In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et qui sedebant, " id est, daemones malis praesidentes, " super eos, " id est, praedicatores falsos, a habebant loricas, " id est, paenas et tormenta quae hamata et confirmata sunt sic, quod nulla prece possunt dissolvi. In quo notatur, quod paena eorum est indissolubilis.
" Igneas, " id est, ardentes, et inexstinguibiles. Isa. lxvi, 24 : Ignis eorum non exstinguetur.
" Et hyacinthinas, " id est, excaecantes. Haymo : c Hyacinthinas posuit pro eo quod est fumeas. " Ex igne enim fumus egreditur. Glossa : " Lapidis tumidi coloris. " In interno enim erit ignis inexstinguibilis, et fumus qui malos excaecabit ne lumen verum videre possint.
" Et sulphureas, " id est, foetidas.
Vel sic de praedicatoribus Antichristi: " Et habebant loricas, " id est, sententias infurcatas per perplexam astutiam, " igneas, " per ardentem invidiam, vel iracundiam, e sulphureas, " id est, fetentes per infamiam, " et hyacinthinas, " per caelestis justitiae simulationem. Nam hyacinthus habet similitudinem caeli, et significat vitam caelestem. Angelus autem satanae se transfigurat in Angelum lucis . Et per haec tria signatur triplex persecutio, quae tunc erit in malis respectu bonorum : fervor irae in principibus et persecutoribus, simulatio sanctitatis in praedicatoribus, fetor doctrinae in perversis Doctoribus et Praelatis.
" Et capita equorum erant tamquam capita leonum : et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur.
Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum, de igne, et de fumo, et sulphure, quae procedebant de ore ipsorum. "
Hic describuntur equi daemonum, scilicet, ipsi haeretici.
Et dicuntur hic quinque. Primo, quod majores eorum erunt fortes ad contritionem infirmorum. Secundo, qualis erit doctrina eorum, ibi, " Et deore eorum. " Tertio, effectus doctrinae eorum, ibi, v. 18 : " Et ab his tribus. " Quarto, hoc probat, ibi, v. 19: " Potestas enim equorum. " Quinto, quod aliqui non suscipient doctrinam eorum, ibi, v. 20 : " Et caeteri homines. "