CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Respondet Doctor quod nulla istarum est per se nota, et probat tripliciter. Primo ibi: Primo , quia quaelibet talis.
Haec littera stat in duobus dictis principaliter. Primum ibi : Quidquid primo et immediate convenit alicui, etc. Haec littera non debet aequaliter intelligi de superiori et inferiori et de passione, ita quod quando A primo et immediate convenit B, potest demonstrari de quolibet superiori tantum particulariter et de quolibet inferiori universaliter, et de passione illius subjecti etiam universali ; et hoc per definitionem subjecti si habet , vel per ipsum subjectum si non habet definitiouem. Exemplum, risibile immediate demonstratur de homine per animal rationale, ergo de quolibet homine: ergo de aliquo animali aut aliqua substantia particulariter : ergo et de disciplinabilitate universaliter. Exemplum primi : Omne animal rationale est risibile ;omnis homo est animal rationale, ergo omnis homo est risibilis. Exemplum secundi: Omne animal rationale est risibile ; aliqua substantia est animal rationale, ergo aliqua substantia est risibilis. Non enim per rationem hominis potest concludi risibile de substantia universaliter, ut patet. Exemplum tertii, posito quod disciplinabile sit secunda passio hominis, tunc bene sequitur : Omne animal rationale est risibile: omne disciplinabile est animal rationale, ergo omne disciplinabile est risibile.
Secundum dictum est ibi : Esse autem primo convenit huic essentiae ut haec ; ergo de quolibet quod est in hac essentia, quod potest a nobis concipi, sive sit quasi superius, ut dicendo ens infinitum vel ens necesse esse, sive quasi passio, ut summum bonum, summe sapiens, nam attributa dicuntur quasi passiones Dei, ut patet a Doctore in quaestione de subjecto Theologiae, de tali superiori vel passione potest demonstrari esse per hanc essentiam propter quid. Exemplum primi : Quidquid est essentia divina ut haec est existens, quia ly esse accipitur pro existentia actuali, sed ens infinitum vel ens necesse esse, est haec essentia divina; ergo omne tale est existens. Exemplum de quasi passione : Quidquid est haec essentia divina, est simpliciter existens ; sed summum bonum sive summe sapiens, est haec essentia divina, ergo.
(b) Secunda ratio est ibi: Secundo sic. Haec ratio clara est in littera, quia certum est quod infinitum ens esse, vel sola fide tenemus vel demonstramus , hoc idem de summo bono, et per consequens non sunt per se notae.
(c) Tertia ratio est ibi: Tertio, quia nihil est per se notum. Ista littera continet plura. Primo non accipit hic conceptus simpliciter simplex, qui non resolvitur in priores conceptus, et qui vel totaliter scitur vel totaliter ignoratur, ut patet a Doctore in 1. dist. 3. quia hoc modo, Deus non est conceptus simpliciter simplex ; patet, quia potest resolvi in ens quidditative. Sed magis debet accipi conceptus simpliciter simplex pro conceptu per se et incomplexo , et non simpliciter simplex pro conceptu complexo, quamvis alii velint exponere de conceptu primo modo, quod non videtur secundum intentionem Doctoris, ut patet in littera expressius. Secundo dicit quod nullus conceptus, quem habemus de Deo, proprius sibi est simpliciter simplex, patet discurrendo per omnes conceptus dictos de Deo a nobis et proprios sibi. Nam ens, bonum, et hujusmodi non sunt conceptus proprii Deo, sed isti conceptus ens infinitum, ens necesse esse, ens summum , et hujusmodi, sunt conceptus non simpliciter simplices et proprii Deo. Et breviter omnis conceptus proprius Deo, quem Deo, pro statu isto concipimus, est conceptus complexus, ut diffusius declarabo, infra d. 3. q. 1.
Tertio dicit, quod de tali conceptu complexo nullum praedicatum est per se notum, nisi sit per se notum, partes illius conceptus per se uniri. Et hoc probat in simili, quia sicut ratio in se falsa de nullo potest esse vera, ut patet 5. Metaph. cap. de Falso text. c. 34. sicut ista : Homo irrationalis, cum sit in se penitus falsa de nullo potest vere praedicari, et similiter nihil potest vere praedicari de aliqua ratione in se falsa. Nam dicendo, homo irrationalis est animal, ly animal non potest vere praedicari , cum homo irrationalis nihil penitus sit ; similiter de conceptu per accidens, nihil per se potest praedicari. Nam ista. Homo albus est animal, nullo modo est per se, ut patet in littera. Sic in proposito, nullum praedicatum potest esse per se notum de aliquo conceptu non simpliciter simplici, nisi sit per se notum, partes illius conceptus per se uniti ; sed non esse per se notum, paries hujus conceptus, ens infinitum, posse ad invicem uniri, quia dubium est an entitas et infinitas sint in aliquo, et similiter, an entitas et necessitas, et sic patet ratio.
