Chrysostomus.
Audivimus quid utrique in terra passi sunt; videamus quid utrique patiantur apud inferos. Quod temporale fuit, praeteriit; quod sequitur, aeternum est.
Uterque mortuus est: illum Angeli, hunc poenae susceperunt; dicitur enim factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur in sinum Abrahae. Tantae poenae repente deliciis commutantur. Portatur post tantos labores, quia defecerat, ne saltem ambulans laboraret; et portabatur ab Angelis.
Non suffecerat ad portandum pauperem unus Angelus; sed propterea plures veniunt ut chorum laetitiae faciant. Gaudet unusquisque Angelus tantum onus tangere; libenter talibus oneribus praegravantur, ut ducant homines ad regna caelorum.
Portatus est autem in sinum Abrahae, ut illum palparet et refocillaret. Sinus Abrahae, Paradisus est. Ideo autem Angeli ministrantes tulerunt pauperem et locaverunt eum in sinu Abrahae, quia licet despectus iaceret, non tamen desperavit, nec blasphemavit, dicens: hic dives in nequitia vivens gaudet, et tribulationem non patitur; ego vero nec obtinere valeo necessariam escam. Augustinus de orig.
An.. Quod autem Abrahae sinum existimas esse corporeum, vereor ne in re tanta ioculariter, non serio agere credaris.
Neque enim usque adeo deciperis, ut arbitreris corporeum sinum hominis unius ferre tot animas; immo, ut secundum te loquar, tot corpora quot illuc Angeli, sicut Lazarum, perferunt: nisi opineris fortasse illam unam animam solam ad eumdem sinum pervenire meruisse. Si errare pueriliter non vis, sinum Abrahae intellige remotam sedem quietis atque secretam, ubi est Abraham; et ideo Abrahae dictam, non quod ipsius tantum sit, sed quod ipse multarum gentium pater sit, qui ad imitandum fidei principatum praepositus est.
Gregorius in evang.. Cum autem duo essent inferius corda, pauperis scilicet et divitis; unus desuper erat inspector, qui et pauperem tentando exercebat ad gloriam, et divitem tolerando expectabat ad poenam; unde sequitur mortuus est autem et dives. Chrysostomus.
Mortuus quidem est tunc corpore; sed erat illi ante anima mortua: nihil enim agebat ex operibus animae: nam totus fervor eius qui provenit ex dilectione proximi, expiravit, et erat corpore defuncto defunctior. Nullus autem est qui sepeliendo diviti ministrasse dicatur ut Lazaro: eo namque quod in lato itinere delectatus multos habuit obsequentes adulatores, ut pervenit ad finem, privatus est omnibus; simpliciter enim sequitur et sepultus est in inferno. Sed etiam anima eius dum viveret sepeliebatur, obruta corpore quasi sepulchro. Augustinus de quaest. Evang.. Sepultura autem inferni poenarum profunditas est, quae superbos et immisericordes post hanc vitam vorat. Basilius. Est autem infernus quidam locus communis in intimo terrae, obumbratus undique, et opacus, cuius est quoddam orificium in profundum tendens, per quod patet descensus animabus ad mala damnatis. Chrysostomus.
