In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Henricus ideo negat Christum esse creaturam, quia haec includit non esse ante esse, et respectum unius naturae ad alteram. Refutatur, quia secundum hoc Christus non esset creator, nec posset dici minor Patre.
Aliter dicitur (b) quod non fit communicatio idiomatum in negationibus, neque in his quae dicunt respectum unius naturae ad aliam naturam.
Primum apparet, quia aliter dicerentur absolute contradictoria de Christo, quia negatio aliqua convenit uni naturae, cujus opposita affirmatio inest naturaliter ratione alterius ; puta natura divina est aeterna,
natura humana non est aeterna ; sed si per hoc Christus diceretur non aeternus, Christus diceretur aeternus et non aeternus ; negationes ergo, quae insunt ratione alterius naturae, scilicet humanae, quia insunt secundum quid, puta cum determinatione distrahente, non denominant simpliciter illud, de quo dicuntur.
Similiter secundum, scilicet de dicentibus respectum unius naturae ad aliam, declaratur : non enim si natura humana est assumpta, dicitur Christus assumptus : creatura enim non tantum includit negationem, scilicet non esse ante esse, sed includit respectum unius naturae ad alteram, sicut ad illam a qua accipit esse ; ergo ista non dicentur de toto.
Contra (c), sicut creatura dicit respectum unius naturae ad aliam, ut naturae humanae ad divinam, ita videtur quod creator dicat e converso respectum naturae divinae ad humanam ; ergo si ista, quae dicunt respectum, non dicantur de toto, Christus non erit creator ; negatio etiam aliqua potest inveniri, quae importetur per hoc nomen, quod est creator, puta non accipere esse post non esse ab alio, sicut in hoc nomine creatura ; igitur sicut Christus non dicitur creatura propter negationem inclusam, ita nec dicetur creator propter eamdem rationem.
Praeterea, Christus est minor Patre ; hoc conceditur absolute, ut dicitur Joan. 14. et tamen hoc dicit respectum unius naturae ad aliam, quia non est minor Patre, nisi secundum naturam humanam ; ergo, etc.