MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum fructus qui est charitas specialiter, fuerit in Ipsa ?
Postea quaeritur de fructu qui est charitas specialiter.
Et probatur, quod in beatissima Virgine fuerit in summo, hoc modo :
i. Glossa super illud, Charitas est quae a terra ad Deum evocat. Et sic ibi duo innuuntur , quae pertinent ad hunc fructum, a terrenis separatio, ad coelum elevatio : utrumque istorum fuit in beatissima Virgine in summo : ergo et fructum charitatis habuit in summo. Quod improportionabiliter aliis a terrenis luit separata, patet per hoc quod neque pulvis venialis peccati pedibus ejus adhaesit : quod omnibus aliis viatoribus inevitabile fuit. Quod ad coelum maxime elevata fuit, sic probatur : Habetur, Matth. VI, 21: Ubi est thesaurus tuus, etc: ergo thesaurus trahit ad se fructum : sed beatissima Virgo habuit improportionabileni thesaurum in regno coelorum: ergo improportionabiliter elevabatur ad coelum.
2. Item, Elevativum elevans est gratia: sed in beatissima Virgine fuit improportionabiliter gratia: ergo, etc.
3. Item, In Psalmis fiunt tres quaestiones : Una, Quis ascendet in montem Domini ? Altera, Quis stabit in loco sancto ejus ? Tertia, Domine, quis habitabit '' , etc? Quia difficile et perfectum est ascendere, difficilius et perfectius est stare, difficillimum et perfectissimum est
habitare et quiescere. Sed ad statum Apostolorum qui majores ab Ecclesia dicuntur, pertinet ascendere, sed non habitare, imo descendere. Unde Angeli ascendebant et descendebant . Unde Apostolus rapiebatur usque ad tertium coelum , et mox descendit Ad disponendum cubilia infirmorum : unde dicit, II ad Corinth. V, 13 : Sive mente excedimus, Deo : sive sobrii sumus, vobis, etc. Ergo ad perfectiorem statum quam Apostolorum fuit, pertinet ascendere et quiescere : sed super statum Apostolorum non fuit status eminentior quam status beatae Virginis : ergo ad statum beatae Virginis pertinet ascendere et quiescere et habitare.
4. Item, In Psalmo lxxxiii, 3 : Concupiscit, et deficit anima mea. Inter atria Domini tenere, et inter atria Domini concupiscere et deficere, medium est atria Domini concupiscere et non deficere : secundum pertinet ad statum viatorum, primum est ad statum comprehensorum : ergo medium ad statum medium : hic autem est status beatissimae Virginis: ergo atria Domini concupivit et non defecit : ergo requievit ibi.
5. Item, Isa. XI, 2 : Requiescet super eum spiritus Domini, etc. Bernardus : " Nimirum et super eam : " ergo super eam requievit spiritus sapientiae. Sed requies est privatio motus : sed augmentum et di minutio non sunt sine motu : ergo si habuit spiritum requiescentem,
fuit sine motu : ergo sine augmento : ergo in summo : ergo fractum charitatis habuit in summo.
6. Item, Incorruptio facit esse proximum Deo '': sed in beata Virgine fuit improportionabilis incorruptio :
ergo improportionabilis proximitas Deo, 7. Item, Luc. xviii, 14 : Qui se exaltat, humiliabitur, etc. Sed beatissima Virgo fuit in summo humiliata : ergo in summo est exaltata. Cum igitur charitatis fructus sit elevatio ad coelum, manifestum est ex his, quod beata Virgo habuit charitatis fructum in summo ,