Magna. Hic ponitur consummatio bonorum: et circa hoc duo facit. Primo ponit magnificationem istius regis praeventi, in quo inchoata est benedictio.
Secundo exponit magnitudinem, ibi, gloriam et magnum decorem. Dico quod praevenisti eum etc. Sed adhuc plus: quia, gloria ejus, scilicet christi et hominis est magna in salutari tuo, idest in verbo cui unita est natura humana. Vel, magna est gloria ejus, apud homines: et hoc, in salutari tuo, quia suscitasti eum: Hebr. 5: in diebus carnis suae preces supplicationesque etc.. Vel magna est gloria ejus in salutari tuo, idest in auxilio tuo: in quo institutum est, ut habeat magnam gloriam; et hanc exponit quantum ad tria. Primo per comparationem ad seipsum; et ideo dicit, gloriam et magnum decorem imposuisti super eum, qui quidem decor impositus est super christum in sua resurrectione, et gloria in aliorum admiratione.
Vel ut accipiatur pro eodem, gloriam et magnum decorem imposuisti super eum: job 40: circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus. Secundo in comparatione ad alios; unde dicit, quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi, quia per ipsum derivata est benedictio in omnes alios: Gen. 22: in semine tuo benedicentur omnes gentes. Tertio in comparatione ad deum; unde dicit, laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo, idest laetificat christum hominem laetitia sempiterna: et in vultu tuo, idest in visione vultus tui: Ps. 15: adimplebis me laetitia cum vultu tuo. Vel gloriam imposuit super eum, quando sanctis suis dedit facere miracula: et hoc super christum, quia totum ad gloriam christi factum est, scilicet quod benedixit eis, et quod perduxit eos, ad visionem suam: isa. 66: videbitis, et gaudebit cor vestrum: joan. 16: gaudium vestrum nemo tollet a vobis.