In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(c) De secundo membro, etc. Haec conclusio est communis Doctorum, et ratio quam pro ea adducit, magis efficax est, quam illa qua alii utuntur, putantes verbum Baptizo, pro ministerio totius Sacramenti sumi, quia ille verbi usus est improprius ; forma enim non denotat seipsam per modum significati, cujus prolatio integrat ministerium Sacramenti, sed ipsam ablutionem, ut fit a ministro. Hanc rationem Doctoris sequuntur moderni, Suarez loco citato, et Vasquez cap. 4. tanquam magis efficacem. Ratio ergo a priori est institutio Christi, quae sufficienter colligitur ex Matthaei ultimo, ubi traditur praeceptum et forma Baptismi Euntes, docete omnes Gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ubi denotatur ablutionem debere fieri ab eo qui baptizat cum invocatione Trinitatis: quod supponunt etiam omnes Patres. Voluit ergo Christus habere unum ministrum in ministerio integro Sacramenti, sicut causa principalis est una: et patet, inquit Doctor, in forma Latinorum : Ego baptizo te, etc. quae forma non est falsa, et significat ablutionem praecise, ut fit ab eo, qui profert illam formam; quod debet etiam sic intelligi in forma Graecorum, quae in nullo casu, est valida, quin in eodem esset valida forma Latinorum, quae tamen non esset valida in casu, quo ablutio fieret ab altero diverso a proferente, quia esset falsa.
Marsilius in 4. quaest. 4. art. 4. dubio 11. docet in casu necessitatis, ubi duo essent praesentes, quorum unus esset mancus, alius vero mutus, posse ministrari valide baptismum, muto lavante, et manco proferente formam, hoc modo : Nos te baptizamus, etc. quem sequi videtur Cajetanus
3. part. quaest. 67. art. 6. respon. ad. 3. Sed, ut alias diximus supra, casus iste est fictus, quia in nullo casu, aliquis est ita mancus, quin projicere posset aquam ex ore in subjectum, et statim subjungere verba, quia quaecumque virtus motiva sufficit ad perfectam prolationem, sufficit etiam ad projiciendum sorbillum aquae in subjectum, vel certe dimittendum et continuando prolationem formae, esset Baptismus validus. Secundo, in nullo casu necessitatis Sacramentum confici potest, quin etiam conficiatur ordinarie, loquendo de Baptismo. Tertio, perinde illa forma erit falsa in eo casu, etiam pluraliter expressa, quia : Nos te baptizamus, etc. denotat ablutionem fieri ab utroque, quod casus non permittit. Quarto, Sacramenta habent suam institutionem conformem legi ordinariae, et non comprehendunt casus, sicut neque ipsa lex, cujus sunt remedia ordinaria ; non debet ergo de facili eorum institutio referri ad casus exorbitantes, et non subsistentes, sicut neque efficacia. Quidquid enim sit de quibusdam praeceptis, quae ad integritatem ipsorum spectant, verbi gratia, de praecepto confessionis verbalis in eo qui est mutus, vel integrae confessionis omnium peccatorum in eo qui jamjam est moriturus, vel in eo qui petiit absolutionem, et amittit usum loquelae, qui valide absolvuntur in tali casu, ut colligitur ex natura actus, in quo institutum est Sacramentum, accedente Ecclesiae declaratione. Et quia ad veritatem formae et sententiae, in qua primario hujus Sacramenti vis consistit, sufficit informatio, quae passibilis est ex casu, quando alia haberi nequit.
In proposito tamen nihil tale habetur,
quia neque ex natura actus ablutionis, ut denotatur fieri a proferente formam, quae,
esset falsa et practice et speculative, si non exerceretur actus ablutionis a proferente ; neque ex declaratione, usu aliquo aut praxi Ecclesiae ; neque ex paritate rationis potest extendi ministerium Baptismi ad casum praescriptum, qui non subest legi, et omnes Theologi repugnant. Nescio ergo quo fundamento aliud asseritur, et magis videtur superstitio contra veritatem et reverentiam Sacramenti, quam pietas in eum, qui sic laborat necessitate. Conclusio probatur ab aliis ex quibusdam Canonibus, qui spectant ad Sacramentum ordinis, et varias patiuntur interpretationes ; sufficiat ratio Doctoris, et communis sensus, ex quo institutio Sacramenti sumit legitimam interpretationem. Videantur moderni.