CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De comparatione magnificentiae ad liberalitatem.
Ex his autem quae dicta sunt, manifestum est quod magnificum necesse est liberalem esse quantum ad modum, scilicet quod emissivus est in expensis et donis : etenim liberalis expendet quae oportet, et ut oportet. In his autem decens et magnum considerare et intendere proprium est magnifici : et hoc est quod vocatur magnitudo.
Et liberalitate quidem existente circa haec in communi magnificus faciet magis magnificum opus quod fieri potest a tali sumptu qui est aequalis operi secundum proportionem. Si enim sumptus sit ex auro, magnificentius opus faciet quam si sit ex argento. Sicut dicitur quod Pericles magnificentissime quidem fecit Jovem Olympium ex sumptu dato : qui tamen pretiosior fuisset ex auro praeclarius praeparatus si margaritis fuisset circumpositus : sed ex dato sumptu magnificentius praeparari non poterat : et sicut est in arte, sic est in virtute morali, non quod virtus arte certior est. Magnificus igitur ab aequali sumptu semper facit decens magnificum : et sic opus ejus semper est in virtute et ultimo sui secundum rationem honestatis. Ad hoc autem intelligendum, oportet scire quod non est eadem virtus possessionis, et operis. Possessionem enim vocamus unde accipiuntur sumptus vel donationes : opus autem factum vel negotium quod perficere vel dirigere intendit magnificus. Possessionis quidem virtus est, sive ultimum in hoc attenditur, quod illud dicitur esse ultimum in pretiosate, quod plurimo pretio est dignum, seu etiam illud quod honoratissimum est secundum nobilitatem naturae : puta aurum quod et pretio et nobilitate alia excellit, ex quibus sumuntur sumptus et donationes. Operis autem virtus sive ultimum est, quod opus perfectum sive negotium magnum sit ad magnos relatum et in magnis rebus, et sit bonum secundum omnem honestatis rationem : et ideo magnificus speculatione mirabilis est : quia et quodlibet illorum alii commensurat ut ad pretiosissima copias auri impendat, et ad alia proportionaliter speculata virtute operis et possessione. Magnificum enim. semper vult esse mirabile, et magnifici operis virtus est, magnificentia quidem operis in magnitudine sumptuum et sumptus facientis speculata.
De numero autem sumptuum talium sunt quidam, qualia dicimus honorabilia in operibus, sicut dicimus dona reposita apud deos per oblationes. Diis enim immortalibus, quia honorabilissimi sunt, parva et ignobilia non decet offerri. Et sicut sunt praeparationes conviviorum et comarum in festis deorum et natalibus regum, in quibus excellenter praeparandum, est : et sicut sunt sacrificia quae de melioribus fieri oportet. Similiter autem est circa omne quod divinum est, in quibus propter honorem divinitatis nihil parvificum debet apparere. Similiter autem magnifica sunt quaecumque ad aliquid civitatis vel provinciae referuntur, vel personas quae praesunt concivibus, sicut reges, et duces, praetores, st consules. Puta si talibus aliquid convenit elargiri, oportet magnificum tale facere praeclare, ut scilicet claritate eminente praefulgeat. Adhuc autem si oportet tibi aeris esse principem, vel gymnasiis praeesse, vel palaestram ordinare, Inomnibus enim his praeclare in sumptibus et donationibus habebit se magnificus. Adhuc si totam civitatem vel provinciam convenit convivare propter gaudium aliquod vel honorem vel fortunam quae civitati vel provinciae accidunt, in his praeclarissime habebit se magnificus, nullos reputans sumptus, dummodo claritatem attingat. In omnibus autem his, quemadmodum dictum est, et ad operantem refertur, scilicet quis est, et quantae dignitatis, et quarum sive quantarum facultatum sit sive possessionum. Oportet enim his esse digna quae facit magnificus : et oportet quod non solum sumptus deceant opus, sed etiam facientem.
Propter quod inops utique non erit magnificus in actu et opere : quamvis habitum habere forte possit in perfectione voluntatis. Facultates enim non sunt inopi a quibus multa et magna consumat decenter. Et si inops talia attentat, insipiens est. Attentat enim hoc quod est praeter facultatum suarum dignitatem, et praeter opportunum. Quod autem est insipientis non est secundum virtutem. Secundum virtutem enim semper recte fit quod fit.