DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. VI.
Nix.Nix, Isa. lv, 10 et 11 : Quomodo descendit imber et nix, etc, sic erit verbum meum, id est, Filius, dicit Pater. Eccli, xliii, 14 : Imperio suo acceleravit nivem, id est, in electis suis refrigerium contra fervorem vitiorum tentantium.
Christus nix. Quia nativum et purissimum habet candorem. Eccli. xliii, 20, dicitur de nive ad litteram : Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus. Sapient. vii, 26 : Ipse est candor lucis aeternae, etc. Cantic. v, 10: Dilectus meus
candidus et rubicundus . Natus est enim de purissima Virgine totus candidus et purus. Isa. xxxv, 2 : Gloria Libani data est ei: Libani qui interpretatur candor.
Quia desursum venit. Joan. III, 81 : Qui desursum venit, super omnes est.
Quia minuta descendit. Ad Philip. ii, 7 : Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, etc. Item, Psal. viii, 6 : Minuisti eum paulo minus ab Angelis, qui non sunt carnei nec possunt mori.
Quia terrae immunditias operuit in cruce, id est, peccata terrenorum, ne coram Patre apparerent ad vindictam. Unde, Psal. lxxxiv, 3 : Operuisti omnia peccata eorum, pallio scilicet misericordiae vel carnis crucifixae. Unde et dicit, Eccli. XXIV, 6 : Sicut nebula texi omnem terram.
Quia visum disgregat.
Quia frigida est, et tangentes se infrigidat. Beatissima enim caro Christi carnis humanae non sensit incentivum. Unde vestimenta ejus, id est, membra de quibus dicit matri suae, Job, x, 11 : Pelle et carnibus vestisti me, apparuerunt sicut nix in transfiguratione . Christus etiam tangentes se per veram dilectionem et puram orationem refrigerat ab aestu vitiorum. Unde de Christo dicitur, Eccli. xliii, 20 : Imperio suo acceleravit nivem , id est, refrigerium contra aestum vitiorum.
Quia fervore solis et tepore aquae dulcis cito in aquam resolvitur. Charitas enim quae per solem, et pietas quae per teporem, fecerunt Christum pati, qui in sua passione effusus est sicut aqua , sicut dicit in Psalmo XXI, 15.
Quia resoluta in aquam numquam iterum fit nix. Cera enim resoluta iterum cera est, similiter plumbum resolutum plumbum est, aqua glaciata iterum aqua : sed nix resoluta in aquam, numquam iterum erit nix. Sic Christus in passione effusus sicut aqua, resurgens ex mortuisjam non moritur, mors illi ultra non dominabitur . Secundum hanc proprietatem moraliter virginitas significatur per nivem, quae semel amissa irreparabilis est.