In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Si constat monstrum habere dua; animas, pars spectans ad hanc animam, seorsim baptizanda, a parte quae spectat ad aliam. Si dubium est, an haec vel illa pars sit alterius animae, sub conditione baptizetur.
Ad primum (c) argumentum, antecedens non est verum, loquendo de uno Baptismo. Nam si idem baptizat plures, hoc est pluribus baptizationibus passivis, et ita sunt plures baptizationes. Et si intendat probare majorem, loquendo de unico Baptismo, respondeo, quod hoc non probat prima probatio de multis simul aspersis, ut patet in tertio membro distinctionis.
Neque secunda probatio de monstris, quia si essent duae personae in monstro, essent singillatim baptizandae ; vel si simul baptizarentur hac forma : Ego Baptizo vos, quamvis minister peccaret sine necessitate, quae non posset de facili inveniri, talis scilicet, quod non posset expectari singillata baptizatio eorum, essent tamen duo Baptismi, sicut dictum est in tertio membro distinctionis.
Ad tertiam probationem de Eucharistia, quamvis Sacerdos proferendo semel verba, plures hostias consecret simul, tamen sunt ibi plures consecrationes passivae. Et etiam posset concedi, quod essent plures Eucharistiae, sicut plures hostiae, similiter plura vina consecrata, sicut plura vina.
Ad secundum dico, quod in aliquo concurrunt plura, quorum quodlibet sine alio est aliquid in se, et sicut est aliquis in se, ita potest permanere ut sit aliquid totius, sicut est in illo exemplo de partibus domus. Hoc modo non est in proposito, quia nec verba sine ablutione sunt aliquid Baptismi, nec ablutio sine verbis. Et si dicas, saltem illa ut simul existentia, sunt ad Baptismum, et sic possunt adhuc esse a diversis, hoc verum esset, si non esset unitas efficientis requisita, inquantum illa constituunt unum signum ; est autem requisita propter ordinationem principalis agentis et instituentis ; et istud non esset signum efficax, nisi totaliter ministraretur ab eodem.