IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Objicit contra rationem, qua docet contra Varronem, Christum non esse creaturam. Primo, quia humanitas Christi est terminumutationis ; ergo potest esse terminus creationis. Secundo, Christus fuit mortuus, quod dicit privationem esse, et ut videtur primi esse. Solvit haec, et addit aliam rationem, qua probatur Christum non esse creaturam. Quaestio est tantum de modo loquendi, et Doctor non reputat improbabilem sententiam Varronis. Nota solutionem argumentorum, quia certe videntur valde urgere, quod admittendum sit Christum esse creaturam, sicut est homo, mortuus, conceptus, genitus, etc.
Contra istam rationem (e) objicitur sic, quia quidquid est terminus alicujus mutationis, potest esse terminus creationis ; natura humana in Christo, quae terminavit generationem, potest esse terminus mutationis generaliter dictae, et per consequens potest esse terminus creationis generaliter dictae ; ergo Christus secundum quod habet eam, est creatura ; non enim videtur, quod creatio plus respiciat primitatem esse pro termino suo, quam quaecumque alia mutatio pro termino suo, cum ipsa possit habere pro termino, quidquid potest alia mutatio habere pro termino suo.
Praeterea, Christus vere dicitur mortuus, quod vere dicit privationem esse, et privationem primi esse, ut videtur, quia non magis unum oppositum ponit acquisitionem primi esse, quam aliud privationem primi esse.
Ad primum, concedo quod natura humana potest terminare creationem generaliter dictam, et terminavit eam, ut ipsa vere dicatur creatura ; nec tamen propter ipsam Christus dicitur creatura, quia esse proprium, vel primum hujus naturae non est esse primum Christi ; et ideo esse primum hujus naturae sequitur esse primum Christi, quia esse Verbi et aliud esse primum non potest Christus habere.
Et cum dicitur quod ista mutatio, scilicet creatio, non magis ponit primum esse termini acquiri, quam aliqua alia mutatio, dico quod hoc est falsum, quia istam specificationem addit creatio ultra alias mutationes, ut sicut aliquid non esset creatura, si esset tantum a secunda causa (pro eo quod creari dicit respectum ad primum efficiens), et tamen potest dici genitum respectu causae secundae ; similiter licet per generationem acquiratur aliquod esse simpliciter, si tamen illud non sit primum esse geniti, et etiam primum esse geniti sequatur non esse, tale genitum non dicitur creatura, et ideo non sequitur : Christus est genitus, (prout praedicatum convenit ei ratione naturae humanae,) ergo est creatus. Nec etiam in aliis sequitur formaliter : ignis est genitus, ergo est creatura generaliter, nisi gratia materiae, quia esse simpliciter terminans generationem ignis, est primum esse ipsius, quod dicitur genitum.
Ad secundum, dico quod mortuum non privat primum esse Christi, sed esse simpliciter, quod est vivere ; ita etiam generari dicit acquisitionem esse simpliciter, sed non necessario primi esse. Unde vere conceditur, Christus mortuus, sicut genitus temporaliter, non tamen conceditur annihilatus, quia sicut non dicitur creatus, ita non dicitur annihilatus quod enim opponitur creationi, dicit annihilationem primi esse.
Ad istam conclusionem (f) etiam ponitur alia ratio talis, quia illud denominativum, quod natum est denominare generaliter multa, puta totum et partem, accidens et subjectum, non denominat totum per partem, neque subjectum per accidens, sicut unum, quod natum est dici de subjecto et accidente, non denominat formaliter subjectum per accidens. Non enim dicitur Socrates unus unitate accidentis vel albedinis, ita quod si albedo sit una, et Socrates erit unus, et si albedines plures, Socrates plures, quia Socrates est tantum unus. Ergo cum hoc quod est creatura, natum sit dici generaliter de entibus, tam de supposito quam de natura, non denominabit suppositum ratione naturae, nisi conveniat supposito propria denominatione ; nullo autem modo convenit huic supposito, nisi quia denominat ipsam naturam, et per ipsam non potest denominare suppositum ; igitur, etc.
Et per hoc patet, quare Christus dicitur genitus temporaliter, et non creatura, quia generari denominat naturam, et mediante natura natum est denominare suppositum ; creatura nata est denominare utrumque propria denominatione, et ita neutrum est ibi ratio qua respectu alterius.
Ad argumenta (g). Ad primum, dico quod illud quod natum est denominare suppositum ratione naturae, potest dici de isto supposito, puta vivere, intelligere, comedere, etc. sed creatura non est tale denominativum. Exemplum, homo secundum caput dicitur crispus, non tamen secundum caput dicitur triangulatus vel rotundus, quia primum denominativum natum est denominare partem, et per illam totum ; secundum vero non ; ita esse creatorem natum est denominare naturam et suppositum ratione naturae, non sic creatura.
Aliter potest dici secundum primam rationem positam ad quaestionem, quod creator non dicit aliquid repugnans naturae vel huic supposito, sicut creatura ; creare enim est dare esse prima causalitate post non esse, hoc Christo non repugnat; creari est accipere esse primum a primo efficiente post non esse, hoc Christo repugnat.
Ad aliud, concedo quod homo praedicat aliquid de Christo, et illud est creatum et creatura, ita quod de illa natura vere dicitur creatura, sed non sequitur : ergo de Christo ; si enim medium accipitur in majori in abstracto, et in minori dicatur de Christo in concreto, erunt quatuor termini.
Ad aliud potest dici, quod est homo creatus, ita quod ly creatus distrahatur ibi per hoc, quod est homo, ut dicatur creatus homo ; et tunc non sequitur, ergo est creatura, sed est fallacia secundum quid, et simpliciter ; sicut hic, Socrates factus est albus, ergo est factus.
Aliter potest dici quod divisio est insufficiens, quia licet quodcumque unum dividatur in se per alterum istorum, non tamen quod in se implicat duo, scilicet naturam et suppositum, quia ratione naturae repugnat sibi unum, ratione suppositi repugnat sibi aliud.
Ad aliud dico, quod quaecumque quidditas in abstracto pertinens ad quodcumque genus, habet creaturam pro superiori denominative, sicut et hoc quod est esse effectum ; sed non omne concretum, cujuscumque generis habet creatum pro superiori, sed tantum illud concretum, cujus primum esse est esse illius denominativi, id est, cujus primum esse est creatum ; sed esse primum Christi non est creatum, nec primum totale, nec primum partiale, sicut esse creatura non est superius ad esse album, ut propter hoc dicatur : Socrates est creatura, quia albedo est creatura, sed ex alia ratione priori. Unde licet de albedine dicatur creatura, non tamen de albo, si album non est esse primum illius, de quo dicitur.
Ad aliud patet, quod dicitur genitus et conceptus, quia ista nata sunt denominare totum ratione naturae, ita quod respectu istorum natura est ut quo respectu totius ; non sic autem respectu hujus praedicati, quod est esse creatura ; oportet enim quod propria denominatione diceretur de supposito, alia ab illa, qua dicitur de natura, aut saltem competeret supposito ratione primi esse ejus.