REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Docet primo Deum esse objectum charitatis in se, ut diligibilem amore amicitiae, seu affectione justi. Vide eum in Oxon. hic num. 7. et quaest. I. prolog. et I. dist. I. quaest. I. et 4. dist. 49. quaest. 2. 11. et 12. ubi docet intellectum et voluntatem non quietari, nisi in perfectissimo contento sub objecto adaequato. Secundo, ait quod ratio accidentalis objecti adaequati, est redamatio, seu Deum amasse nos, et hoc praecedit actum amicitiae, alliciens ad eum. Tertio, ponit aliam rationem magis accidentariam, nempe quod Deus sit objectum, quatenus beatificum. Vide exemplum de pulchro visibili, quo rem declarat in Oxon. hic num. 9. Quarto, resolvit charitatem esse virtutem infusam Theologicam, qua anima secundum portionem superiorem perficitur in ordine ad Deum amandum amore amicitiae.
Dico ergo quod in objecto charitatis est considerare tria, scilicet ipsam rationem essentialem, vel formalem objecti secundum se. Secundo, aliam conditionem accidentalem primam actui. Tertio, aliam conditionem magis accidentalem naturalem consequentem et concomitantem actum.
Primum est ipsa ratio summi boni secundum se, nam sub eadem ratione est bonum summum charitatis objectum Dei et nostri ; sed prima ratio diligibilitatis in ordine ad propriam voluntatem, non est quia sit bonum mihi vel tibi, nec etiam sibi ; et hoc pertinet ad affectionem commodi, ut potest ibi distingui secundum modum nostrum intelligendi ab affectione justi. Unde prima et perfectissima ratio objectiva diligibilitatis in Deo est absoluta bonitas sua, ut est bonum in se, quia sic amatur amore amicitiae, ut si esset visibile infinitum, quaelibet visio videret illud esse videndum quantum posset.
Sic hanc essentiam Dei infinitam quilibet intellectus potest judicare esse summe diligendam.
Unde stante in Deo ratione hujus essentiae infinitae, stat ratio diligendi Dominum super omnia. Ut tamen bonum est meum vel tuum, vel suum, est diligibile amore concupiscentiae, qui non potest esse actus perfectissimus voluntatis.
Et cum dicitur in secunda opinione : Si alius Deus esset, qui non creasset me, nec beatificaret me, diligerem eum super omnia. Dico, si sic, non esset charitas, nec actus iste esset actus charitatis.
Item, quando secundo arguitur, major sanctus, ut Petrus, magis diligendus esset. Dico, quandocumque essent colores ordinati, perfectissimus actus videndi necessario est circa perfectissimum visibile, tamen non oportet habere actus videndi secundum gradus objectum. Unde dico quod gratia major in aliis non quietat voluntatem meam, sed possum habere actum minorem, nec in eo est ratio eiiciendi actum, sed hoc tantum est in primo objecto summe bono.
Secunda conditio, quae est accidentalis et prima, praecedens actum amicitiae, est in Deo amor mei, inquantum scilicet diligit me prius creando, et beatificando, et prout est bonum meum ; et haec ratio est praecedens actum amicitiae nostrum. Unde amicitia est ad redamantem, et ideo secundario diligimus, tum quia bonum nostrum, tum quia est redamans, sicut et amamus aliquem amore amicitiae, primo et per se, propter bonum virtutis in eo absolute, quia est formaliter amabilis in se amore amicitiae secundum rationem rectam. Secunda redamatio ponit aliam rationem diligibilitatis ulteriorem magis accidentalem, sed ad hoc haec conditio est magis ipsi summo bono inquantum in ipso secundum se, quam inquantum mihi vel tibi ; redamatio autem in aliquo homine virtuoso posita, ulteriorem dicit rationem diligibilitatis in se. Unde prima ratio diligibilitatis in Deo est honestum ; secunda ratio est redamatio, quae praecedit actum meum, nec potest esse perfectissima ratio diligibilitatis sine utroque horum ; in Deo autem prima ratio diligibilitatis est honestas sua. Secunda ratio praecedens actum, est quia amavit nos creando, etc.
Tertia conditio est concomitans vel consequens actum, puta, non quia amavit dando gratiam, et alia, sed quia est bonum meum, inquantum attingitur per actum meum diligendi, hoc est, actu meo, et sic est beatificum objectum actualiter beatificans, et sequitur actum, ideo non est ratio objecti, sicut si tendo in album, ut quietet visum meum, illa ratio non est ratio objecti visus.
Ex hoc concedo quod respectu hujus actus potest poni habitus et Theologicus, quia est conformis regulae actuum humanorum, et est respectu Dei, ut objecti, et infunditur a Deo, sicut prius probatur de spe, quod sit habitus Theologicus, quia anima secundum portionem superiorem non perficitur perfecte a natura, sed tantum a Deo, ideo secundum omnes actus perfectos in portione superiori, oportet habere habitum Theologicum. Hic non est habitus concupiscentiae, quo concupiscitur bonum sibi, sicut patet prius.