IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Respondeo plures baptizare, etc. Praemissa explicatione casus per varias distinctiones subjicit resolutionem communem Theologorum, et rationem ejus, circa quae nihil occurrit. Primo tamen objicit non posse esse duas causas totales unius et ejusdem effectus, quales sunt duo ministri et duo Sacramenta. Hoc ipsum secundo probat, quia ubi agens et forma sunt aliud et aliud, etiam effectus inductus similiter erit alius et alius. Respondet quantum ad causam principalem, a qua est effectus in anima non multiplicari ; unus vero, aut diversi ministri se habent tantum ministerialiter, et non influxum physicum.
Sed ad hoc objicit de effectu proximo ministri, nempe ipso Sacramento quod videtur multiplicari, quod perinde est ac quaerere an sint ibi duo baptismata, et non usum solum. Ad quod respondet Gabriel hac d. 1. a. 3. dub. 4. duo fieri Sacramenta, a quibus etiam effectus est, ut a causis totalibus, quod hic auctor non putat esse inconveniens. Favet Cajelanus 3. part. quaest. 67. art. 6. et quamvis non putet eumdem effectum totalem esse a causis pluribus et totalibus principaliter agentibus, non censet esse inconveniens, ut procedat a duabus instrumentalibus, quando unum est principale agens. Suarez sequitur utrumque disp. 33. sect. 3. qui etiam statuunt Sacramenta physice agere per virtutem aut actionem receptam in se, perinde philosophari debent de principalibus, et de instrumentis physicis, si sint talis in actu secundo totalitate virtutis et actionis. Cajelanus autem, ut supra visum est, docet Sacramenta esse instrumenta physica per Dei assistentiam, aut divini imperii intimationem,
qua elevantur ad hoc non per virtutem aliquam aut motionem receptam ; ergo si aliqua actio est Sacramentorum respectu effectus, nequit esse totalis, nisi etiam multiplicetur effectus prout est a Sacramentis, quia eadem repugnantia accommodari hic potest, sicut et in actionibus principalium respectu ejusdem effectus. Suarez etiam loco praemisso approbat modum, quo illa duo concurrerent per modum unius in actu secundo.
D. Thomas hic supponit esse unum tantum Sacramentum, quod docet etiam Solus dist. 4. quaest, unica, art. 4. Paludanus dist. 3. quaest. 2. ibidem, Durandus, Vasquez disp. 148. cap. 2. et alii. Sed ratio hujus varie assignatur. Solus, Durandus, Paludanus sumunt unitatem Sacramenti ab unitate subjecti, Vasquez putat esse unum formaliter Sacramentum, licet materialiter diversum, quia constituitur in genere signi formaliter, cujus unitas in rebus numero diversis reperiri potest, non ex unitate physica eorum constans, sed ex unitate significationis. Sic in proposito, ablutio et prolatio formae facta a diversis simul, in ordine ad eumdem finem et significatum, constituunt unum numero Sacramentum, non quod sint partes ejusdem.
Rejicit praeterea rationem Soli, quia nempe ibi sunt prolationes plures et ablutiones: ergo non videntur ex unitate subjecti esse unum Sacramentum. Respondet Solo, Baptismum supponere pro ablutione, quae fit in subjecto, et non pro prolatione aut forma, quia dicit, ut supra visum est distinctione i. et 2. Sacramenta se habere sicut artificialia, quae supponunt in recto pro materia, et non pro forma. Ablutiones ergo illae, etiamsi in diversis partibus seorsim fierent, sicut tribuunt eamdem denominationem toti subjecto, qua dicitur ablutum absolute ablutione baptismali, in quacumque parte fiat, sic etiam sumerent unitatem a subjecto in sententia Scoti. De hoc fundamento satis dictum est locis praefatis.
