dicitur per se nota, quia quantum est de natura terminorum, nata est habere evidentem veritatem contentam in terminis, etiam in quocumque intellectu concipiente terminos: si tamen aliquis intellectus non concipiat terminos, et ita non concipiat propositionem, non minus est per se nota quantum est de se, et sic loquimur de propositione per se nota.
Ex his patet (f), quod nulla est distinctio de per se nota in se et in nobis, quia quaecumque est in se et per se nota cuicumque intellectui est per se nota, licet non actu cognita, tamen quantum est ex terminis est evidenter nota si termini concipiantur.
Sicut patet de Syllogismo perfecto, qui nullius indiget, ut appareat necessarius.
Item, propter idem (g) non valet illa distinctio, quod aliquid est per se notum sapientibus vel insipientibus, quia hoc totum pertinet ad conceptionem terminorum, quae praesupponitur ad intellectum propositionis per se notae.
Licet sic distinguat Boetius in hebdomadibus communem conceptionem: sed vel non est idem propositio per se nota et communis animi conceptio: vel ipse intelligit de concepta, non de conceptibili sub ratione terminorum distincte.
Nec illa (h) distinctio valet, quod aliquae sunt per se notae primi ordinis, aliquae secundi; quia quaecumque per se notae propositiones conceptis terminis propriis, sicut sunt termini ejus, habent evidentem veritatem in ordine suo.