Quoniam. Supra Psalmista nunciavit regis christi exaltationem; hic autem meritum hujus declarat: et hoc meritum est, quia christus secundum quod homo, et quilibet justus non ponit nisi in deo spem suam: hiere. 17: benedictus vir qui sperat in domino, et erit dominus fiducia ejus.
Et ideo quia speravit in domino, non commovebitur: Psal. 124: qui confidunt in domino etc..
Quia spes in deo est firmamentum: 1 Mach. 2: omnes qui sperant in eo, non infirmantur. Ideo haec comparatur anchorae. Sed notandum, quod tria sunt quae debent movere ad sperandum in domino. Primo divina providentia. Homo non consuevit sperare in illis ad quos sui cura non pertinet.
Ad deum autem pertinet cura nostra; ideo dicit, sperat in domino, cujus est gubernare. Secundum est misericordia: Luc. 1: misericordia ejus a progenie in progenies. Tertium est potestas; et ideo dicit, altissimi: Ps. 90: qui habitat in adjutorio altissimi.