In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo:"Et sextus Angelus, "id est, sextus ordo Praedicatorum," tuba cecinit, " id est, de tempore Antichristi praedicavit.
" Et audivi vocem unam, " id est, concordiam Ecclesiae universalis, supple, praecedentem, " ex quatuor cornibus alfaris aurei, quod est ante oculos Dei. "
Nota : Altare dicitur Ecclesia de qua fumus compunctionis ascendit ad Deum. Isa. lx, 7 : Offerentur super placabili altari meo, etc. Hoc altare est aureum : quia Ecclesia est rubea per charitatem, fulgida per castitatem, solida per patientiam, ductilis per obedientiam, sonora per praedicationem, ponderosa per martyrum constantiam. Quatuor cornua hujus altaris sunt omnes Praedicatores et Doctores, qui eam defendunt ab impugnationibus haereticorum. Et dicuntur quatuor : quia debent quatuor praedicare de Christo, sicut dicit Glossa : duo sunt infirmitatis, ut Nativitas, et Passio. Duo sunt potestatis et virtutis, ut Resurrectio, et Ascensio. Horum una vox est: quia ad idem tendunt, et idem concorditer praedicant.
Est ergo sensus : " Et audivi vocem unam, " id est, concordem praedicationem, supple, procedentem, " ex quatuor cornibus altaris aurei, " id est, ex universis Ecclesiae Praedicatoribus:" quod, " scilicet altare, id est, Ecclesia, " est ante oculos Dei, " id est, in conspectu Dei, hoc est, quam semper Deus respicit.
Vel sic: " Ex quatuor cornibus. " Nota : Altare Christus est : quia super illud omnis oblatio est accepta. " Aureum, " propter divinae sapientiae claritatem, charitatis puritatem, obedientiae ductibuitatem. Quatuor cornua sunt quatuor Evangelia. Sensus ergo est: " Et audivi vocem unam, " id est, concordem praedicationem, supple, procedentem, " ex quatuor cornibus altaris aurei, " id est, quatuor Evangeliis Christi, " quod estante oculos Dei, " sicut filius ante patrem cui complacet. Matth. xvii, 5 : Hic est Filius meus dilectus, etc. ut advocatus ante judicem. I Joannis, ii, 1 : Advocatum habemus apud Patrem, etc.
" Dicentem sexto Angelo, "
Id est, Praedicatoribus universis qui futuri sunt tempore Antichristi, " qui habebat tubam, " id est, praedicandi et docendi auctoritatem : " Solve, " id est, annuntia esse solvendos, " quatuor Ange los, " id est, daemones qui dicuntur Angeli, id. est, missi, qui mittuntur a Deo ad probationem bonorum, et a diabolo principe eorum, et sua propria voluntate ad damnationem malorum. Et dicuntur quatuor, sicut dicit Haymo, propter quatuor regna principalia quibus opponuntur, scilicet. Assyriorum, Medorum, Macedonum, Romanorum. Vel, propter quadruplicem tentandi modum. Tentatio enim aut est gravis, et occulta : aut gravis, et manifesta : aut levis, et occulta : aut levis, et manifesta.
" Qui alligati sunt, " scilicet, divina potentia," in flumine magno Euphrate, " id est, in malignorum hominum cordibus. Euphrates enim, ut dicit Beda, fluvius est Babylonis, et in hoc loco potentiam saecularem signat, in qua diabolus dicitur alligatus, quia ne quantum velit noceat divina potentia refraenatur. Haymo: " In principibus hujus saeculi maxime diabolus habitat, et regnat. " Et bene significantur per Euphraten qui est fluvius impetuosus, et profundus, currens per Babyloniam, et interpretatur humus, vel pulverulentus, vel fructifer, aut crescens. ,Et potentes sunt fluvius, id est, Auidi: quia decurrunt per luxuriam ad mare inferni : magnus, propter personarum magnitudinem : profundus, propter astutiam : impetuosus, propter furorem et iracundiam : currunt per saeculum per avaritiam in humo et pulvere, id est, carnis deliciis, ut temporalibus divitiis crescentes.
" Et soluti sunt quatuor Angeli, etc."
" Et soluti sunt, " id est, solventur tempore statuto et praefinito a Deo, " quatuor Angeli, " scilicet, daemones, " qui parati erant, " malitia, et diligenti astutia, " in horam, et diem, et mensem, et annum. " Sicut dicit Haymo, per horam intelligitur dimidius annus. Per alia tria intelliguntur tres anni quibus persecutio Antichristi durabit. Daniel. xii, 6 : Usquequo finis horum mirabilium ? .et respondetur, v . 7 : Quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis, scilicet, durabit persecutio Antichristi. Et per tempus unus annus intelligitur, et per duo tempora duo anni, per dimidium temporis dimidius annus. Vel per hoc, ut dicit Glossa, processus illius persecutionis notatur. Per horam signatur initium, per diem processus, per mensem profectus, per annum multiplicatio. Unde in primo erit gravis, in secundo gravior, in tertio gravissima, et in fine omnino desaeviet, ut vix ab aliquo possit sustineri. Infra, xii, 12 :. Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.