In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Unum posse baptizare simul plures, proferendo formam pluraliter, quo casu verius est fieri plura baptismata. Doctores citati commniter. Esset tamen peccatum, sine maxima necessitate id facere.
De tertio (a) membro divisionis, conceditur quod iste plures simul aspergens vel fundens, et simul proferens formam in plurali, dicendo : Ego baptizo vos, baptizat simul omnes, tamen peccat mortaliter, quia non servat formam impositam sibi ab Ecclesia, nisi forte esset tanta necessitas, quod immineret mors omnium, et si quando singulos baptizaret singillatim,aliquis eorum foret mortuus, antequam alios baptizasset.
Sed hic est dubium, utrum tunc sit unus Baptismus? Videtur quod non, quia plures sunt baptizati, et per consequens plures baptizationes .passivae, et ita plures actiones, et plures Baptismi. Sed oppositum videtur, quia non est nisi unica forma, nam verba tantum sunt semel prolata. Posset tamen magis concedi, quod sunt plures Baptismi, tenendo illud, quod dictum est, quod Sacramentum Baptismi est baptizatio passiva. Et tunc ad argumentum dicendum, quod non oportet ad plurificationem alicujus, omnia quae sunt in illo, plurificari, sed sufficit aliquod eorum plurificari, ad hoc quod totum plurificetur. Et illa etiam forma non est simpliciter una, quia ly vos includit in se singulare pluries geminatum.
An autem casus ne essitatis, qui positus est de pluribus statim morituris, excusaret ministrum utentem illa forma, Baptizo vos, a peccato mortali, dubium est. Videtur tamen hoc rationabile, quia ex quo in potestate Ecclesiae fuit determinare istam formam ad illa verba, Baptizo te, (sicut dictum est supra dist. 3. quoest. 2.) non videtur, quod ipsa voluerit aliquem ita praecise ad illam formam arctare, ut per hoc alicui praecluderetur via salutis. Nunc autem in casu praedicto, alicui illorum praecluditur salus, si non posset aliquis sine peccato mortali uti ista forma : Baptizo vos. Nam si in quocumque casu esset peccatum mortale, nullus deberet eos sic baptizare ; nullus enim debet salutem alterius procurare, peccando in se mortaliter.
De quarto membro (b) distinctionis, dico quod si tempus haberi potest ad discernendum, an monstrum sit simpliciter una persona vel duae, de hoc debet haberi diligens inquisitio antequam baptizetur. Potest autem iniquisitio haberi, vel ex partibus corporis, puta, si sint duo capita, vel duae spinae dorsi, vel principale indicium de cordibus: sed illud non potest esse faciliter evidens, dum vivit. Sed nec signum de duobus capitibus esset omnino certum, quia possibile esset aliquam cellulam in matrice esse perforatam per totum, praeterquam in parte superiori, et tunc concurrerent partes seminis cadentes in diversis incastraturis matricis, pro tota parte inferiori, et tunc distinguerentur in parte suprema, et ibi formarentur duo capita, cum tamen reliqua materia non sufficeret, nisi pro formatione unius personae.
Breviter, evidentissimum signum distinguendi, est per actum intellectus et voluntatis, Si enim sunt duae animae, non est necessarium unum scire quidquid scit alia, et velle quidquid vult alia, tamen raro vel nunquam accidit, quod sint duae animae, quin sint duo capita, vel duae partes principales capitis, licet non e converso. Et si quo modo possit deprehendi diversitas intellectuum in intelligendo, puta quod per aliquod signum deprehenderetur idem sciri et nesciri, vel posset deprehendi diversitas voluntatum, puta, quod esset ibi velle et nolle de eodem, absque dubitatione tenendum esset, quod essent ibi duae animae. Sed istud non potest judicari, nisi de monstro adulto, quale ponitur fuisse in Francia,
habens duo capita, quorum unum expressit nolle de eo, de quo aliud expressit velle. Unum enim noluit continere, et sobrie vivere, et aliud lascivire et epulari, et cum unum per os suum excederet, reliquum clamabat se gravari.
I)e tali monstro dico, quod si certitudo potest haberi, et sint partes, de quibus patet quod pertinent ad distinctas personas, separatim perfundi deberet ista pars et illa, cum iteratione formae in singulari super utrumque. Si autem certitudo haberi non possit, baptizandus est saltem in illis partibus, quae principaliter pertinent ad unum, cum forma in singulari; et secundo abluendae sunt aliae partes, quae non videntur principaliter pertinere ad illum primum, et hoc cum forma, quae servanda est in illis, de quibus est dubium, quae ponitur Exlraoag. de Baptismo et ejus effectu, capite de quibus.