Fructum. Hic ponitur privatio bonorum. Bona quae habent homines in hoc mundo, quaedam sunt quibus cupiunt homines in hac vita frui, et quaedam desiderant dimittere post se: et utraque perdent.
Et ideo quantum ad primum dicit, fructum eorum de terra perdes, quo frui quaerebant. Sap. 3: vana est spes etc.. Rom. 6: quem fructum etc.. Quantum ad secundum dicit, semen eorum, scilicet peribit, a filiis hominum, scilicet a societate sanctorum. Isa. 14: perdam Babylonem etc. Et hoc ideo accidit, quia, ut dicitur Eccl. 14, omne opus corruptibile in fine deficiet.
Sap. 3: nationes enim iniquae dirae sunt consummationis etc..