CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De condecorantibus magnificentiam.
Quibus autem talia ex quibus possunt esse magnifi slunt vel etiam prae-
existunt, vel per seipsos, quia scilicet talia propria industria adepti sunt, vel progenitores haec haereditaverunt, vel per alios per quos ad ipsos per alios transeunt, sive per adoptionem vel principum donationes : omnes tales si debeant esse magnifici, decet esse nobiles et gloriosos, et quaecumque talia sunt ad gloriam pertinentia, sicut est decor vestium, et splendor mensarum, aurea vasa maglyfi specie, et hujusmodi aliis. Omnia enim haec magnitudinem quamdam habent gloriae et dignitatem. Magnificus igitur est maxime circa talia : quia in talibus sumptibus magnificentia est, quemadmodum dictum est. Talia enim in sumptibus maxima sunt et honorabilissima.
Circa propria autem non multum est magnificus, nisi modum habeant publicorum, quemadmodum in antehabitis diximus. Et talia sunt quaecumque in semel fiunt vel raro : puta nuptiae, et si quid tale, et si circa aliquid tota studet
vivitas, vel si non tota, tamen qui in dignitatibus sunt, student circa illud ut solcmniter fiat, ita quod unusquisque studet per se. In talibus enim magnificus magnifice se habebit, Tale etiam est de peregrinis sive hospitibus suscipiendis, in his magnifice se habebit secundum dignitatem susceptorum. Sic etiam habebit se in susceptionibus omnibus legatorum, et similiter circa missiones si mitti debeant legati, et similiter circa donationes et retributiones. Ad omnia enim talia magnifice se habebit in sumptibus et decenter et praeclare. In propriis autem quae non habent modum publicorum, magnifice expendere, potius erit prodigi vel intemperati. Magnificus enim in seipsum non est sumptuosus, sed in communia, vel in ea quae communium habent modum. In doliis tamen maxime magnificus est, quia dona aliquid simile habent donis Deo sacratis : et ideo venerabilia in admirando debent esse sicut Deus : alioquin decentia non sunt.
Adhuc autem magnifici est habitationem suam praeparare decenter ad mcnsuram divitiarum, ex quibus magnificus est. Hic enim ornatus quidam est magnificentiam condecorans. Adhuc autem
o magnifici in habitatione proprium magis
sumptus est facere circa talia opera quaecumque diuturna et quasi perpetua sunt, quam circa alia. Talia enim aedificia optima sunt.
Amplius magnifici est in singulis operibus decens facere in sumptibus.Non enim idem congruit diis et hominibus, tam in sumptibus, quam in donis, quam in operibus. Nec idem congruit in templo, et in sepulcro. Templo enim congruit aurum : solemnia autem saxa sufficiunt sepulcro.
Magnificus igitur in sumptibus considerat quod unumquodque operum suorum magnum sit, vel secundum naturam sui generis, vel in magnificentissimo quidem hoc simpliciter magnanimum est, quod in quolibet magno magnum est et excellens. Hoc autem ut nunc et hic masrnum
est, quod in his sumptibus vel donationibus magnum est, et non simpliciter. Et magnum in opere magnifici differt a magno quod est in sumptu, quando magnum in. opere accipitur in genere, et non simpliciter. Sphaera enim vel lecythus pulcherrima ad arlem decentissime praeparata, magnificentiam habent puerilis doni : quia puero nihil decentius dari potest : et tamen pretium ejus parvum est et illiberale. Sphaeram autem dicimus trochum. Lecythum autem dicimus ab AdminBookmark Graeco quod est oleum : et verbo Graeco quod est AdminBookmark quod est abscondo : et inde componitur lecythus, omissa prima littora causa euphoniae : et est vasculum in quo aliquis humor absconditur. Propter quod magnifici est considerare in quo genere faciat opus : et in illo genere facere magnifice, et tale quod in illo genere facile non sit superabile ab aliquo : et quod debet, et quod sumptus habeat operi in illo genere secundum dignitatem respondentem. : unde forte nobili puero magnificum trochum dabis aureum vel. auratum, et lecythum secundum suum genus pretiosum. Talis quidem igitur secundum omnia praedicta est magnificus.