Inveniatur. Supra praenunciavit Psalmista regis exaltationem; hic autem agit de hostium dejectione: et circa hoc duo facit. Primo ponit hostium dejectionem. Secundo infert conclusionem, ibi, exaltare. Circa primum duo facit. Primo proponit poenam hostium. Secundo culpam, ibi quoniam etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit inflictionem poenae. Secundo ipsam poenam, ibi, pones etc..
Inflictor poenae est manus dei; unde dicit, inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis. Hieronymus habet, inveniat manus dexterae dei inimicos odiens; sed hoc videtur repetitio Psalmistae, quia idem est manus et dextera dei, et inimicus et odiens. Et consuetum est in Psalmis. Vel si distinguitur, omnis dextera ejus est manus; sed non omnis manus, dextera. Per manus ergo dei intelligitur potentia dei operativa: et haec est quaedam dextera qua exaltat bonos in spiritualibus bonis. Prov. 3: longitudo dierum in dextera ejus. Sinistra est, qua punit malos, et largitur temporalia. Ibidem: in sinistra illius divitiae. Dicit ergo, manus, idest potentia, inveniatur, idest tradet ad votum, omnes inimicos. Isa. 9: in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Et dextera; quia hoc quod deus punit malos, pertinet ad dexteram, inquantum talis punitio ordinatur ad salutem electorum. Sic ergo inquantum punit malos, dicitur manus; et inquantum ordinatur ad bonum justorum, dicitur dextera.
Vel dextera est christus et manus; unde, manus tua, idest christus, inveniatur, idest cognoscatur in bonum ab his qui sunt amici tui, scilicet gentibus.
Rom. 10, isa. 65: invenerunt me qui non quaesierunt me. Vel in malum, inveniatur etc.
Idest cognoscatur, ab inimicis tuis, idest Judaeis in judicio, cum venerit ad judicium. Luc. 21: videbunt filium hominis venientem etc.. Et dextera tua, idest filius tuus, inveniat, idest puniat, omnes qui te oderunt.