Remigius. Narraverat superius evangelista, dominum iussisse discipulos suos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum; nunc autem in coepta intentione perseverans, dicit quo in transfretando pervenerint, dicens et, cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth.
Rabanus. Terra Genesar iuxta stagnum Genesareth a loci ipsius natura nomen trahens, qua crispantibus aquis de seipso sibi excitare auram perhibetur: Graeco enim vocabulo quasi generans sibi auram dicitur. Chrysostomus in Matth..
Monstrat autem evangelista quod post multum tempus ad partes illas christus venerat: et ideo sequitur et, cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam. Hieronymus.
Cognoverunt autem eum rumore, non facie; vel certe pro signorum magnitudine quae perpetrabat in populis, vultu plurimis notus erat. Et vide quanta fides sit hominum terrae Genesareth, ut non praesentium tantum salute contenti sint, sed mittant ad alias per circuitum civitates.
Chrysostomus in Matth.. Neque enim similiter ut prius ad domos trahebant, et tactum manus inquirebant; sed cum maiori fide eum alliciebant: unde sequitur et obtulerunt ei omnes male habentes et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Mulier enim quae fluxum sanguinis patiebatur, universos hanc sapientiam docuit, ut scilicet tangendo fimbriam vestimenti christi, salvarentur.
Patet etiam quod tempus quo christus absens fuit, non solum fidem eorum non dissolvit, sed et maiorem reddidit, cuius virtute omnes salvati sunt: et ideo sequitur et quicumque tetigerunt salvi facti sunt.
Hieronymus. Si autem sciremus quid in nostra lingua resonat Genesareth, intelligeremus quomodo iesus per typum apostolorum et navis, ecclesiam de persecutionis naufragio liberatam transducat ad littus, et in tranquillissimo portu faciat requiescere. Rabanus. Genesar enim interpretatur ortus principium. Tunc autem plena nobis tribuetur tranquillitas, quando Paradisi per christum nobis restituetur hereditas ac primae stolae iucunditas. Hilarius.
Vel aliter. Finitis legis temporibus, et ex Israel quinque millibus virorum intra ecclesiam collocatis, iam credentium populus occurrit: iam ipse ex lege per fidem salvus, reliquos ex suis infirmos aegrotosque offert domino; oblatique fimbrias vestimentorum contingere optabant, salvi per fidem futuri; sed ut ex veste tota fimbriae, ita ex domino nostro iesu christo sancti spiritus gratiae virtus exiit, quae apostolis data, ipsis quoque tamquam ex eodem corpore exeuntibus, salutem his qui contingere cupiunt subministrat. Hieronymus. Vel fimbriam vestimenti eius minimum mandatum intellige; quod qui transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno caelorum; vel assumptionem corporis, per quam venimus ad verbum dei. Chrysostomus in Matth..
Nos autem non solum fimbriam aut vestimentum christi habemus, sed etiam corpus eius, ut comedamus. Si ergo qui fimbriam vestimenti eius tetigerunt, tantam acceperunt virtutem, multo magis qui totum ipsum sument.