In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Et numerus equestris exercitus, " scilicet, daemonum et suorum equorum, " vicies millies, " id est, signatus per hos numeros non praecise numeratus. Unde ponitur finitum pro infinito. Et sic e contrario numerus equestris exercitus Dei tam hominum quam Angelorum, " dena millia, " id est, signatus per hos numeros.
" Et audivi numerum eorum, "
Id est, intellexi quid ille numerus signaret, vel quod plures essent mali quam boni.
" Et ita vidi equos in visione, "
Scilicet, sicuti vidi numerum equitum, ita intellexi numerum equorum. Et per equos intelliguntur praedicatores errorum super quos ascendunt daemones, sicut, Exod. xv, 1, dicitur : Equum et ascensorem dejecit in mare.
Vel sic : " Et ita vidi equos in visione, " id est, sicut equites intendunt ad destruendam Ecclesiam : sic vidi equos, id est, malos praedicatores tendere ad destructionem Ecclesiae. Nam equi et equites ad idem tendunt, sed dicuntur equi per equites a quibus ducuntur. Sic Antichristiani per daemones ducti contra Ecclesiam pugnabunt.
" Et qui sedebant super eos habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas. "
Hic describit daemones qui sunt equites a paena quam sustinent, et ad quam trahunt suos sequaces.
Et primo dicitur, quod poena eorum est indissolubilis : quod signatur, cum dicitur: " Loricas. " Secundo, quod est ardens: " Igneas. " Tertio, quod excaecans : " Hyacinthinas. " Quarto, quod fetens : " Sulphureas. "