Vel sicut regum carceres extra manent, sic et extra mundum foris alicubi est infernus, unde et exteriores tenebrae dictae sunt. Theophylactus. Quidam vero dicunt infernum esse transitum ab apparenti ad disparens, et deformitatem animae: quamdiu enim anima peccatoris in corpore est, apparet per proprias operationes; ut autem evolat de corpore, fit deformis. Chrysostomus. Sicut autem pauperi dum viveret graviorem poenam reddebat iacere ante ianuam divitis, et aliena bona prospicere; sic diviti mortuo augebat exitium accubitus in Gehenna, et prospectus delectationis Lazari; ne solum tormentorum natura, sed et collatione honoris illius intolerabilius sentiret supplicium; unde sequitur elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe. Elevavit quidem oculos ut inspiceret, non ut despiceret. Lazarus enim sursum erat, ille deorsum; illum plures Angeli portabant, istum infinita tormenta possidebant; unde non dicit cum esset in tormento, sed in tormentis: totus enim in tormentis erat, oculos solos liberos habebat, ut alterius laetitiam posset aspicere, ut magis torqueatur, quia non habet quod alius habet: aliorum divitias, eorum qui in paupertate sunt, tormenta sunt. Gregorius. Si autem Abraham adhuc in imis non esset, hunc dives in tormentis positus non videret. Eos enim qui caelestis patriae vias secuti sunt, post egressum carnis, inferni claustra tenuerunt, non ut poena quasi peccatores plecteret, sed ut illos in locis remotioribus requiescentes, quia necdum intercessio mediatoris advenerat, ab ingressu regni reatus primae culpae retineret. Chrysostomus.
Multi autem erant pauperes iusti; sed qui iacuit ad limina eius, aspectui occurrit ad eius tristitiam; sequitur enim et Lazarum in sinu eius. Chrysostomus. Hinc innotescit quod omnes qui a nobis offenduntur, obiciuntur nostro conspectui. Dives autem Lazarum non penes alium iustum, sed in sinu Abrahae videt: erat enim Abraham caritativus, hic autem crudelitatis arguitur; ille sedens ante fores venabatur transeuntes, et in domum propriam ingerebat; hic vero et manentes intus avertebat. Gregorius in evang..
Qui nimirum dives eum cuius in hac vita misereri non voluit, in suo iam supplicio positus patronum quaerit.
Theophylactus. Non tamen dirigit sermonem ad Lazarum, sed ad Abraham: quia forsan erubescebat, et putabat Lazarum reminisci malorum, ex propriis iudicans de illo; unde sequitur et ipse clamans dixit. Chrysostomus. Magnae enim poenae magnam vocem reddebant. Pater Abraham; quasi dicat: patrem te voco natura, quomodo filius qui perdidit suam substantiam, licet meo vitio te patrem perdiderim.
Miserere mei. Frustra agis poenitentiam ubi non est poenitentiae locus.
Tormenta te cogunt, non mentis affectus.
Quicumque in regno caelorum est, nescio an eius qui in inferno est valeat misereri.
Creator creaturae miseretur suae.
Unus venit medicus qui sanaret morbos; alii sanare non poterant. Mitte Lazarum.
Erras, miser; Abraham mittere non potest, sed suscipere potest. Ut intingat extremum digiti sui in aquam. Lazarum videre non dignabaris, et nunc digitum eius desideras: hoc quod petis, tu ei debebas facere cum adhuc viveret. Aquam desideras, qui delicatos cibos ante fastidiebas.
Vide conscientiam peccatoris: non totum audet poscere digitum. Instruimur autem quam sit utile in divitiis non confidere.
Ecce dives indiget paupere, qui quandoque esuriebat. Mutantur res, et notificatur omnibus quis esset dives, quis esset pauper; sicut enim in theatris cum advesperascit, et astantes recedunt, exeuntes et amictum deponentes, qui reges et praetores visi fuerant, omnibus ulceribus pleni videntur ut sunt; sic et adveniente morte, et soluto spectaculo, universi, larvis egestatis et divitiarum depositis, ex solis operibus diiudicantur quinam vere sint divites, qui pauperes, qui gloriosi, qui inglorii. Gregorius.
Dives enim iste qui ulcerato pauperi mensae suae vel minuta dare noluit, in inferno positus usque ad minima quaerenda pervenit: nam guttam aquae petivit, qui micas panis negavit.
Basilius. Condignum autem praemium redditur diviti illi ignis et infernalis poena, lingua arefacta; vice lyrae sonantis, gemitus; vice potus, desiderium stillae; vice speculorum enormium, caligo profunda; vice ambitus incessantis, pervigil vermis; unde sequitur ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Chrysostomus.
