DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
g VII. Imber.Imber Christus, de quo dicitur, Osee, VI, 3 : Veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus. (Quaere titulo, quod Maria diluculum.) Isa. lv, 10 et 11 : Quomodo descendit imber et nix, etc, usque, Sic erit verbum meum, id est, Filius.
Christus imber. Quia ardorem temporis temperat. Ante adventum enim. Christi aestuabat totus mundus caumate et incendio peccati. Ad hunc ardorem sedandum immisit Dominus primo inundationem diluvii, secundo pluviam praedicationis prophetarum et suae, tertio aquam et sanguinem de fontibus corporis sui. Isa. XII, 3 : Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.
Quia ventum sedat, ventum scilicet mundani status et diabolicae tentationis, Et hoc doctrina sua et exemplo suae conversationis. Eccli, xlii, 25 : In sermone ejus siluit ventus, id est, insidiae diaboli, de quo vento dicitur, Ezechiel, I, 4 : Ventus turbinis veniebat ab Aquilone, a quo pandetur omne malum .
Quia humanis visibus terram habilitati, quae per defectum pluviae quando finditur, coli se non patitur : semen jactura in ea suffocatur, Finditur per divisiones et scissuras irae et odii, coli se non patitur vomere, scilicet verbi Dei propter duritiam suam. Semen, id est, gratia Spiritus sancti in ea suffocatur : quia non refert debitum fructum, Christus autem qui in adventu suo descendit sicut imber et nix de caelo, contra haec tria incommoda triplicem attulit medicinam. Unde sequitur in auctoritate, quod imber inebriat terram, et infundit eam contra primum, scilicet fissuras, et germinare eam facit contra secundum, et dat semen serenti , contra tertium, quod non potest facere non exculta. Unde sequitur : Sic erit verbum meum , id est, Filius, dicit Pater, descendens sicut imber et nix, et sicut pluvia in vellus . Ezechiel.XXXIV, 26 et 27 : Deducam imbrem in tempore suo : et dabit lignum agri fructum suum, et pluviae benedictionis erunt, et terra dabit germen suum.
Item, De hoc imbre dicitur in Psalmo lxxi, 6 : Descendet sicut pluvia in vellus,