CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Non est propositio per se nota in qua existere praedicatur de aliquo conceptu, quem pro hoc statu habemus de Deo. Primo, quia id est demonstrabile per essentiam divinam, ut haec. Secundo, per fidem vel demonstrationem cognoscimus esse ens infinitum vel summum bonum. Tertio quia non est per se notum, partes conceptus nostri de Deo inter se uniri, v. g. entitatem et infinitudinem, bonitatem et summitatem ; solvit quasdam instantias, et ponit pulchras regulas Logicas.
Dico, quod (a) nulla talis est per se nota propter tria. Primo, quia quaelibet talis est conclusio demonstrabilis etiam propter quid. Probatio, quidquid primo et immediate convenit alicui, de quolibet quod est in eo sive sibi superiori, sive inferiori vel de passione, potest demonstrari propter quid per illud cui primo convenit, tanquam per medium. Exemplum : Si triangulus primo habet tres angulos aequales duobus rectis, de quolibet contento in triangulo potest demonstrari quod habeat tres angulos, demonstratione propter quid, per medium quod est triangulus, puta quod aliqua figura habet tres, etc. de qualibet etiam specie trianguli quod habeat tres, licet non primo; esse autem primo convenit huic essentiae ut haec, quo modo videtur a Beatis ; ergo de quolibet, quod est in hac essentia, quod potest a nobis concipi, sive sit quasi superius sive quasi passio potest demonstrari esse per hanc essentiam, sicut per medium demonstratione propter quid, sicut per hanc : Triangulus habet tres, demonstratur quod aliqua figura habet tres.
Secundo sic (b) : Propositio per se nota cuilibet intellectui ex terminis cognitis est evidens, sed haec propositio, ens infinitum est, non est nota sive evidens nostro intellectui ex terminis. Probatio, tales enim terminos prius concipimus, quam eam credamus vel per demonstrationem sciamus, et in isto priori non est nobis evidens ; non enim certitudinaliter eam tenemus ex terminis, nisi per fidem vel demonstrationem.
Tertio (c), quia nihil est per se notum de conceptu non simpliciter simplici, nisi sit per se notum partes illius conceptus uniri. Nullus autem conceptus quem habemus de Deo, proprius sibi et non conveniens creaturae, est simpliciter simplex, vel saltem nullus quem nos distincte percipimus esse proprium Deo, est simpliciter simplex; ergo nihil est per se notum de tali conceptu, nisi per se notum sit partes illius conceptus uniri ; sed hoc non est per se notum, quia unio illarum partium demonstratur per duas rationes.
Haec minor pendet ex opinione de univocatione conceptus communis Deo et creaturae, qua opinione mutata, minor talis sumetur haec; multi conceptus in quibus concipimus Deum, non sunt simpliciter simplices, et concluditur conclusio particularis, non universalis, sicut patet per duas primas rationes. Minor aliter potest sumi, nullus conceptus noster proprius Deo vel quem concipimus esse proprium Deo, est simpliciter simplex, quia licet conceptus entis factus per creaturam sit simpliciter simplex et proprius Deo secundum aliam opinionem, non tamen est conceptus proprius perceptus, quia secundum Henricum in summa, articulo 2. quaest. 2. videtur quod in isto conceptu propter similitudinem et simplicitatem et propinquitatem non distinguimus Deum ab aliis, intellige non distinguimus perceplibiliter, quia licet sit conceptus distinctus, non tamen percipitur a nobis ut distinctus; ergo nihil est per se notum de tali conceptu nisi per se notum sit, partes illius conceptus liniri; sed hoc non est per se notum, quia unio illarum partium demonstratur per duas rationes.
