CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ex duobus declaratis. Dicit Doctor hic, quod declarata propositione per se nota, et secundo, quomodo alius est terminus definitionis et alius est terminus definiti, infert unam conclusionem, quod nunquam est aliqua propositio per se nola de quidditate confuse accepta, nisi eadem sit per se nola de quidditate distincte accepta. Nam secundum Doctorem, omnis proposilio quae est per se nota, terminis confuse acceptis, erit etiam per se nola si termini distincte concipiantur: non tamen e contra, scilicet quod non omnis propositio per se nola, terminis distincte conceptis, erit per se nola terminis confuse conceptis, et hoc probat tripliciter.
(b) Primo ibi: Haec etiam eadem conclusio probatur. Et sententia litterae est, quod si omnis proposilio quae est per se nola, terminis distincte conceptis, esset per se nota terminis confuse conceptis, tunc propositio in qua superius praedicatur de inferiori, ut haec : Homo est animal, vel substantia, in qua termini confuse concipiuntur, esset per se nota, quod est falsum. Si tamen termini distincte concipiuntur erit per se nota, quia tunc manifestum est quod unum extremum includit aliud.
(c) Secundo ibi: Similiter alias quaelibet propositio esset per se nota in scientiis, etc. Sequitur ergo quod definitio dislinguitur a definito, et si nullo modo distinguerentur, tunc Geometer habens propositionem per se notam, terminis confuse conceptis, statim haberet per se notam terminis distincte conceptis, cujus oppositum patet in littera; et aliqua propositio potest esse per se nota, terminis distincte conceptis, quae non erit per se nola, terminis confuse conceptis.
(d) Tertio ibi: Patet hoc tertio, scilicet quod non omnis propositio per se nota de quidditate distincte accepta, puta de definitione, est per se nota, de quidditate confuse accepta, puta de definito, patet, nam risibile est per se notum de animali rationali, ut est quidditas hominis distincta, et tamen non est per se notum de homine, qui est definitum, patet, quia est demonstrabile de ipso. Similiter habere tres angulos aequales duobus rectis, est per se notum de definitione trianguli, quae est ista : Omnis figura plana tribus lineis contenta, habet tres angulos, aequales duobus rectis, et tamen illa passio quae est habere tres, etc. non est per se nota de triangulo, imo demonstratur per definitionem trianguli. Concludit ergo Doctor quod illa dicitur propositio per se nota, quae habet evidentem veritatem, ex propriis terminis ejus ut sunt ejus, ita quod quicumque intellectus perfecte concipit tales terminos, statim habet evidentem veritatem de unione terminorum, quia sunt tales termini, qui quantum est ex parte eorum, semper nati sunt facere evidentem veritatem de unione eorum cuicumque intellectui concipienti illos.
(e) Ex hoc patet. Hic Doctor improbat opinionem Thomae in prima parte, quaest. 2. art. 1. in solutione principali, ubi dicit quod contingit aliquid esse per se notum dupliciter. Uno modo secundum se et non quoad nos. Alio modo secundum se et quoad nos. Ex hoc enim aliqua propositio est per se nota, quia praedicatum includitur in ratione subjecti, ut homo est animal, nam animal est de ratione hominis. Si igitur notum sit omnibus de praedicato et de subjecto quid sit, proposilio illa erit omnibus per se nota. Si autem apud aliquos notum sit de praedicato et subjecto quid sit, proposilio quantum in se est, erit per se nota, non tamen apud illos, qui praedicatum et subjectum propositionis ignorant. Haec ille. Contra hoc instat Doctor, quia propositio per se nota et per se noscibilis idem sunt. Non enim propositio dicitur per se nota, quia ab aliquo intellectu actu cognoscitur per se, si enim nullus intellectus eam cognosceret, tunc nulla propositio erit per se nota. Dicitur enim per se nota, quia quantum est de natura terminorum , nata est habere evidentem veritatem sive evidentem conformitatem praedicati ad subjectum, ut magis infra patebit d. 3. q. 4.
(f) Ex his patet. Hic etiam Doctor improbat Thomam ubi supra, qui facit distinctionem inter propositionem per se notam in se et in nobis, quia quaecumque est per se nota cuicumque intellectui erit per se nota, licet non actu cognita, tamen quantum est ex terminis est evidenter nota si termini concipiantur.
(g) Item propter idem. Hic Doctor improbat opinionem Thomae ubi supra, qui distinguit propositionem per se notam sapientibus vel insipientibus. Quaedam, inquit, sunt animi conceptiones et per se notae apud sapientes tantum, ut incorporalia in loco non esse, et adducit Boetium de Hebdomadibus. Contra quam arguit Doctor, quia hoc lotum pertinet ad conceptionem terminorum, quae praesupponitur ad intellectum propositionis per se notae. Habet enim propositio per se nota evidentem veritatem ratione terminorum, quod modo concipiantur, vel quod non concipiantur accidit ei, non dicitur per se nola, quia concipitur, quia si non conciperetur, adhuc esset per se nota.
