DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. III.
Christus sp lendor .
Splendor. Unde Apostolus, ad Hebr. I, 3, ubi Filium Dei commendat a multis, dicens : Qui cum sit splendor gloriae, etc, id est, splendor Patris : quia sicut splendor solis nascitur a sole, et ei est coaequaevus, et ipsum demonstrat : sic Dei Filius a Patre nascitur eidem coaeternus, et eum demonstrat et notificat. Et figura substantiae ejus, id est, Patris. Non tantum figura ejus, sed figura substantiae ejus, id est, Patris. Et figura, id est, speculum et imago Patris : nam in ipso Pater est et cognoscitur, sicut res dicitur esse in sua imagine et in speculo videri. Sed est differentia multa : quia res quae in sua imagine vel in speculo cognoscitur, non est eadem substantia cum imagine sua vel speculo : sed Filius in quo est et cognoscitur Pater, eadem substantia est cum Patre. Unde circumspectus Apostolus loquens non dixit tantum, quod Filius sit Patris figura, sed potius figura substantiae ejus, scilicet Patris. Quasi diceret : Ita est figura Patris, quod est ejusdem substantiae cum Patre,
Item, De hoc splendore loquitur Isaias, lxii, 1, ubi agit de duplici Christi nativitate, scilicet a Patre quae aeterna est, et a matre quae temporalis est, dicens : Propter Sion non tacebo, ei pro-pter Jerusalem non quiescam, id est, propter honorem militantis et triumphantis Ecclesiae, donec egrediatur, id est, palam fiat per carnalem nativitatem, ut splendor justus ejus , id est, Christus qui antonomastice dicitur justus : et qui justificat militantes, et prius justificavit triumphantes. Et dicitur Christus splendor : quia sicut splendor a toto sole egreditur, et est ei coaevus et substantialis : sic et Filius a Patre et Patri est consubstantialis. Et salvator ejus, scilicet utriusque Ecclesiae, ut lampas accendatur. Nota, quod ad habendum vel faciendum splendorem ponitur oleum in lampade et ignis in oleo. Sic factum est, quando divinitas posita est in vitro nostrae fragilitatis, mediante oleo charitatis : tunc enim mulier, id est, sapientia Dei, accendit lucernam, ut quaerereret drachmam perditam : et sic habitus est splendor sempiternus, quo illuminatus est mundus.