Sed nec responsio ipsa Vasquez omnino satisfacit, quia licet plures res physicae convenire possint, ut locis praefatis Doctor bene explicat, ad fundandam relationem unam signi ex instituto, sicut in Sacramentis res et verba ad unam completam significationem Sacramenti; tamen ista haec omnia sunt fundamentum significationis, ut unum sine altero nequeat significare seorsim, quia neutrum sine altero est institutum ad significandum. Et quamvis quodlibet eorum in esse rei non ordinetur, ut compars alterius, ad aliquod unum in esse rei, tamen in esse signi ita ordinatur, ut ex iis simul coalescat integrum fundamentum significationis ; ergo non recte applicatur haec doctrina ad institutum praesentis quaestionis, quia tam ablutio quam forma, ut est ab uno, per se significat effectum ex institutione divina, et perinde significaret seorsim, eo modo quo significat in concursu alterius, quantum est ex vi institutionis, quae in nihilo mutatur, sive alius concurrat, sive non concurrat; deinde etiam per concursum alterius, ut ipse vult, una ablutio et prolatio, non concurrunt ut partes ad constituendum unum Sacramentum, cum iis quae procedunt ab altero ; ergo etiam neque unum signum Sacramenti simul constituunt; ergo cum quodlibet sit divisum ab alio in ratione Sacramenti, sic etiam in ratione sacri signi, ac proinde alia et alia est significatio totalis eorum, nisi velit dicere Sacramentum subsistere sine significatione qua constituitur.
In proposito autem certum est ablutionem et formam prolatam ab uno, non amittere suam significationem sacramentalem per concomitantiam alterius, quia hoc est fundamentum commune omnium in hac conclusione, quod nullum esset, nisi ex suppositione significationis propriae, tam unius quam alterius actionis et prolationis; ex quo destruitur illud ex quo unitatem hujus significationis desumit, nempe ex eo quod simul concurrant ad significandum et causandum eumdem numero effectum, non possunt diversum effectum significare, ac proinde nec diversam numero significationem aut rationem Sacramenti in se habere. Haec ille. Sed oppositum consequentis sequitur ex antecedente, quia antiquam institutionem retinent in concurrentia, neque ex concurrentia variatur institutio, in qua omnis significatio et efficacia rerum fundatur, ergo si nequeant concurrere ut partes, sic etiam neque habere in se eamdem significationem numero, aut rationem Sacramenti.
Confirmari potest de Circumcisione et Baptismo, supposita sententia Augustini, de efficacia Circumcisionis; haec quantum ad deletionem originalis idem numero significabant, erant tamen signa diversa et Sacramenta, etiam quoad hunc effectum. Sed quia responderi potest de aliis effectibus Baptismi, aliter probatur, quia Baptismus iteratus est signum diversum a Baptismo valide collato, et diversum numero Sacramentum, alias non committeretur sacrilegium iteratione ejus ; sed uterque habet idem numero significatum, ut per se constat in virtute, quin etiam aliqui Patres, ut supra ostensum est, ideo baptizantem denuo peccare asserunt, quia quantum est de se, reddit signum falsum. Sed haec perinde se habent, supposito fundamento Vasquez, ac si simul concurrerent, quantum ad significationem, quae singulis competit eumdem numero effectum significant, quantum est de se, ut eidem applicantur, nempe consignare et reliqua; ergo unitas Sacramenti non potest ex unitate ejusdem numero effectus desumi.
Videtur hic auctor confundere significationem Sacramenti cum ipsa ejus causatione, seu influxu, quamvis significatio Sacramenti non consistat in actu secundo, sed in virtute, quam habet in actu primo, ut Tridentinum docet, et veritas ejus practica, supposito impedimento ex parte subjecti, non dependeat ab effectu posito; sed e contra, veritas enim sicut et significatio denotat solum posse, et efficaciam, quantum est ex parte Dei et Sacramenti, quae perinde in proposito subsistit, sive concurrant plures, sive non, maxime ex praescripta ratione hujus auctoris negantis concurrere ut partes ejusdem Sacramenti, nisi in eo tantum, in quo efficiunt unum signatum, quod neque cohaeret doctrinae de Sacramentis, nec rectae Philosophiae, desumere scilicet unitatem causae in actu primo, qualem habent Sacramenta diversa ab unitate effectus, quia neque in esse, neque consequenter in unitate, prius constituitur per posterius, neque duo calores causantes unum numero calidum, ideo sunt unus numero calor. Quod ergo tam haec prolatio, quam ablutio concurrat in actu secundo ad unum numero effectum, non facit, ut in esse unius signi efficacis communicent, nisi aliquo modo se habeant, ut partes unius. Fundamentum Gabrielis infra suo loco in materia de Eucharistia, et termino formali conversionis examinabitur, ubi difficultas haec per se tractatur.
