DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. V.
Aer.Et aer, Aer est gratia Spiritus sancti ei obumbrans. Vel, Christus aer. Job, xxxvii, 21 : Subito aer, id est, Christus secundum divinitatem, cogetur in nubes. In hoc quod dicit subito, notatur acceleratio incarnationis. Eccli. xliii, 24 : Medicina omnium in festinatione nebulae. In hoc quod dicit cogetur, notatur quod pura charitas, mera pietas, superabundans misericordia, Christum quasi coegerunt assumere nubem carnis, de qua dicitur, Isa. XIX, 1 : Ecce Dominus ascendet super nubem levem, etc.
Christus aer. Quia sicut aer vita corporis, sic Christus vita animae. Et sicut non. vivit corpus sine aere, sic nec anima sine gratia Christi, Ideo dicitur, Thren.IV, 20 : Spiritus oris nostri Christus Dominus, etc. Act. xvii, 28 : In ipso vivimus, et movemur, et sumus. Quia cum attrahitur, non videtur : quia in nobis assumit unde videatur. Similiter Christus invisibiliter intravit in Virginem, ex qua carnem assumpsit, in qua visibilis apperuit. Baruch, III, 38 : Post haec in terris visus est, etc.
Quia si fuerit purus, sine corruptione attrahitur, sine pondere retinetur, sine corruptione emittitur. Sic Christus conceptus est a Virgine sine laesione castitatis, portatus absque onere ventris, natus absque dolore parientis : et hoc quia purus, id est. sine peccato.
Quia receptaculum avium, id est, contemplativorum qui volant pennis virtutum : in ipso enim vivimus, movemur, et sumus , ut supra.
Quia omnia Ioca ei non pervia faetida et corrupta sunt. Sic omnes animae foetent sine gratia Dei.
Quia in aestate suae praedicationis delectabilis et serenus. Unde, Joan. VI, 69, dicit ei Petrus: Ad quem ibimus ? verba vitae aeternae habes.
Quia in hieme passionis suae obscurus. Isa. lti, 14 : Inglorius erit inter viros adspectus ejus, etc. Eodem, liit, 2 : Vidimus eum, et non erat adspectus, etc.
Quia nubilosus pluviam signat. Assumpturus enim nubilum carnis nostrae descendit sicut pluvia in vellus .
Quia licet nubilosus ex se et obscurus, tamen illustratus a sole totus efficitur splendidus ut sol. Istud intellige de homine assumpto in unam personam cum Verbo assumente. Homo assumptus, aer nubilosus. Verbum assumens, sol Illinc aerem in sui claritatem et colorem convertens,