Pones. Hic ponitur poena hostium. Et primo quantum ad mala eis inflicta; secundo quantum ad bona eis sublata, ibi, fructum. Ponit autem triplicem ordinem poenae: et si referatur ad mysterium patet: quia in futuro judicio erunt tria. Primo erit ignis incendens superficiem mundi. Psal. 96: inflammabit in circuitu inimicos ejus: ideo dicit, pones eos ut clibanum ignis, scilicet, in tempore vultus tui, idest christi, quo tempore apparebit ad judicium.
Ps. 16: de vultu tuo judicium meum prodeat etc.. Et dicit, ut clibanum, quasi undique igne oppressi. Matth. 6: sicut fenum quod hodie est, et cras in clibanum mittitur. Vel ut clibanum, idest in se ignem continens; et per hunc intelligitur ignis quem mali patientur interius pravae cupiditatis et iracundiae. Bona affectio est bonus ignis. Thren. 1: de excelso misit ignem in ossibus meis etc.. Mala affectio est malus ignis.
Ps. 57: supercecidit ignis, et non viderunt solem, idest semper ardent in conscientia impietatis suae. Oseae 7: omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Adulterantes omnes sunt, quicumque alii quam deo se conjungunt inordinate. Coquens est diabolus, qui malas cogitationes ministrat: sicut coquens ministrat ligna.
Thren. Ult.: pellis nostra velut clibanus exusta est a facie tempestatum famis. Et hoc, in tempore vultus tui, idest in tempore manifestationis tuae ad judicium. Secundo ponitur disceptatio judicii: in qua improperabit impiis peccata, et proferet sententiam damnationis, sive vocaliter, sive mentaliter.
Et ideo dominus in ira sua conturbabit eos, idest turbationem inducet tristitiae de malis illatis, et de bonis sublatis; tertio ab igne involventur: unde, et devorabit eos ignis. Job 20: devorabit eos ignis, qui non succendetur, scilicet humano flatu; sed succendetur virtute divina: unde Hieronymus habet, dejecisti eos. Haec omnia possunt satis David convenire.