Caeterum quid censeat Doctor, quamvis communiter citetur pro sententia D. Thomae, est satis ambiguum: difficultatem enim movet, et quid resolvat expendamus. Primo, responsione ad illam objectionem de duabus causis totalibus, respondet veram esse majorem in causis principalibus, quae ex virtute propria operantur, et physice, non autem in causis instrumentalibus aut ministerialibus, quae non habent influxum in effectum ; et haec responsio quadrat fundamento,quo ipse variis in locis negat duas causas principales et totales ejusdem ordinis, producere eumdem numero effectum, totalitate actionis, quia involvit hanc contradictionem, nempe esse et non esse effectus ; hoc autem intelligi solum potest de causis, quae attingunt effectum per seipsas physice et immediate, non vero de moralibus, ut sunt Sacramenta aut ministri. Haec responsio supponit, sicut hic sunt diversi ministri, diversae intentiones, ita etiam diversa esse Sacramenta.
Contra ulterius replicat, saltem ipsa Sacramenta, quae sunt effectus proximus ministri, et physicus, erunt diversa hoc modo, quia ablutio, et prolatio ita fit ab alterutro, ut totalis. Respondet in ablutione communicare per modum agentium partialium, vel saltem posse communicare, et sic duas ablutiones fieri unam, ut supra explicui juxta sententiam Soti.
Sed objicit ulterius, saltem in prolatione formae non communicant, et ita redit eadem difficultas, quia aeque impossibile est totum effectum esse a duabus causis totalibus, sicut et partem effectus.
Respondeo, inquit, difficile est quin alterutrius verba superfluant, ita quod non sunt per se pars unius Sacramenti, quia ponere duo ejusdem rationis esse paries unius, quod simpliciter esset perfectum, habendo alterum eorum pro parte, videtur superfluum; quae autem superfluat, et cujus differentis, difficile est assignare, etc. quia nempe utriusque prolatio aeque est completa, et cum debita intentione: remittit responsionem lectori : responsionem, inquit, quaere.
Subdit nescio quis per additionem, quae non spectat ad litteram, ut bene notavit Scholiastes, responsionem hanc, nempe valere Baptismum ejus, quem Deus acceptat, et hoc esse ignotum, cujus acceptat. Haec responsio ad hoc solum conducit, ut certum sit suscipientem esse baptizatum ; caeterum inepta est et puerilis, nihil faciens ad scopum Doctoris. Non ea tamen ratione est rejicienda, qua eam impugnat Vasquez, ut videbimus, sed quia sic baptizantes, praeter peccatum quod contra consuetudinem Ecclesiae committerent, sine ulla necessitate simul baptizantes eumdem, committerent etiam sacrilegium manifestum, si ita res se haberet, quia quisque eorum induceret periculum nullitatis Sacramenti a se collati (si simul nequirent concurrere ad effeclum), signum aut certitudinem non habens de acceptatione sui Baptismi apud Deum. Secundo, doctrina est falsa, quia quodlibet Sacramentum ex institutione est efficax, et habet certam promissionem divinam secluso impedimento ex parte suscipientis, si cum debita intentione administrentur, et consequenter haberet assistentiam Dei in ordine ad effectum, neque alter praevenit alterum, ut supponit casus, neque est aliud impedimentum, neque est responsio secundum mentem Doctoris, ut postea dicam.
