REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
?
August. tract. I. in Joan. et 15. de Trinit. cap. 18. Ambros. epist. 74. et serm. 26. in Psalm. 118. Hieron. in cap . 5. ad Gal. Chrysost. hom. 26. in Acta. Greg. homil. 27. inEvangel. Bern. Serm . 26. in Cant . D. Thom. 2. 2. quaest . 23. art . 3. 4. et 5. et hicquaest. 2. art . 4. D. Bonavent. art. I. quaest. I. Richard. art . 6. quaest, I. Gabr. quaest, I.
Circa distinctionem vigesimam septimam quaeritur: Utrum necesse sit ponere aliquem habitum infusum, virtutem Theologicam, qua diligatur Deus super omnia? Quod non, quia habitus si poneretur, esset amor amicitiae, quia amare aliquid maxime in se est actus amicitiae ; sed hoc est falsum, quia secundum Philosophum, 8. Ethic. cap. 7. Amor amicitia non respicit nisi pares; non autem est paritas, sive proportio inter nos et Deum.
Item, amare Deum super omnia est impossibile nobis ; igitur respectu ejus non est virtus. Probatio consequentiae ex Aristotele 9. Ethic. cap. 4. Amicabilia, qua ad alterum sumpserunt mensuram ex amicabilibus ad se ipsum. Antecedens probo, quia amicitia fundatur super unitatem ; quanto igitur perfectior est unitas, tanto ratio diligendi major. Nihil enim carius sibi, quam ipsummet, quia hoc maxime unum ; igitur nihil aliud potest tantum diligi.
Item, quidquid possumus ex natura, non oportet imponere virtutem Theologicam ; sed ex natura possumus Deum diligere super omnia ; non autem nos in summo, quia ista ratio non dictat nos esse summum diligibile, sed solum Deum.
Item, habitus est, quo delectabiliter et faciliter possumus operari; sed per habitum acquisitum possumus ita Deum diligere super omnia sine habitu infuso.
Item, si per actum charitatis diligi potest Deus super omnia, igitur per frequentes actus charitatis potest causari in nobis amicitia ejus, qua summe diligatur ; sed substantia actus non est ab habitu charitatis; igitur ante per charitatem non summe diligebatur.
Item, si Deus est summum bonum, habitus amicitiae infusae et acquisitae, essent duo habitus ejusdem speciei, quia objecta eorum sunt ejusdem rationis ; non autem differunt per efficientes formaliter.
Contra, Magister in littera, et Augustinus de Doct. Christ. 4. et 5.