In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) De tertio membro divisionis, etc. Conclusio haec est communis quoad utrumque membrum, eamque supponit Doctor ex sententia Alensis, D. Thomae, D. Bonaventurae, Richardi. Eam etiam docet Solus ; videantur locis citatis in scholiis praemissis hujus quaestionis. Ratio est, quia nihil deficit ad valorem Sacramenti requisitum, quantum ad materiam et formam, quia illa variatio formae de singulari in plurale, quoad particulam vos, requiritur ex parte subjectorum ; et idem contigisse in facto supponunt Doctores, asserentes Apostolos tot millia uno die Unxisse per aspersionem, et in conversione Indorum concurrentium ad fidem in tanta multitudine, factum esse constat, quorum Baptismum ratum habet Ecclesia, et necessitas ex paucitate ministrorum sufficienter qualificat actum respective ad legem, quando aliter nequeat ipsis provideri ex casu aut defectu ministrorum ; hoc tamen intelligitur, si caetera quae ad doctrinam faciunt, praemittantur, et inquantum fieri potest reliqua praeparatoria ad Baptismum. Si autem nequit hoc fieri, saltem instructio et dispositio petentium Baptismum praemitti debet. De caetero non licet plures extra casum necessitatis baptizare simul, contra consuetudinem Ecclesiae, et cum mutatione etiam formae, quam tenetur servare minister ex casu. Vide Doctorem versu An autem, etc.
His suppositis, quaerit an essent plura Sacramenta? et respondet fore plura Sacramenta ex multiplicatione materiae, nempe ablutionis, ut recipitur in subjecto prout dixi in art. 2. hujus: intelligit tamen de ablutione passiva, ut est a proferente, ut patet art. 3. et supra dist. 3.
quaest. 3. prout ibi est explicatum. Forma etiam illa : Baptizo vos, aequivaleret pluribus formis, quia extenditur ad omnia singularia germinata per pronomen plurale, pro quibus divisive supponit, ut faciant numerum.
(b) De quarto membro, etc. Vide textum, in quo regulas discernendi diversitatem personarum et animarum in monstro, fundatas exhibet, et modum ipsum baptizandi licite et valide juxta doctrinam in praecedenti membro praemissam.
(c) Ad primum. Responsio ad argumenta patet ex textu, et ex doctrina praemissa in variis membris seu articulis quaestionis.