Vasquez tamen loco citato adducit Doctorem in eamdem opinionem cum D. Thoma, nempe fieri unum tantum Sacramentum in eo casu. Postquam autem adducit fundamentum antiquorum Durandi et Paludani, et post eos Soli, refert etiam Doctorem idipsum probare ex praemisso passu litterae, quem ideo transcripsimus, quia cum duo, (inquit Vasquez de mente Doctoris,) hoc modo baptizant, alterius ablutio, et verba formae supervacanea sunt, ac proinde neque unum Sacramentum per se constituunt, neque simul cum ablutione et forma ab alio prolata. Si autem quaeratur cujusnam ablutio, et verba supervacanea sunt, ac proinde ad constitutionem Sacramenti minime concurrunt, respondet, supple Scotus, id nobis incertum esse, et ex divina voluntate acceptante potius unam quam aliam, pendere. Haec Vasquez; errat tamen primo, quia confundit additionem alterius extraneam cum textu; secundo, quia hac ratione utitur Doctor ad probandum diversa esse Sacramenta in eo casu, et non unum Sacramentum, quod et ipsa ratio manifeste concludi, ad quam non respondet Doctor, sed eam movet; concludit, inquam, quantum ad vim consequentiae et ex forma, quidquid dicatur de ipsa, quantum ad probationem aut materiam. Non solet Doctor ita extra propositum currere, et liltera ipsa est plana, quia per modum objectionis contra unitatem Sacramenti in casu communiter asserto ab aliis, illam difficultatem proponit. Errat denique in eo quod putat Doctorem loqui de Sacramento, quasi in actu secundo, et respective ad effectum causatum in suscipiente; et hujus erroris causam dedit additio illa, quam non discrevit a textu, et eumdem errorem habet. Sic etiam aliqui nostrae scholae interpretantur Doctorem loqui, ut Bassolus, Tartarelus et Aretinus. Unde putarem Bassolum esse primum solutionis inventorem.
Doctor ergo non intendit sic loqui de Sacramento, sed solum ut est effectus ministri, ut patet ex ipsa objectione, quam primo movet de duabus causis totalibus, ad quam primo respondet non esse inconveniens dari duas causas minisleriales respectu ejusdem effectus gratiae, quia principalis una a qua sola fit effectus per attingentiam physicam, ab aliis tantum ministerialiter, ita habet versus Ad primum concedo, etc. mox subjungit: Et si objicias saltem formam Baptismi, ut est Sacramentum inducit minister, et sic sunt duae causae, etc. Respondet primo, quantum ad ablutionem unam esse totalem ex pluribus partialibus, quantum ad formam difficile esse salvare unitatem Sacramenti, quia ponere, inquit, duo ejusdem rationis esse partes unius, quod simpliciter esset perfectam, habendo alterum eorum pro parte, videtur superfluum ;quae autem superfluat, et cujus proferentis, difficile est assignare, etc.
Ex quibus constat eum loqui de Sacramento, ut est effectus ministri proximus, non vero ut est causa respectu gratiae aut characteris ; et sic agit de eo in actu primo, et prout virtute continet effectum dumtaxat, non vero in actu secundo prout illum confert ; quae acceptatio Sacramenti est ex scopo quaestionis, et de mente Doctorum, qui in hoc sensu quaerunt, an sit unum Sacramentum, an diversum in ratione signi sacramentalis.
Ponamus ergo casum suscipientem, nempe Sacramentum, esse invitum absolute in sua voluntate, et nolle consentiri in receptionem Sacramenti, sed tantum ficte et simulate se habere, in quo casu nihil reciperet, quamvis perficeretur Sacramentum a duobus juxta casum quaestionis: adhuc manet haec quaestio, an sit unum, aut duplex, secluso ordine ad effectum, qui non inest in re causatum. Quando ergo dicit Doctor superfluere formam ab altero horum prolatam, loquitur de superfluitate ,in ordine ad unum Sacramentum constituendum, quia neque duae formae, neque prolatio earum, faciunt unum in esse rei aut signi, respective ad invicem, respective vero ad lotionem altera superfluit in ordine ad constituendum Sacramentum unum, quia altera sufficit ; ergo superfluit alia, quae est ejusdem omnino rationis, non secus ac in aliis compositis: hoc album numero, verbi gratia, ita constituitur per unam numero albedinem, ut altera omnino superfluat, ut neque idem numero constituat, neque constituere posset.