Major manifesta est per Philo sophum 5. Metaph. cap. de Falso, quia ratio in se falsa est de omni falsa ; ergo nulla ratio est de aliqua vera nisi sit in se vera; ergo ad hoc quod cognoscatur aliquid esse verum de aliqua ratione vel ipsam esse veram de aliquo, oportet cognoscere ipsam esse veram in se. Non est autem ratio in se vera nisi partes illius rationis sint unitae, et sicut oportet scire quantum ad praedicationes quidditativas quod partes illius rationis possint uniri quidditative, puta quod altera contrahat alteram formaliter, ita quantum ad veritatem propositionis enuntiantis esse, oportet cognoscere partes rationis subjecti vel praedicati uniri actualiter. Exemplum : Quem admodum ista : Homo irrationalis est animal, non est per se nota, loquendo de praedicatione quidditativa, quia subjectum in se includit falsum, quia propositionem includentem in se contradictoria. Ita ista : Homo albus est, non est per se nota, nisi per se notum sit hominem et album actu conjungi, quia si non conjunguntur actu, haec est vera : Nihil est homo albus, et per consequens sua conversa est vera : Nullus homo albus est aliquid ; ergo sua contradictoria falsa : Homo albus est aliquid.
Probatio minoris: Quemcumque conceptum concipimus sive boni sive veri, si non contrahatur per aliquid ut non sit conceptus simpliciter simplex, ut dicendo : summum bonum, vel infinitum bonum, vel increatum, vel immensum, et sic de aliis, nullus talis est proprius Deo. Voco autem conceptum simpliciter simplicem qui non est resolubilis in aliquos conceptus simplices, quorum quilibet possit actu simplici distincte cognosci.
Ex ita ratione ultima patet ad quasdam instantias cum arguitur : haec est per se nota: Necesse esse est. Probatio, quia oppositum praedicati repugnat subjecto, si enim non est, non est necesse esse. Haec etiam est per se nota : Deus est, quia secundum communem expositionem, quam ponit Damascenus lib. 1. cap. 12. Deus dicitur ab operatione actuali, fovere vel ardere, vel considerare. Ergo secundum communem acceptionem idem est : Deus est, sicut operans actu est, quae videtur per se nota, quia ut prius oppositum praedicati repugnat subjecto, scilicet quod sit actu operans et quod non sit.
Dicitur (d) quod haec propositio : Operans actu est, potest praedicare esse tertium adjacens vel secundum, et ita praedicari esse ut nunc vel esse habituale, primo modo non est per se nota, secundo modo est per se nota.
Sed hoc non est Logice dictum, quia secundum Philosophum 2. Perihermen. esse non praedicat tertium, nisi quando tertium adjacet sibi tanquam praedicatum; quando autem nullum adjacet sibi tertium, praedicat esse proprium quod est praedicari secundum adjacens, hic nihil adjacet sibi: igitur praedicat praecise quod in se est, et ita praedicatur esse secundum.
Ideo aliter (e) respondeo ad instantias, quod nulla istarum propositionum est per se nota : Necesse esse est, vel operans actu est, quia non est per se notum, partes quae sunt in subjecto uniri actualiter. Cum dicit oppositum praedicati repugnat subjecto, dico quod non sequitur ex hoc propositionem esse per se notam, nisi illa repugnantia sit evidens, et etiam cum hoc sit evidens utrumque extremum habere conceptum simpliciter simplicem, vel conceptus partium uniri, si non sit conceptus simpliciter simplex.
Contra istud (f) si oppositum praedicati repugnat subjecto, ut si non animal repugnat homini, sequitur quod si homo est, animal est; ergo consequentia est bona ponendo subjectum in aliquo antecedente, et praedicatum in aliquo consequente, inferendo consequens ex tali antecedente, puta, A est necesse esse, ergo A est, quia oppositum consequentis repugnat antecedenti. Sed omnis consequentia necessaria tenet virtute alicujus categoricae necessariae; illa categorica est quae unit extrema, ratione quorum tenet consequentia, ergo talis propositio est necessaria, puta illa, necesse esse est, vel operans actu est.
Respondeo, quando in antecedente includuntur duo opposita et infertur consequens, non infertur ratione alicujus totius extremi, quia totum extremum nullum unum conceptum facit, sed tantum ratione alterius partis extremi, puta sequitur, homo irrationalis est; ergo animal est. Ratio consequentiae non est, homo irrationalis, quia nullum unum conceptum facit, sed homo in antecedente infert animal in. consequente, et ideo categorica per se vera debet formari ex illis extremis, quae erit ista : Homo est animal. Ita in proposito (g) si propositio habeat extremum non simpliciter simplex cujus partes non sunt per se notae uniri, et aliquid infertur ratione talis extremi non simpliciter simplicis, infertur ratione alterius partis quae includit illud quod infertur in consequente, et ideo tenet in virtute categoricae conjungentis illa duo, alteram scilicet partem extremi antecedentis, et alteram partem consequentis, ita est hic, esse est, non autem, necesse esse est.