Si tamen volumus dicere, quod conceptus non dicitur simpliciter simplex ex eo quod est incomplexus, sed quia in ipso non includuntur plura objecta essentialiter per se conceptibilia, et sic ens et passiones ejus sunt conceptus simpliciter simplices, et similiter ultimae differentiae, et homo et asinus non sunt simpliciter simplices , adhuc stabit ratio Doctoris. Non enim haec erit per se nota, animal rationale est risibile, nisi sit per se notum partes illius subjecti uniri ; est autem per se notum rationale esse per se contractivum animalis, et animal esse vere contrahibile per rationale ; sed in proposito, cum dico infinitum ens est, partes hujus subjecti, infinitum ens, non est per se notum uniri, patet. Tum, quia non est notum per se infinitatem esse in entibus,
imo vel demonstratur, vel saltem persuadetur, et adhuc non per se notum, partes ad invicem esse compossibiles. Tum quia non est per se notum, unam contrahi per aliam, etc.
(d) Dicitur, quod haec propositio : operans actu est. Haec littera hujus opinionis sic debet intelligi, scilicet cum dicimus : Actu operans est, si praedicat secundum adjacens, sensus est quod operans actu nunc existit; ut vero praedicat tertium, et hoc habitualiter, sensus est, actu operans, id est, aptum natum operari, est. Primo modo non est per se nola, sed secundo modo. Sed Doctor improbat hanc responsionem ibi : Sed hoc non est logice dictum, etc. Et sensus litterae est, quod illa propositio proprie praedicat secundum adjacens, in qua nullum aliud praedicatum est, quam ens subintellectum in ly est, exemplum : Homo est. Illa vero praedicat tertium adjacens, quae habet aliud praedicatum, quam ly ens subintellectum, ut homo est Substantia.
(e) Ideo aliter respondeo ad instantias. Dicit Doctor quod non sufficit ad propositionem per se notam, quod oppositum praedicati repugnet subjecto, sed duo requiruntur. Primo, quod sit per se notum oppositum praedicati repugnare subjecto ; et hoc patet per Aristotelem 1. Posterior. contexi. 6. Sicut primum principium est notissimum in veritate, ita oppositum primi principii erit notissimum in falsitate. Secundo etiam requiritur, quod sit per se notum, paries subjecti per se uniri, si non dicit conceplum per se simpliciter simplicem.
(f) Contra istud. Pro intelligentia hujus litterae, declaro illam per exemplum : Homo est animal, tunc sic : Homo est, ergo animal est. Oppositum consequentis est, non animal, nam ista repugnant quod homo sit, et animal non sit : si ergo non
animal repugnat homini, ergo si homo est, animal est. Et quando dicit, quod consequentia erit bona, scilicet ponendo subjectum in antecedente, puta subjectum hujus propositionis : Homo est animal, sic dicendo Homo est, et ponendo, id est, affirmando praedicatum illius propositionis in consequente, scilicet ergo animal est. Ista enim consequentia: Homo est, ergo animal est, tenet virtute illius categorica?, videlicet Homo est animal. Sic in proposito cum dicit Doctor A est necesse esse ; ergo A est, intelligendo per A ipsum Deum, puta Deus est necesse esse; ergo Deus est; haec consequentia tenet virtute hujus categoricae : Deus est necesse esse, quia talis categorica unit ista extrema in antecedente et consequente, videlicet ista categorica : Deus est necesse esse, ergo Deus est ; vel dicendo : Necesse esse est Deus ;ergo necesse esse est, ergo Deus est. Idem dico quando dicimus, operans actu est. Doctor respondet ad hanc objectionem ibi : Respondeo, quando in antecedente, etc.