Eodem modo forma sacramentalis cum debita prolatione ab uno prolata, ita constituit unum numero Sacramentum, ut eadem forma ab alio prolata, cum simili intentione, sit superflua, neque in re, neque in significatione possit ad idem numero Sacramentum, ut pars ejus ordinari, quia quod natum est dare ultimum actum completum, excludit in ordine ad illum effectum, omnem aliam formam et actum diversum numero, quae advenire nequit per modum constituentis, nisi supponat potentiam incompletam ex parte materiae aut constituti, quae in proposito nulla est: ergo eaedem formae simul advenientes nequeunt constituere idem numero Sacramentum, ex eo quod quaelibet nata sit dare ultimum actum, vel omnino nullum.
Hanc ergo partem teneo esse de mente Doctoris, ad quam facit sua ratio, quae aequivalet assertioni, et hoc potissimum tenendo sententiam, quam ipse supra, ut probabiliorem sequitur dist. 3. quaest. 1. nempe formam Baptismi pertinere ad essentiam ejus, per modum fundamenti significationis sacramentalis, et non solum se habere, ut circumstantiam respectu ablutionis, ut se habet intentio ministri respectu utriusque, et alia concurrentia. Imo etiam idem assero, tenendo etiam sententiam Magistri, quam ut probabilem defendit, quae totam significationem sacramentalem statuit in ipsa ablutione, ad quam se haberet sic forma, ut conditio et circumstantia.
Confirmatur, ablutio sacramentalis ab utroque facta non facit unum in esse signi sacramentalis, quamvis remote posset aliquo modo dici una physice ; ergo tollitur unitas numerica Sacramenti in proposito casu, quantum ad materiam, et . quantum ad formam. Antecedens probatur, quia forma prolata ab altero, sive se habeat ut corapars ablutionis in significando, sive ut circumstantia, ita determi-: nate verificatur respective ad ablutionem, ab ipso solo factam, ut nullo modo referri possit ad ablutionem factam ab altero, quia denotat actum ablutionis, ut sit valida et sacramentalis, quatenus a proferente fit ; ideoque ex communi sententia si unus abluat, alter proferat solum formam, non conficitur Sacramentum ; quod esset falsum, si forma nata esset determinare ablutionem factam a non proferente, vel etiam partialiter, nam quaecumque ablutio nata determinari per formam si seorsim fieret, esset sufficiens, et perinde determinaretur per eamdem.
Et si dicas, ex conjunctione ad ablutionem factam a proferente connotari ablutionem alterius, hoc nihil est, quia neque ex institutione divina, hoc habet formae, quae nullo modo variatur in eo casu ; neque ex institutione humana, verbi gratia, illa qua utitur Ecclesia Latina : Ego te baptizo. etc. ita enim denotat actum ut egredientem a proferente et absolute sub hac ratione, ut nullo modo ex significatione, aut modo significandi referatur ad ablutionem factam ab alio, magis quam si diceret : Ego video Petrum, non connotaret eumdem videri a Paulo, quod nullo modo significat ; ergo cum forma tantum significet ablutionem baptizati non absolute, sed ut determinate fit in exercitio ab ipso proferente, sic non connotat ablutionem ejusdem factam ab alio, sive in eadem parte fiat, sive in altera, quinimo si ad ablutionem alterius referretur, esset omnino falsa in modo significandi. Et quamvis forma Graecorum, quoad modum significandi expressum, non denotet actum ablutionis in exercitio, ut est a proferente, sed respective ad passum, tamen in reipsa id supponit implicite, quia ad unitatem Sacramenti requiritur ; et forma Latinorum, quae est magis expressa in modo significandi, non solum quoad ipsam substantialem significationem, est vera.
