Conditionem temporis # quidam vero e contrario matrimonium damnant, et omnem viri et feminae coniunctionem. Quorum error ex / alia / illa radice provenit quod credunt corporalia a malo deo habere principium,/ animas vero / substantias vero spirituales / unde carnali / des- / generationi intendere est diabolo deservire. Sed secundum hoc etiam necessarium est eis dicere quod uti cibis et potibus, in quibus est delectatio carnalis et corporalis, sit illicitum: nam sicut per coitum generatur corpus, ita per cibum / sustentatur / conservatur, ad idem autem genus pertinet facere aliquid / ma- / bonum vel malum et conservare.
Sic ergo peccaret qui comederet, et qui esurientem pasceret / aut / si autem / ponamus / concedatur corporalia a deo esse, ut supra ostensum est, cum eiusdem sit causare aliquid et conservare, oportet etiam quod conservatio rerum / corporalium / a deo sit, secundum illud apostoli, portans omnia verbo virtutis suae. Sic ergo et ille qui / cibum / cibo utitur vel / al- / indigentibus administrat,/ non pecc- / deo cooperatur ad individui conservationem, et ille qui matrimonio utitur deo cooperatur ad conservationem speciei. Item,/ si d- / res corporales a deo sunt, oportet quod earum motus et inclinationes a deo sint,/ non enim essent a deo / et ita inclinatio quae inest homini ad desiderium prolis a deo est. Quod non esset si ea omnino esset illicitum uti. Non est ergo illicitum matrimonio uti, sed inordinatio circa actum generationis vitiosa est, ut supra ostensum est. Hinc est quod tam in / nov- / veteri testamento quam in novo, circa matrimonium leges ponuntur et certa documenta, quod non esset si omnino illicitum esset matrimonio uti. Per haec autem excluditur error Manichei et aliorum nuptias detestantium.