(g) Ita in proposito. Includantur duo opposita, sicut hic homo irrationalis; et quando infertur consequens ex tali antecedente (consequens dico verum) non infertur ratione totius antecedentis; patet, quia antecedens est simpliciter impossibile et incompossibile, et per consequens ex tali non potest inferri essentialiter et formaliter consequens verum. Licet enim ex falso possit sequi verum, nunquam tamen ex falso essentialiter et formaliter sive per se potest sequi verum, etsi aliquando sequatur per accidens, et sic debet intelligi propositio Philosophi 1. Priorum, quod ex falso potest sequi verum, de qua alias; si ergo hoc consequens verum , scilicet, ergo animal est, infertur ex illo antecedente, patet quod praecise infertur ratione partis extremi, non totius extremi, sequitur enim animal esse ex utraque parte extremi, seorsum sumpta, sed non ut unitis ; nam sequitur irrationale est, ergo animal est, similiter homo est ; ergo animal est; et sic tales consequentiae vere tenent rationale alterius et alterius categoricae verae, scilicet ratione istius : Homo est animal, ideo bene sequitur homo est, ergo animal est; similiter, irrationale est animal, ideo sequitur irrationale est ; ergo animal est; sic in proposito, si propositio habeat extremum, puta subjectum non simpliciter simplex, cujus partes non sunt per se notae uniri, ( sicut in ista infinitum ens est, istae partes, scilicet infinitum et ens, non sunt notae per se uniri, ut supra patuit) si ex tali extremo non simpliciter simplici infertur aliquod consequens, non infertur simpliciter nisi ratione alterius partis extremi, quae includit illud quod infertur in consequente ; et ideo tamen in virtute categoricae conjungentis illa duo, alteram scilicet partem antecedentis et alteram partem consequentis, ita est hic esse est, non autem necesse esse est. Et sensus est, quod istud consequens, scilicet ergo Deus est, non infertur ratione totius subjecti, scilicet necesse esse est, sed tantum ratione unius partis, scilicet ratione esse. Sunt enim ibi duae partes, scilicet necesse et esse; et quia non sunt notae uniri per se (ut dixi supra) ideo ly est, tantum infertur ratione ipsius esse, sic arguendo : Deus est esse sive essentia ; ergo, Deus est.
(h) Non est propositio necessaria, uniendo totum extremum antecedentis cum extremo consequentis, ut si arguatur sic : Deus est ens actu operans;ergo Deus est. Dicit Doctor quod hoc consequens evidenter infertur, non ratione totius extremi, cum non sit notum, partes illius extremi ad invicem uniri, sed infertur praecise ratione illius partis, quae evidenter includit illud quod infertur in consequente. Et sic infertur ratione hujus extremi, scilicet ens sive esse, et sic arguitur : Deus est ens sive esse; ergo Deus est, quae consequentia tenet virtute hujus categoricae: Deus est existens sive Deus est esse ; sive Deus est quidditative existentia, et sic patet littera.
(i) Ad argumenta principalia. Antequam respondeam ad primum argumentum, declaro aliqua. Primo Doctor in corpore quaestionis declaravit, quod haec est per se nota : Deus est, et respondens ad primum argumentum videtur negare, quod sit per se nota. Ideo est dicendum, quod Deum esse est per se notum intellectui, distincte concipienti terminos. Sed nullus intellectus via naturali potest distincte concipere ipsum Deum, ut subtiliter patet a Doctore q. 14. quol. et ideo respondendo ad primum argumentum dicit, quod haec non est per se nota : Deus est, supple via naturali.
Secundo pro responsione argumenti declaro, quod aliquid esse per se notum contingit dupliciter. Primo ex sola cognitione terminorum, ita quod evidentia talis propositionis non sit demonstrabilis, nec a posteriori, et illa dicitur proprie propositio per se nota, ut patet a Doctore. Secundo aliqua dicitur per se nota ex hoc quod arguendo a posteriori statim fit nota: sicut aliquod est effectum, ergo aliqua prima causa est, vel aliquod est dependens, ergo est aliquod primum independens. Et hoc modo istae : Aliqua potentia causa est;aliquod principium independens est, possunt dici propositiones per se notae in conceptibus tamen confusis, et sic debet intelligi responsio Doctoris ad primum argumentum.
