LIBER QUARTUS.
1003
INDEX CAPITUM.
1003B Inceptam adversus gentilium deos disputationem persequitur Arnobius ostenditque Pietatem, Concordiam, Salutem aliaque hujuscemodi numina nec joco nec serio dici posse vim habere divinam et in censum deorum referri; cum ea omnia in hominum actionibus atque affectibus posita constent. Cap. 1, 2.
1003C Nec minus praepostere ab ethnicis propter nonnulla benefacta, uti somniaverant, plures dii, quemadmodum Luperca, Praestana, Panda seu Pantica, Pellonia aliaeque ignotorum numinum catervae educebantur. Cap. 3, 4.
Garriebant praeterea gentiles, quosdam esse deos sinistrarum regionum praesides, dexterarum inimicos. Cap. 5.
Ab iisdem quoque gentilibus insusse omnino fingebantur quidam dii rebus quibusdam nec aliis praefecti: quorum nonnullos recenset Arnobius. Cap. 6, 7.
Alia item ejusmodi numina enumerare pergit ridetque. Cap. 8, 11.
Neque est quod aliquis objiciat, illos ideo deos esse, quod ab haruspicibus vocati continuo veniant, certaque 1003D responsa reddant. Quam quidem objectionem refellit Arnobius. Cap. 11, 13.
Sed instat auctor planumque facit absurdissima ab ethnicis produci deorum suorum monstra: tres videlicet Joves, quinque Soles, totidem Mercurios, Minervas et Dionysos, etc. Cap. 13, 14, 15.
At hi omnes dii ejusdem nominis esse non possunt, aut quis ex illis verus Deus sit penitus ignoratur. Atque id exemplo Minervae confirmat Arnobius. Cap. 15, 16, 17.
Occurrit deinde, urgentibus ethnicis, incompertum esse, an theologi aliive suis in libris cognita et explorata, vel facta fictaque pro libidine de diis scripserint. Cap. 18, 19.
Demonstrat, iis in libris nihil veri indicari posse, in 1004B quibus iidem dii summis contumeliis affecti ubique passim perhibentur. Cap. 19, 22.
Idem persecutus argumentum concludit publicas humani generis calamitates ipsis ethnicis, haec numinum portenta impie colentibus, esse adscribendas; non autem christianis, qui ea quo par est horrore detestantur. 1004C Cap. 22, 23, 24.
Alia probrosa diis suis ab ethnicis tributa commemorat. Cap. 24, 25.
Nec insanas deorum libidines ac furentem petulantiam dissimulat. Cap. 26, 27.
Atqui haec omnia aut falsa sunt aut vera. Si primum, dii tantas tamque impudentes calumnias vindicare debuere; si secundum, iidem dii miseri, infames ac sceleratissimi homines fuisse convincuntur. Cap. 27, 28.
Homines autem fuisse deos ejusmodi manifestissime comprobatur. Verum declarat Arnobius, se id, quod facile alias erat, demonstrandum non suscepisse, sed illud tantummodo, deos nimirum a nemine contumeliosius quam ab ethnicis vexari. Cap. 29, 30, 31.
1004D Neque ista esse poetarum commenta evidenter demonstrat. Cap. 32, 33, 34.
Sed eo major erat ethnicorum iniquitas, quod summa legum severitate in famosi alicujus dicti, carminis et libelli auctores animadverterent; patientissime vero ferrent tanta deorum dedecora scribi et decantari. Cap. 34, 35.
Neque satis haec culpa est: ea enim scribentes atque etiam histriones et mimos eadem in theatris repraesentantes laudibus ac praemiis augebant. Dii ergo, si ira, uti opinabantur ethnici, accendantur, non christianis, sed ipsismet ethnicis omnium ante oculos dedecus illorum statuentibus irasci debebant. Si vero irae expertes sunt, christianis frustra irati dicuntur. Cap. 35, 36, 37.