Hinc ergo patet rationem illam, quam Doctor ostendit, nempe superfluere alteram formam, perinde concludere etiam de lotione, qua sacramentalis est: et illa quae praemisit de unitate lotionis intelligi debere respective ad subjectum de lotione in esse physico, ut est a duobus ministris partialiter; non autem de lotione, ut est significationis sacramentalis fundamentum, et ut refertur tam ad intentionem quam debet habere minister ut applicans, quam ad formam ab ipso prolatam, quae limitantur necessario ad ablutionem factam a seipso, ut tota est, et non ut pars alterius ; ergo etiam superfluit lotio facta ab altero respective ad constitutionem Sacramenti, ut est per hanc formam constitutum. Neque contra hanc superfluitatem plurimum urget impugnatio Vasquez, quae est talis:
Ex eo quod aliquid comparatione Sacramenti, ita se habeat, ut sine illo recte constare posset, non sequitur recte ad constitutionem ipsius Sacramenti non concurrere. Exemplum, si quis non solum confiteatur peccata alias non confessa, sed alias confessa, a quibus absolutus est, non sequitur confessionem horum peccatorum non spectare ad contsitutionem Sacramenti, quamvis etiam sine illa cum confessione aliorum consisteret Sacramentum; ergo similiter in proposito, quamvis, una forma omissa, maneret Sacramentum, non sequitur quin illa simul prolata, spectet ad constitutionem unius Sacramenti.
Respondetur in primis unitatem Sacramenti Poenitentiae, aut diversitatem ejus numericam non sumi a materia remota, qualia sunt peccata, sed a proxima, neque illa esse materiam, in qua fundatur significatio Sacramenti, sed esse materiam circa quam exercetur; ideo nihil facere ad propositum, illam instantiam, quia non ita se habet forma Sacramenti Baptismi, sed tantum fundamentum proximum, et ultimatum constitutum in genere formae, nullum dicens ordinem, aut compossibililatem per modum compartis ad aliam formam, et consequenter ita constituens hoc unum numero Sacramentum, cum hac numero ablutione facta a proferente, ut neque ex parte formae, aut materiae sit compossibilitas ad aliam formam numero diversam. Et haec est superfluitas, quam intendit Doctor, non solum quoad actum constitutionis Sacramenti, ut manere posset sine altera forma diversa, sed etiam quantum ad posse, ita ut cum illa nequeat cohaerere, aut ab ea recipere constitutionem ullam essentialem aut integralem, in esse Sacramenti, aut etiam simul cum illa constituere Sacramentum essentiali aut integrali constitutione, et servata institutione Sacramenti, ut de facto est.
Accedit ulterius, instantiam magis probare oppositum, quia in genere confessionis et actus, est diversa numero confessio peccatorum, quae alias non fuit confessa, quando illa sola fit, et confessio tam illorum aliorum venialium peccatorum, aut alias confessorum, et ita haec diversitas materiae infert diversitatem numericam in confessione, ut quandoque fiat nulla confessio, si omittatur aliquod peccatum culpabiliter, quod debuit confiteri. Quin etiam si loquamur de confessione, ut est informatio judicis, tot sunt confessiones quot peccata confessa, tam numero quam specie, etiam respective ad sententiam et cognitionem judicis, et satisfactionem, licet unica sententia, quantum ad remissionem, terminetur actus judicialis, vel confessiones una informatione exponantur, qua ratione dici possunt habere unitatem, de qua suo loco.
Alia ratio, qua praedictus auctor putat se impugnare Doctorem, tendit contra illam additionem aliorum ; sed nec eam recte impugnat, ut in simili alias visum est contra eamdem supra de Baptismo parvulorum, dist. 4. q. 1. hic dicit impossibile esse unam praedictarum ablutionum et prolalionum a Deo acceptari, non facta aliqua in rebus ipsis mutatione. Quae ratio procedit ex modo, quo alias explicat potentiam Dei ordinariam esse alligatam Sacramentis, ut aliter non posset supra modum ordinarium agere, quod est contra communem Doctorum asserentium potentiam Dei non esse ligatam Sacramentis, quin posset aliter dare effectum ipsius Sacramenti sine Sacramento.
Caeterum ut eadem ratio applicatur ad praesens, habet facilem solutionem ex principiis, ad quae dicta additio debeat reduci, nempe non dari duas causas totales ejusdem effectus indivisibilis in esse effectus ita ut ab una tantum natus sit produci totus et totaliter, si attingat ejus productionem, sive instrumentaliter, sive physice; non ex defectu virtutis in causa, sed ex defectu capacitatis in effectu. Hujus generis putant multi esse formas substantiales in eodem passo producibiles, ita ut si duo ignes applicentur eidem passo, quod natum est recipere formam ab alterutro servata proportione activitatis, distantia, et caetero aequali in ipsis, neutrum posse agere, sed requiri determinationem primi agentis, qua unus prae alio determinetur in agendo, altero nihil agente, qui licet includat in sua virtute formam productam, tamen ob incapacitatem passi concurrente alio igne, fit in potentia remota et indeterminata, non vero proxima, donec determinetur per primam causam, cujus est supplere defectum naturae in iis, in quibus ipsa natura deficit.