Per idem patet ad aliud, si non est actu, non est operans; ergo per oppositum, si est operans, est ens actu. Respondeo, in subjecto includuntur plura, quorum alterum est praecise ratio consequentiae, non autem totum, et ideo non est propositio necessaria (h), uniendo totum extremum antecedentis cum extremo consequentis. Ad argumenta (i) principalia. Ad primum scilicet ad Damascenum, potest exponi de potentia cognitiva naturaliter nobis data, per quam statim ex creaturis possumus cognoscere Deum esse saltem in rationibus generalibus; et ibi subdit qualiter cognoscitur ex creaturis, vel de cognitione Dei sub rationibus communibus convenientibus sibi et creaturis, quae cognita perfectius et eminentius sunt in Deo quam in aliis. Quod autem non loquatur de cognitione actuali et distincta Dei, patet per hoc quod dicit ibi : Nemo novit eum nisi quantum ipse revelavit. Ad secundum dico (k), quod Anselmus non dicit illam propositionem esse per se notam, quod apparet, quia non potest inferri ex deductione ejus, quod ista propositio sit vera nisi ad minus per duos Syllogismos, quorum alter iste est : Omni non ente ens est majus; summo nihil est majus, ergo nullum summum est non ens, ex obliquis in secundo secundae. Alius Syllogismus est iste 1 Quod non est non ens, est ens, summum non est non ens; ergo est ens. Quomodo autem ratio ejus valeat, dicetur in sequenti quaestione, articulo sexto quod fiet ad infinitatem probandam.
Ad probationem majoris dico, quod major non est per se nota. Cum probatur, quia oppositum praedicati repugnat subjecto, dico quod non est per se evidens oppositum praedicati repugnare subjecto, nec per se evidens est subjectum habere conceptum simpliciter simplicem, vel quod partes illius uniantur in effectu. Et ambo ista requiruntur ad hoc, quod propositio ista esset per se nota.
Ad tertium dico (1), quod veritatem in communi esse, est per se notum ; ergo Deum esse non sequitur, sed est fallacia consequentis.
Aliter potest negari major. Cum probatur : Si milia veritas est; ergo nullam veritatem esse, est verum. Consequentia non valet, quia veritas aut accipitur pro fundamento veritatis in re, aut pro veritate in actu intellectus componente aut dividente. Si autem nulla veritas est, nec verum est aliquam veritatem esse, quia nec veritatem rei, quia nulla res est, nec veritatem intellectus componentis et dividentis, quia nullus est: bene tamen sequitur : Si nulla veritas est, ergo non est verum aliquam veritatem esse, quia nulla est; sed non sequitur ultra, ergo verum est aliquam veritatem non esse: est enim fallacia consequentis a negativa habente duas causas veritatis ad affirmativam, quae est una illarum.
Ad ultimum dico, quod propositiones non dicuntur per se notae, quia extrema habent majorem necessitatem in se, vel majorem in re extra intellectum, quia extrema ut sunt extrema talis propositionis, ostendunt evidenter compositionem esse conformem rationibus terminorum et habitudini eorum , et hoc qualecumque esse termini habeant, sive in re sive in intellectu. Evidentia enim hujus conformitatis est evidentia veritatis in propositione, quod est propositionem esse per se notam. Nunc autem ista : Ens infinitum est in intellectu nostro, non nata est habere evidentiam ex terminis, sed bene ista: Omne lotum est majus sua parte, vel aliqua consimilis, in quocumque intellectu concipiente terminos, nata est habere talem evidentiam ex terminis , quia ex terminis est evidens, quod ista complexio est conformis habitudini et rationibus terminorum, qualecumque esse termini habeant, et ideo licet minor sit necessitas terminorum, non sequitur quod sit minor evidentia propositionum.