(h) Nec illa distinctio valet. Hic improbat unam distinctionem Gulielmi Varronis lib. 1. distinct. 2. quaest. 8. qui vult quod aliquae sint per se notae primi ordinis, aliquae secundi ordinis, quia quaecumque in suo ordine habet evidentem veritatem.
Ita enim ista : Animal rationale est risibile, est per se nola concipienti terminos, sicut ista : Omne totum est majus sua parte, erit evidens terminis conceptis, omnes enim sunt simpliciter evidentes ex suis terminis.
Inter quas Reverendus Magister Gulielmus Occham arguit contra aliqua dicta Doctoris de propositione per se nota, praesertim contra hoc quod dicit Doctor quod aliquid est per se notum de definitione, quod non est per se notum de definito. Nam haec est per se nola : Animal rationale est risibile, et haec non est per se nota : Homo est risibilis, et probat quod haec non sit per se nota : Animal rationale est risibile, et accipit unum dictum Doctoris dist. 2. quaest. 1. primi, quod praedicatum non est per se notum de aliquo subjecto composito nisi sit per se notum, paries illius subjecti uniri. Sed Occham ad dit minorem, sed non est per se notum paries definitionis per se uniri. Probat, quia in definitione proprie dicta exprimuntur partes realiter distinctae ipsius definiti, et tales paries possunt cognosci quamvis non sit per se notum illas uniri. Item, quaelibet talis unio partium est contingens, (ut patet de materia et forma,) ergo una pars non est per se nola de alia, si dicatur, (ut aliqui dicunt) quod unio actualis est contingens, sed non potentialis. Contra hoc arguit, quia per definitionem non exprimitur unio potentialis, sed actualis, sicut dicimus quod potest esse animal rationale.
Ultimo arguit dicens, quod si aliquod praedicatum est per se notum de definitione et non de definito, maxime ipsum definitum esset per se notum de definitione, quod est falsum.
Respondetur primo, quod eo modo quo aliquid definitur, eo modo paries definitionis uniuntur, nam si homo definiatur physicaliter, partes definitionis considerantur ut physicaliter uniuntur, sicut dicimus quod homo physicaliter est quid constans ex anima et corpore. Si vero definiatur metaphysicaliter, non definitur proprie per rem et rem, sed magis per realitatem et realitatem, quae realitates abstrahuntur ab alia et alia re, si definitum sit vere compositum; vel ab alia et alia realitate, si definitum sit simplex, ut albedo, et hoc patet a Doctore in 1. d. 8. Dico ergo, quod definitio proprie dicta datur tantum de definito in communi primo et per se, ut praescindit ab omni existentia, et tunc dico quod notum est intellectui concipienti partes definitionis illas uniri, non quod una praedicetur per se de alia, nec per se primo modo, nec secundo modo, ut patet a Doctore 7. suae Metaphysicae, et d. 3. et 8. primi, nec hoc est necesse, quod una pars quae nota est uniri alteri, per se praedicetur de alia, (ut patet in multis) sed sufficit hoc quod cognoscens illas abstractive sit sibi evidens unio illarum partium.
Et quando dicit, quod illae partes realiter distinguuntur, dico quod etsi physicaliter consideratae, et secundum quod existunt realiter distinguantur, tamen ut considerantur secundum realilates, secundum quas proprie definiuntur, ut cum dicimus: Homo est animal rationale, dico quod etsi formaliter distinguantur, non tamen realiter etiam quando sumuntur a diversis rebus. Et posito etiam quod realiter distinguantur, adhuc non sequitur quin sit . notum unam uniri alteri, nam secundum multos propria passio realiter distinguitur a subjecto et definitione subjecti, et tamen est per se nota de subjecti definitione. Item, pars realiter distinguitur a toto, quia potest manere toto destructo, et tamen haec est per se nota : Totum est majus sua parte. Item, quando dicit quod haec unio est contingens, negatur: imo dico quod sicut homo quidditative sumptus, est necesse esse, saltem necessitate secundum quid, ita et unio partium est necessaria; definitur enim homo (ut dixi) ut praescindit ab omni existentia actuali, et sic concedo quod talis unio est actualis, et quod actu homo est animal rationale, et haec fuit vera ab aeterno, et quomodo homo dicatur componi sic in communi et dicatur definiri, etc. vide diffuse Doctorem in 3. dist. 22. Et quando ultimo dicit quod haec esset magis per se nota, ubi definitum praedicatur de definitione, ut haec : Animal rationale est homo, dico breviter, quod propositio per se nota praesupponit praedicationem per se rectam ; recta autem praedicatio non est definiti de definitione, sed e contra. Nam in propositione per se nota est evidentia, praedicatum evidenter uniri subjecto ; modo non dicimus definitum proprie uniri definitioni, sed e contra.