(k) Ad secundum respondet Doctor quod Anselmus non dicit illam propositionem, Scilicet : Deus est quod majus, etc. esse per se notam; patet, quia nihil est per se notum, cujus evidentia dependet ex evidentia alterius propositionis, sive cujus evidentia potest demonstrari syllogistice. Sed ista : Summum ens est majus, quo cogitari potest, ostenditur saltem per duos syllogismos. Primus syllogismus est: Omni non ente ens est majus, summo nihil est majus: ergo nullum summum est non ens. Secundus est: Quod non est non ens, est ens, summum non est non ens; ergo summum est ens, et sic patet quomodo esse sive existentia demonstratur de ente summo, et sic haec non est per se nota : Summum ens est, non enim notum est, has paries per se uniri, scilicet, summum et ens. Hoc idem potest argui de infinito per similes syllogismos arguendo sic : Omni non ente, ens est majus, sed infinito nihil est majus ;ergo nullum infinitum est non ens. Tunc ultra, quod non est non ens, est ens ; infinitum non est non ens, ergo infinitum est ens, ergo infinitum ens esse, non est per se notum, etc.
(1) Ad tertiam rationem dantur duae responsiones ibi : Ad tertium dico. Prima responsio talis est, quia non sequitur veritatem esse in communi est per se notum: ergo Deum esse per se notum. Committitur fallacia consequentis, a positione consequentis ad positionem antecedentis, ac si argueret : Animal est, ergo homo est : sic in proposito non sequitur veritatem in communi esse est per se notum; ergo hanc veritatem esse est per se notum.
Secunda responsio est ibi: Aliter potest negari major. Et nota, quod est una regula insolubilium : Quando est aliqua propositio includens contradictoria, ipsa est neganda in omni casu, quia solum casus possibiles debet admitti; et sic ista propositio : Nulla veritas est, falsifical seipsam, quia si nulla veritas est, tunc nec ipsa est vera, et si verum est quod nulla veritas sit, tunc ipsa est vera, quia significat ita esse sicut est: ergo ipsa est vera et non vera simul. Et sic quando arguitur a propositione de inesse, quae includit incompossibilia ad modalem de vero, non sequitur ut in proposito, quando dicitur, nulla veritas est; ergo nullam veritatem esse, est verum, non sequitur ut patuit supra et infra patebit.
Et ex hoc et ex sequentibus apparet, quod ille novus expositor Sancti Thomae non arguit ad propositum contra Doctorem, cum dicit quod hic non committitur fallacia consequentis, sed est vera consequentia, quia quando arguitur a propositione vera de inesse ad suam modalem de vero, est optima consequentia, quia bene sequitur : Socrates currit; ergo Socratem currere est verum. Sic in proposito, nulla veritas est; ergo nullam veritatem esse, est verum; patet quod non intelligit Doctorem, quia hic non arguitur a propositione vera de inesse, ut patet in littera Doctoris. Et sequentia, quae dicit iste expositor, procedunt ex malo intellectu eorum quae hic dicuntur. Et propter litteram Doctoris est notandum, quod ista negativa : Nulla veritas est, habet duas causas veritatis, scilicet quod nulla veritas est in re; secundo quod nulla veritas est in intellectu componente vel dividente. Nam illa negativa probatur per istas duas veritates, quia bene sequitur, si nulla veritas est in re, nec in intellectu: igitur nulla veritas est absolute. Quando ergo arguit, ergo verum est, quod nulla veritas est, haec propositio est vera, accipiendo veritatem in re et non pro actu intellectus, componente hanc, quod verum est nulla veritas est. Et sic arguitur a negativa habente duas causas veritatis ad affirmativam, quae est una illarum ; est enim sensus : Nulla veritas est; scilicet nec in re, nec in intellectu; ergo in intellectu vere componitur propositio ista : Nulla veritas est: ibi veritas non potest stare nisi pro veritate in re. Cum dicitur, ergo verum est, quod nulla veritas est, quia hoc consequens, scilicet, ergo verum est, quod nulla veritas est, supponit quod veritas sit in intellectu, et sic patet responsio Doctoris.
Vel dicatur et melius, quod causae veritatis istius, scilicet nulla veritas est, sunt istae, scilicet non est verum, aliquam veritatem esse, vel est verum, aliquam veritatem non esse, et haec secunda est affirmativa.Licet ergo sequatur nulla veritas est, nec in re, nec in intellectu ; ergo non est verum aliquam veritatem esse, sed post non sequitur : Ergo est verum, aliquam veritatem non esse, arguitur enim a propositione habente duas causas veritatis, ad affirmativam illarum. Et licet prima expositio, quae est aliquorum exponentium Doctorem, sit probabilis, tamen secunda magis videtur ad intentionem litterae et magis secundum veritatem. Ultima ratio cum sua ratione clara est in littera ex superius dictis et magis patebit infra d. 3. q. 4.