Non autem quia dives fuerat, torquebatur, sed quia misertus non fuit. Gregorius.
Hinc colligendum est qua poena mulctandus sit qui aliena diripit, si inferni damnatione percutitur qui propria non largitur. Ambrosius. Cruciatur etiam, quia luxurioso carere deliciis poena est; aqua autem est refectio animae in doloribus constitutae. Gregorius.
Quid autem est quod in tormentis positus linguam suam refrigerari postulat, nisi quod is qui convivando de loquacitate peccaverat, per retributionis iustitiam in lingua atrocius ardebat? abundare enim in conviviis loquacitas solet. Chrysostomus.
Multa etiam lingua eius superba locuta est; ubi peccatum, ibi et poena; et quia plurimum lingua peccavit, amplius torquetur. Augustinus de quaest. Evang..
Vel quod linguam suam vult refrigerari cum in flamma totus arderet, significat quod scriptum est: mors et vita in manibus linguae, et quia ore confessio fit ad salutem, quod per superbiam ille non fecit. Extremum autem digiti vel minimam operationem significat, qua per spiritum sanctum subvenitur.
Augustinus de orig. An.. Dicis autem: membra hic animae describuntur; et vis per oculum totum caput intelligi, quia dictus est elevare oculos suos, per linguam fauces, per digitum manum. Quid autem causae est ut nomina ista membrorum in deo tibi corpus non faciant, in anima faciant? an vero quando de creatura dicuntur, proprie accipienda sunt; quando autem de creatore, tropice atque translate? pennas itaque corporeas daturus es nobis, quoniam non creator, sed creatura, idest homo, dicit: si assumpsero pennas meas diluculo. Porro si propterea linguam habuit dives ille corpoream, quoniam dixit refrigeret linguam meam; in nobis quoque adhuc in carne viventibus manus habet ipsa lingua corporea: quia scriptum est: mors et vita in manibus linguae. Gregorius Nyssenus. Sicut autem praestantissima speculorum tales repraesentant facierum imagines quales et ipsae obiectae facies extant, laetas quidem laetantium, tristium vero tristes; sic et iustum dei iudicium simile fit dispositionibus nostris: unde quia dives non fuit misertus pauperis iacentis ad ianuam, cum misericordia egeat, non exauditur; sequitur enim et dixit illi Abraham: fili, recordare quia recepisti bona in vita tua. Chrysostomus.
Aspice patriarchae bonitatem: vocat illum filium, quod mansuetudinem eius potest exprimere; nullum tamen praebet auxilium ei qui se remedio privaverat; unde dicit recordare; idest, animadvertas peccata: ne obliviscaris quod fueris oblectatus divitiis. Recepisti bona in vita tua, idest illa quae vera bona esse putabas; non potes et in terra regnasse et hic regnare; divitiae non possunt esse verae et in terra et in inferis.
Sequitur et Lazarus similiter mala.
Non quod Lazarus ea mala putaverit; sed ex censura divitis hoc dicebat, qui inopiam et famem et duram aegritudinem aestimabat mala. Quando igitur infirmitatis et aegrotationis magnitudo nos premit, Lazarum cogitemus, et laetanter accipiamus mala in vita nostra. Augustinus de quaest. Evang.. Haec igitur ei dicuntur, quia felicitatem dilexit saeculi, nec aliam vitam praeter illam in qua superbus tumebat, adamavit. Lazarum autem dicit mala recepisse: quia intellexit huius saeculi mortalitatem, labores, et dolores, et aerumnas poenam esse peccati: quia omnes in Adam morimur qui factus est transgressione mortalis. Chrysostomus.
Dicit etiam recepisti bona in vita tua, quasi debita; quasi dicat: si quid boni fecisti unde praemium daretur, omnia accepisti in illo mundo, epulans, ditatus, oblectatus successibus prosperis; hic autem, si quid mali commisit, universa recepit paupertate, fame et extremis oppressus miseriis: et uterque vestrum huc nudus accessit: hic quidem a peccatis, propter quod et consolationem sortitur; tu vero a iustitia, propter quod immitigabilem perferes poenam; unde sequitur nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Gregorius in evang..
