REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Docet in virtute Theologica dari medium, non ex parte objecti, sicut in mortali, non ex parte actus, sed ratione adjuncti, ut qui cito credit, vel propositis rationibus bonis nolit credere. Item, qui sine meritis sperat, vel iis positis non sperat, vel qui se applicat ad amandum Deum, quando ad alia tenetur. De hoc I. 2. quaest. 64. art. 4. vide in Oxon. hic Scholium num. 23.
Ad aliud, cum dicitur, non est medium participans extrema. Virtus Theologica potest esse media, ut fides est medium inter levitatem et pertinaciam, sicut liberalitas inter prodigalitatem et avaritiam.
Ad probationem, dico quod virtus Theologica est in ratione media, quia aliquis potest nimis assentire, et nimis peccare propter hoc. Angeli forte peccabant, cum desiderabant minus beatitudinem, et non cum circumstantiis debitis.
Dices, est objectum infinitum ;
igitur non potest quis excessive agere circa ipsum. Non sequitur, in virtutibus moralibus est excessus in objecto et in actu.
Sic non potest esse in objecto excessus in virtute Theologica.
Ad ultimum, dico quod intellectus duas habet partes imaginis, imago etiam non attenditur penes illa quae possunt habere actus, sed penes originationem.
Non enim sunt duae partes imaginis in intellectu, quia sunt ibi duo, quibus ago, quia non gigno actione de genere Qualitatis, sed gigno agendo actione de genere Actionis.
Intelligentia agit actione de genere Qualitatis, non actione de genere Actionis.
Vel non sunt duae partes in intellectu elicitivae operationum, sed parens et proles.