In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Est ergo sensus: " Qui parati erant in horam, etc, " id est, in omni parte temporis affligere continue et sine interpolatione, sicut non invenitur interpolatio inter partes diei, mensis et anni. Et dicuntur parati, ut etiam nos parare studeamus, et imparati non inveniamur. Matth. XXIV, 44 : Ideo et vos estote parati.
" Ut occiderent. " Quasi dicat: Ad hoc erant parati, ut occiderent prius morte culpae, et postea morte gehennae.
" Tertiam partem hominum, " id est, omnes reprobos. Prima pars hominum sunt innocentes, secunda paenitentes, tertia reprobi. Vel, prima pars activi, secunda contemplativi, tertia reprobi.
Est ergo sensus : " Ut occiderent, " ut prius, " tertiam partem hominum, " hoc est, illos qui recedunt a binario innocentiae, et paenitentiae : vel activae vitae, et contemplativae, de qua, supra, VIII, 7: Et tertia pars terrae combusta est.
" Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia : et audivi numerum eorum.
Et ita vidi equos in visione. "
Hic est secunda pars quae est de visione equitum et equorum. i Et dicuntur hic quatuor. Primo, ponitur numerum equitum. Secundo, dicit se vidisse equos eorum, ibi, f. 17 : " Et ita vidi equos. " Tertio, describit equites eorum, ibidem, " Et qui sedebant. " Quarto, describit equos eorum, et capita equorum, ibidem, " Et capita equorum, etc. "