Quaecumque ergo in hoc saeculo bene habetis, cum vos bona egisse recolitis, valde de ipsis pertimescite, ne concessa vobis prosperitas eorumdem remuneratio sit bonorum; et cum quoslibet pauperes nonnulla reprehensibilia perpetrare conspicitis; quia fortasse quos superfluitas tenuissimae pravitatis coinquinat, caminus paupertatis purgat.
Chrysostomus. Sed dices: nonne est aliquis qui et hic et illic venia perfruatur? hoc quidem difficile est, et de numero impossibilium: nam etsi paupertas non urgeat, urget tamen ambitio; si aegritudo non stimulet, ira inflammat; si tentationes non impetunt, emergunt saepius cogitationes iniquae. Non est autem parvus labor iracundiam refrenare, compescere illicita desideria, ostentationes sedare, desperationem remittere, vitam asperam ducere. Talia vero non agentem impossibile est salvari. Gregorius.
Responderi etiam potest, quod mali in hac vita bona recipiunt, quia omne suum gaudium felicitatem transitoriam putant.
Iusti autem habere hic quidem possunt bona, nec tamen in recompensatione recipere: quia dum meliora, idest aeterna, appetunt, eorum iudicio quaelibet bona affuerint, bona minime videntur.
Chrysostomus.
Post misericordiam autem dei, in propriis studiis sperandum est de salute, non numerando patres aut proximos vel amicos: frater enim non liberat; et ideo subditur et in his omnibus magnum chaos firmatum est inter nos et vos. Theophylactus.
Chasma mega, hoc est hiatus ingens, significat iustorum a peccatoribus distantiam: nam sicut affectus eorum varii fuerant, sic etiam mansiones non modicum differunt. Chrysostomus.
Quod firmatum dicitur; quia non potest dissolvi, agitari, vel concuti. Ambrosius.
Inter divitem igitur et pauperem chaos magnum est, quia post mortem nequeunt merita mutari; unde sequitur ut hi qui volunt hinc ad nos transire non possint, neque inde huc transmeare. Chrysostomus.
Quasi dicat: videre possumus, transire non possumus; et nos videmus quid fugerimus, et vos videtis quid perdideritis; et nostra gaudia cumulant vestra tormenta, et vestra tormenta cumulant nostra gaudia. Gregorius. Sicut enim transire reprobi ad electos cupiunt, idest a suppliciorum suorum afflictione migrare: ita ad afflictos atque in tormentis positos transire iustorum est mente ire per misericordiam, eosque velle liberare.
Sed iustorum animae, quamvis in suae naturae bonitate misericordiam habeant, iam tamen auctoris sui iustitiae coniunctae, tanta rectitudine constringuntur ut nulla ad reprobos compassione moveantur.
Nec iniusti ergo ad beatorum sortem transeunt, quia damnatione perpetua constringuntur; nec iusti ad reprobos transire possunt, quia erecti iam per iustitiam iudicii, eis nullo modo ex aliqua compassione miserentur.
Theophylactus. Hinc elicias argumentum contra Origenis sequaces, qui dicunt: cum terminus sit imponendus suppliciis, erit tempus quo aggregabuntur peccatores iustis et deo. Augustinus de quaest. Evang.. Ostenditur enim per incommutabilitatem divinae sententiae nullum auxilium misericordiae posse praeberi peccatoribus a iustis, etiam si velint praebere; quo admonet ut in hac vita homines subveniant quibus possunt; ne si postea etiam optime recepti fuerint, eis quos diligunt opitulari non valeant.
Illud enim quod scriptum est hoc capite: ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula, non de superbis et immisericordibus scriptum est, sed de his qui sibi eos amicos de operibus misericordiae fecerunt, quod iusti non velut propria potestate, quasi gratificando recipiunt, sed permissione divina.