Eodem modo in proposito, salvando idem principium, etiam quoad efficaciam Sacramentorum, respective ad effectum, qui natus esset, juxta haec, procedere ab uno tantum seorsim, et non a duobus simul, tunc determinatio effectus debere provenire a prima causa, inquantum assistit Sacramentis, neque requiritur aliud motivum, ut unum prae alio in ordine ad effectum ordinaret, extra suam voluntatem ; ordinaret tamen aliquod ipsorum ex voluntate antiqua, qua decrevit assistere Sacramentis in ordine ad suum effectum, etsi dicas, ergo Deus esset causa, ut Sacramentum alterum careret effectu.
Respondetur negando consequentiam, quia haec culpa esset utriusque ministri concurrentis in eo casu, vel certe diceretur neutrum carere suo effectu, quia unum significat effectum in facto esse, alterum vero in fieri, quod sufficit ad veritatem formae utriusque, ut supra alias diximus cum Doctore de Baptismo Virginis dist. 4. quaest. 6. Et sic etiam responderetur ad replicam a nobis factam, contra eamdem additionem: sed non recte quadrat, quia Sacramentum debet habere aliquem effectum ex ordinatione divina et fine suae institutionis, ad hoc ut licite a ministro applicari possit; in proposito nullum habet, et quando signat effectum aliquem in facto esse, illud debet supponere vel a Deo concessum immediate, vel per alias causas.
Quantum ergo ad effectum remotum ministri, qui est gratia et character, dicendum est, illa duo Sacramenta simul concurrere ad illum effectum, ut dicit Doctor supra in responsione ad primam objectionem: et hoc non est inconveniens, quia efficacia tam ministrantis quam Sacramenti consistit in eo praecise, quod habeant adjunctam divinae voluntatis determinationem et promissionem ; non est autem inconveniens haec multiplicari, ita ut intuitu tam hujus quam illius Sacramenti et ministri, tanquam motivis numero diversis et totalibus determinetur per singula ad causandam gratiam sacramentalem, ad quam Sacramenta, tanquam ad eumdem numero effectum, ut applicata sunt huic subjecto, ordinantur. Sic etiam electus mediante Baptismo aut Paenitentia in fine recipit gratiam, et eamdem etiam recipit ex motivo electionis suae, quae sunt diversa motiva, ad eumdem effectum determinantia.
Alii docent, ut Bassolis, illa Sacramenta per modum unius se habere in actu secundo, et sic etiam commode sustineri posset, et declarari unitas numerica ipsorum, ex unitate numerica finis, ut hic et nunc applicantur, et fiunt et ordinantur a ministris, ut eumdem numero finem, quem attingunt. vel partialiter vel totaliter in esse causae moralis : sic etiam sumitur unitas numerica in Sacramento Altaris, ut ordinatur per modum completi pastus et convivii ad eumdem finem, quamvis ille finis per unam solam speciem attingatur. Potest denique in re morali sumi etiam unitas numerica a materia remota utriusque, nempe a lotione, inquantum physice integrat unam lotionem suscipientis ; et sic explicari potest Doctor, ut supra visum est, et in responsione ad secundum, dicens baptizationem passivam esse unam, intelligendo tam de lotione interna quam etiam extenta modo dicto ; utrumque enim.
complectitur, quia de lotione interna magis urget ipsum argumentum, ad quod respondet: de externa autem expressius loquitur responsio, ut submoveat replicaui, quae ex pluralitate actionum sumitur: quantum autem ad internam lotionem et ejus unitatem respondit expresse supra in responsione ad primam objectionem dicens, eam esse physice a causa principali, quae non multiplicatur, a ministris autem tantum ministerialiter.