IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Varronis, Sanctos propter haereses negasse Christum esse creaturam, id tamen in rigore sermonis concedi posse ; et probat ex PP. Aug. Hieron. Damasc. Doctor docet quomodo haec impugnari possit, quia creari stricte, ut opponitur fieri, supponit omnino non esse, et respicit causam primam immediate dantem primum esse. Hoc autem repugnat Christo, sumendo etiam creaturam latius, adhuc dici nequit de Christo, quia non accepit primum esse totale, nec primum esse partiale, post non esse, quod optime explicat Doctor exemplo.
Aliter dicitur, quod propositio est simpliciter concedenda, si bene intelligatur ; negabatur tamen communiter a Sanctis propter haereses haereticorum dicentium Christum esse puram creaturam, cum quibus noluerunt Sancti communicare in sermone. Quod autem absolute de virtute sermonis possit concedi, probatur per Damascenum cap. 30. qui dicit, quod Christus est creatus et increatus, passibilis et impassibilis, et per eumdem, c. 97. conceditur creatura Dei. Et per Augustinum de sermone Domini in monte : voluit esse creatura, qui est creator.
Et Hieronymus super epist. ad Ephes. super illud : Ipsius factura sumus, dicit : Multi timore trepidant, ne Christum creaturam dicere compellantur, nos autem proclamamus non esse periculum dicere Christum esse creaturam.
Cui ista opinio (d) non placet, potest dicere ipsam esse falsam propter istam rationem, quia creari dicit quoddam fieri, ita quod ultra fieri addit aliquid, et quantum ad respectum quem dicit fieri ad causam efficientem, et quantum ad illum respectum quem dicit ad oppositum praecedens. Quoad primum fieri respicit efficiens in communi ; sed creari proprie respicit primum efficiens, ut immediate producens, ita quod nihil dicitur proprie creari, nisi quod a solo primo efficiente immediate producitur ad esse. Quoad secundum, fieri dat intelligere oppositum praecedens qualecumque, sive positivum sive privativum ; sed ultra hoc creari proprie sumptum addit, quod oppositum immediate praecedens sit contradictorium, puta negatio non in aliquo subjecto, ita quod nec privatio, nec contrarium. Hoc modo a creari stricte accepto illud dicitur stricte creatura, quod accipit esse a primo efficiente immediate, et post omnino non esse, sive post purum nihil, et sic non esset dubium Christum non esse creaturam, quia nec humana natura in Christo est sic creatura ; ipsa enim non a solo primo efficiente immediate producebatur in esse, sed etiam a matre, quae aliquam causalitatem habuit respectu ejus, neque etiam post oppositum contradictorium, quod est omnino non ens vel nihil, sed post oppositum privative, quando scilicet materia corporis transmutabatur a forma sanguinis ad formam corporis organici animati. Hoc enim modo solummodo Angeli, et anima intellectiva, et gratia, et quaedam hujusmodi, quae de nihilo producuntur a primo efficiente, dicuntur creari.
Alio modo generalius accipitur creari prout dicit habitudinem ad primum efficiens, licet non ut immediate producens excludendo omnem causam ; dicit etiam ordinem ad oppositum praecedens, scilicet negationem, sed non excludendo quod sit in aliquo susceptivo. Et a creari hoc modo generalius dicto, dicitur creatura generaliter de omnibus aliis a Deo, praeterquam de Christo ; omnia enim alia a primo efficiente recipiunt esse et dicuntur creari, licet etiam sint effectus aliarum causarum ; non tamen dicuntur aliarum causarum creaturae, quia creatura isto modo non dicit relationem ad aliquam causam secundam. Accipiunt etiam esse sui primum post non esse, sive illud sit nihil, sive in aliquo susceptivo.
Esse autem primum alicujus dupliciter potest intelligi, vel illud quo totum dicitur primo ens, hoc est adaequate, sicut humanitas dicitur primum esse corporis organici animali, quia hoc totum esse, quod consurgit ex unione istarum partium, est esse adaequatum totius. Alio modo esse primum alicujus potest dici esse primae partis alicujus in illo toto, puta si corpus organicum praecederet duratione animationem, primum esse hominis hoc modo esset esse corporis organici. Quaecumque ergo creatura accipit esse primum altero istorum duorum modorum post non esse, vel totale, vel partiale primae partis ; et ideo si corpus organicum fuisset ab aeterno inanimatum, et in tempore animaretur, totus homo diceretur creatura, licet non accepisset totum esse post non esse, quia esse alterius partis est aeternum, sed primum esse totale. Christus autem nullo modo accepit primum esse sui post non esse, quia neque primum esse totale, quod resultaret ex natura divina et humana, quia nullum tale est secundum Damascenum cap. 49. quia tunc non manerent ibi istae naturae nisi confusae sed sicut sunt duae distinctae naturae, ita duo esse distincta ; neque primum esse partiale, ut esse Verbi, quia illud est aeternum ; deficit ergo sibi habitudo illa, quam necessario dicit creatura ad oppositum praecedens, quae est quod post non esse sequatur esse, vel primum partiale, si nullum habet totale, vel esse totale ipsius, quod creatur ; sic non est in proposito.