Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Soluta secunda quaestione, quae est modus sciendi respectu primae quaestionis, scilicet an existat aliquod ens infinitum, hanc modo aggreditur explicandam, et dicit esse demonstrabile a posteriori, non a priori, dari ens infinitum, de cujus proprietatibus relativis, primo declarat esse, et ex his probat ipsum ens infinitum esse, t sic facit duos articulos.
Ad primam (a) quaestionem sic proceditur, quia de ente infinito non potest demonstrari esse propter quid quantum ad nos, licet ex natura terminorum propositio esset demonstrabilis propter quid, sed quantum ad nos propositio est demonstrabilis demonstratione quia ex creaturis. Proprietates autem infiniti entis relative ad creaturas, immediatius se habent ad illa quae sunt media in demonstratione quia, quam proprietates absolutae, ita quod de illis proprietatibus relativis, immediatius potest concludi esse, per illa quae sunt media in tali demonstratione, quam de proprietatibus absolutis. Nam immediate ex esse unius relativi sequitur esse sui correlativi, ideo primo declarabo esse de proprietatibus relativis entis infiniti. Et secundo ex his declarabo esse de ente infinito, quia istae proprietates relativae soli enti infinito conveniunt, et ita erunt duo articuli principales.
Quantum ad primum articulum dico, quod proprietates relativae infiniti entis ad creaturas, aut sunt proprietates causalitatis, aut eminentiae. Causalitatis duplicis, aut efficientis, aut finis. Quod additur (b) de causa exemplari, non est aliud genus causae ab efficiente, quia tunc essent quinque genera causarum. Unde causa exemplaris est quoddam efficiens, quia agens per intellectum distinctum contra agens per naturam de quo alias.