DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. IV. Ventus.Ventus, id est, Spiritus sanctus. Ventus scilicet Auster, qui perflavit hunc hortum. Cantic.IV, 16 : Surge, Aquilo , et veni, Auster : perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Istud videtur Dominus dixisse Spiritui sancto in Virginis sanctificatione.
Item, Christi charitas potest dici Auster. Unde,Habacuc, iii:, 3 : Deus ab Austro veniet, etc. Quia propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, dignatus est incarnari. Et hic Auster gelicidium Aquilonis, charitatis suae calore dissolvit.
Item, De hoc vento dicitur, Osee, xiii, 15 : Adducet urentem ventum Do-
minus de deserto ascendentem, ei siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. Adducet Dominus, id est, Pater, urentem ventum, id est, Spiritum sanctum, qui in eo quod ventus, a pravo aestu totius concupiscentiae Virginem refrigeravit, imo etiam in ea fomitem peccati exstinxit, sicut flatus venti candelam exstinguit. Et nota, quod ventus urens ebibit humorem, et desiccat terram pravi humoris venae mortis. Spiritus ergo sanctus in eo quod urens, ipsam desiccav.it prius, et desiccatum ardore perfectae charitatis replevit.
Nota, quod Heva discredidit Deo mortem comminanti, Genes. iii, 4 : In quocumque die comederitis , morte moriemini : et credidit diabolo vitam promittenti, Nequaquam morte moriemini. Et ab istis duabus venis fluxit omne peccatum, quas Christus homo factus in Maria dessiccavit in nobis. Non enim potuisset inflammari, id est, Deo nostro qui. ignis consumens est , gravidari, nisi prius per gratiam Spiritus sancti fuisset exsiccata. Isa. LI, 10 : Numquid non tu siccasti mare, id est, Mariam, aquam abyssi vehementis ? Per ardorem autem seu incendium perfectae charitatis digna fuit illum concipere qui. est ignis. Unde beatus Bernardus : " Maria quia plus omnibus dilexit, singulare miraculum Deus Pater in ea perpetravit. " De deserto, id est, caelo quod deseruerunt peccantes Angeli, quod appellatur desertum . Unde dictum est Mariae : Spiritus sanctus superveniet, id est, de supernis veniet in te .Omne enim datum optimum... desursum est .
Ascendentem ab effectu, id est, ascendere facientem ipsam beatam Virginem per cocleam humilitatis et gradus meri- torum, usque ad sedentem in throno Dominum majestatis.
Et siccabit venas ejus, id est, mortis, de qua agitur supra : Ero mors tua, o mors . Triplicem enim venam peccati siccavit Spiritus sanctus in Virgine in sua sanctificatione. Venam superbiae infundens gratiam eximiae humilitatis, venam avaritiae infundendo perfectum contemptum mundanae prosperitatis et amorem paupertatis, venam carnalis concupiscentiae infundens desiderium et amorem perpetuae virginitatis. Et haec tria radices sunt et initia omnium malorum .
Et desolabit fontem ejus, id est, fomitem originalis, quod est fons omnium peccatorum.
Aliter : Filius Dei dicitur ventus urens, quem Pater adduxit in mundum, quando ipsum constituit incarnari de deserto, id est de Virginis utero, sicut glossat Aquila, qui videlicet uterus Virginis desertum dicitur, quia ipsa est via viris invia, quia nullo humano opere exculta, quia nullo humano semine seminata. (De hoc deserto invenies titulo de deliciis hujus horti.) Ascendentem in notitiam hominum. Vel, desertum appellatur synagoga deserta a Deo, de qua ascendit, id est, recessit. Vel, desertum crux, ubi Apostoli deseruerunt eum, de qua ascendit in caeluim. Et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus, ut supra expositum est. Ipse etiam desiccat in nobis per gratiam suam venas mortis, id est, peccata mortalia et tres concupiscentias, et hoc in praesenti : et desolabit fontem, id est, fomitem in futuro.
Et ipse diripiet, scilicet in suo adventu, thesaurum omnis vasis desiderabilis, scilicet Paulum qui fuit vas electionis , Dionysium, et caeteros. Unde, Luc. XI, 21 : Cum fortis armatus, etc. Et hoc per doctrinam Apostolorum, Unde : Tu
siccasti fluvios Ethan , id est, diaboli : quia Ethan interpretatur fortis. Ipse etiam dicitur ventus ureris, (Quaere paulo infra.)
Christus ventus. Quia invisibilis in sua majestate. Unde, Joan.I, 18, et 1 Joannis, IV, 12 : Deum nemo vidit umquam. Exod. xxxiii, 20 : Non videbit me homo, et vivet. Job, IX, 11 : Si venerit ad me, non videbo eum.
Quia levis in sua humanitate, id est, sine pondere peccati. Unde caro ejus dicitur ''nubes levis .
Quia refrigerans et exstinguens incendium peccati et fomitis in primo adventu sicut patet in beata Virgine, ut supra. Unde : Virtus Altissimi obumbrabit tibi . In nobis etiam per gratiam suam refrigerat et exstinguit fervores iracundiae, et aestus luxuriae et gulae.
Quia vellem ens in secundo adventu , quando superbos qui sunt quasi turres dejiciet in infernum, quando franget Deus omne superbum. Job, I, 19 : Ventus vehemens irruit. Apocal.XVIII, 21 : Sustulit unus Angelus fortis lapidem quasi molarem.
Quia naves submergit in mari, quod erit in judicio, quando in spiritu vehementi conteret naves Tharsis , dejiciens eas in amaritudines aeternas.
Quia valde mobilis ab effectu, sicut patet in Maria, quae ipso concepto, statim abiit in montana cum. festionatione , etc.
Quia modica dejicitur pluvia. Sic et ita Christi modico imbre lacrymarum. Unde et dicitur ei : Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis .
Urens qui dicitur ascendere de deserto : quia nihil adeo deberet in nobis urere carnales concupiscentias sicut memoria passionis, ubi. omnes excepta, Virgine de- seruerunt eum. Ideo petit justus : Ure
renes meos et cor meum .