CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De proprietatibus magnificentiae.
Magnificus igitur scienti assimilatur plus quam sapienti vel prudenti. Sapiens enim causas altissimas considerat : prudens autem eligibilia ad vitae conversationem : et neuter ad. comparationem vel commensurationem diversorum ad invicem attendit. Sciens autem per mentem quae a metior, ris, derivatur, propositiones considerat ad invicem. Quia scientia est habitus ex. proportione principiorum acceptus, et consistit in commensu- ratione trium ad debitum modum. Mensurat enim magnitudinem facientis benefactum, et negotii in quo vel a quo expediendo fit benefactum, et res vel personas circa quas expenditur. Et ideo a parvo homine magnae impensae factae non sunt magnificentia, sicut nec e converso parvae a magno factae. Iterum magnum negotium factum a magno vel parvo per parvas expensas, non est magnificentia. Et similiter si deficiat in termino, scilicet quod magna fiant circa parvas personas, non habet magnificentiae rationem. Quod enim decenter magnum in sumptibus, commensurari debet magnitudini facientis, et facti, et ejus circa quem fit : et haec tria referri ad modum, scilicet quod in gloria fiat excellentia, ita quod in nulla parte sui sustineat minorationem : et in hac mensura decentiae magnitudinis, scienti magnificus assimilatur. Magnificus enim ex facultate habitus sui potest speculari decens dicto modo, et prudenter magna expendere. Prudenter, inquam, secundum quod providentia prudentiae pars est quae providet in singulis quae oportet.
Quod autem hoc verum sit, ex hoc probatur : quia habitus virtutum moralium determinantur et diffiniuntur operationibus quas eliciunt, et his quorum sicut objectorum sunt operationes, quemadmodum et in principio diximus in secundo, ubi de moralibus virtutibus tractare incepimus. Objecta autem a se inferunt passiones. Passiones autem incitant ad operationes. Habitus vero virtutum passiones ordinant et perficiunt operationes. Magnifici itaque sumptus magni et decentes sunt ad ipsum : et talia in magnitudine et decentia sunt etiam opera ipsius quae facit, et negotia quae dirigit. Sic enim erit magnus et decens sumptus commensuratus operi. Propter quod oportet quod opus magnifici dignum sit sumptu ipsius, et sumptus dignus opere. Quod tantus scilicet sit
quantum decet opus, et superabundet, ne in aliqua parte sui minorationem sustineant, et quod haec ad ipsum magnificum referuntur in omni decentia. Quamvis autem magnificentia scientia commensurationis sit, non tamen est intellectualis virtus : quia perfectivum ejus est ex parte appetitus : et passio circa quam est, passio appetitus est, et operatio circa ea quae ut bona et non ut vera accipiuntur. Et quamvis magnifica propter sui magnitudinem necesse sit raro fieri, tamen magnificentia consuetudinalis virtus est. Consuetudo enim quae inducit virtutem vel vitium, non tam consistit in exterioribus actibus quam in interiori refraenatione et ordinatione passionum : quae quilibet in se penitus reiterat, quamvis in exterioribus raro agat. Sic igitur erit rnensurativus magnificus.
Amplius autem talia qualia dicta sunt in sumptibus et donatione et decentia magna, magnificus consumet, sive expendet boni gratia, et non. alicujus adjuncti gratia, sive per modum utilis, vel per bonum delectabilis adjungatur. Non enim quaerit adjunctum, sed ipsum bonum virtutis, gratia cujus facit. Bonum enim virtutis et expendit et propter se. Diximus enim in primo libro, quod Deliaca inscriptio in hoc falsa fuit, quod adjunctam et non essentialem virtuti et felicitati posuit delectationem. Magnificus enim boni gratia facit quod facit. Omnibus enim virtutibus commune est hoc gratia boni et non gratia alterius facere quod faciunt.
Adhuc autem magnificus delectabiliter facit sumptus et donationes. Referens enim damnum ad finem boni virtutis, etiam ipsum damnum delectabile fit quod ipso bono virtutis recompensatur: et ideo in omni dato hilarem facit vultum, delectationem animi praetendens. Adhuc autem magnificus emissive facit sumptus et donationes, quod plus est quam liberaliter facere : quia libere facit qui non retracta manu facit, quam nulla cupiditas ligat vel impedit. Emissive autem facit, qui super hoc conatum habet et impetum quemdam voluntatis, ut ultra exhibeat quod decet secundum honestatis rationem. Propter quod non est diligens in ratiociniis expensarum. Diligens enim computatio parvifica est et parvifici propria. Cupiditatem enim significat ad retinendum aliquid si fieri possit. Adhuc autem magnificus magis attendet qualiter id quod fit ab ipso, opportunum sit et decentissimum secundum honestatis rationem, quam quanto pretio fiat, vel sumptu, vel qualiter minimo pretio, vel minori possit fieri : eo quod ad decens in magno respicit et non ad sumptuum quantitatem nisi secundario : in quantum scilicet ad decens et magnum referuntur.