Gregorius in evang.. Postquam ardenti diviti de se spes tollitur, eius animus ad propinquos quos reliquerat, incurrit; unde dicitur et ait: rogo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei. Augustinus de quaest. Evang..
Lazarum petit mitti, quia sensit se indignum qui testimonium perhibeat veritati: et quia non impetraverat paululum refrigerari, multo minus credit se relaxari posse ab inferis ad praedicationem veritatis.
Chrysostomus. Vide autem perversitatem: nec in ipsis poenis continet veritatem. Si pater est Abraham, quomodo dicis mitte eum in domum patris mei? sed non es oblitus patris tui, quia ille te perdidit. Gregorius.
Reproborum autem mentem poena sua quandoque inutiliter erudit ad caritatem, ut iam tunc etiam suos specialiter diligant, qui hic dum peccata diligerent, nec se amabant; unde sequitur habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
Ambrosius. Serius autem dives iste magister esse incipit, cum iam nec discendi tempus habeatur vel docendi. Gregorius.
Qua in re notandum est ardenti diviti quanta supplicia cumulantur: ad poenam namque suam ei cognitio servatur et memoria: cognovit enim Lazarum quem despexit, et fratrum suorum meminit, quos reliquit: ut enim peccatores in supplicio amplius puniantur, et eorum vident gloriam quos contempserunt, et de illorum poena torquentur quos inutiliter amaverunt. Petenti autem diviti ut Lazarus mitteretur, ab Abraham protinus respondetur; unde sequitur et ait illi Abraham: habent Moysen et prophetas; audiant illos. Chrysostomus.
Quasi dicat: non sint tibi magis curae fratres tui quam deo, qui eos creavit, statuitque eis doctores, qui eos commonerent et sollicitarent. Vocat autem hic Moysen et prophetas scripta mosaica et prophetica. Ambrosius. Quo loco evidentissime declarat dominus vetus testamentum esse fidei firmitatem, retundens perfidiam Iudaeorum, et excludens nequitias haereticorum. Gregorius. Sed qui dei verba despexerat, hoc audire non posse suos sequaces aestimabat; unde sequitur at ille dixit: non, pater Abraham; sed si quis ex mortuis ierit ad illos, poenitentiam agent. Chrysostomus.
Quia enim audiendo Scripturas contemnebat, et fabulas esse putabat, ex his quae passus fuerat, ipse quoque diiudicabat de fratribus. Gregorius Nyssenus. Sed et aliud quoddam dogma docemur: quod Lazari quidem anima non est erga praesentia sollicita, nec retorquet se ad aliquod relictorum; at dives quasi quodam visco, etiam post mortem a vita detinetur carnali; nam si quis omnino carnalis secundum mentem fiat, nec postquam corpus exuerit, removetur a passionibus eius.
Gregorius in evang.. Sed mox diviti veraci sententia respondetur; sequitur enim ait autem illi: si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent ei: quia qui verba legis despiciunt, redemptoris praecepta, qui ex mortuis resurrexit, quanto subtiliora sunt, tanto hic difficilius implebunt.
Chrysostomus.
Quod autem verum sit quod qui non auscultat Scripturis, nec mortuis redivivis auscultat, ostenderunt Iudaei, qui nunc quidem volebant occidere Lazarum, nunc vero invadebant apostolos; cum tamen a mortuis nonnulli resurrexerint hora crucis.
Sed et illud considera, quod quisque mortuus servus est. Quaecumque vero dicunt Scripturae, dicit dominus: unde etsi resurgat mortuus, etsi caelitus descenderit Angelus, omnibus magis sunt dignae fide Scripturae: nam Angelorum dominus, vivorum et mortuorum, eas instituit. Si autem sciret hoc deus, quod mortui resurgentes prodessent viventibus, non hoc omisisset, qui pro utilitate nostra singula quaeque tractat. Sed etsi crebro resurgerent mortui, hoc iterum tempore contemneretur; sed et diabolus facile introduceret perversa dogmata, id quoque per organa sua fingens, non quidem suscitans vere defunctos, sed quibusdam fallaciis spectantium frustrans intuitum, vel ingenians quosdam mortem simulare.
Augustinus de curis pro mortuis habendis.
Diceret autem aliquis: si nulla est mortuis cura de vivis, quomodo dives rogavit Abraham ut mitteret Lazarum ad quinque fratres suos? sed numquid, quia hoc dives ille dixit, ideo quid fratres agerent vel quid paterentur in illo tempore scivit? ita illi cura fuit de vivis, quamvis quid agerent omnino nesciret, sicut nobis est cura de mortuis, quamvis quid agant omnino nesciamus.
Sed rursus occurrit quaestio: quomodo hic Abraham esse sciebat Moysen et prophetas, idest libros eorum? ubi etiam noverat divitem illum in deliciis, Lazarum vero in doloribus vixisse? verum non cum haec agerentur in vivis, sed eis mortuis potuit Lazaro indicante cognoscere, ne falsum sit quod ait propheta: Abraham nescivit nos. Possunt et ab Angelis, qui rebus quae aguntur hic, praesto sunt, audire aliquid mortui; possunt etiam aliqua quae necessarium est eos nosse, non solum praeterita, verum etiam futura spiritu dei revelante cognoscere.
Augustinus de quaest. Evang..
Per allegoriam autem haec sic accipi possunt, ut in divite intelligantur superbi Iudaeorum ignorantes dei iustitiam, et suam volentes constituere. Purpura et byssus dignitas regni est: et auferetur a vobis regnum dei. Epulatio splendida, iactantia legis est, in qua gloriabantur, plus ad pompam elationis abutentes ea, quam ad necessitatem salutis utentes. Mendicus autem nomine Lazarus, qui interpretatur adiutus, significat indigentem, veluti gentilem aliquem, aut publicanum, qui tanto magis adiuvatur, quanto minus de suarum copia facultatum praesumit. Gregorius. Lazarus igitur ulceribus plenus gentilem populum figuraliter exprimit, qui dum ad deum conversus peccata sua confiteri non erubuit, huic vulnus in cute fuit: quid enim est peccatorum confessio, nisi quaedam vulnerum ruptio? sed Lazarus vulneratus cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis; et nemo illi dabat: quia gentilem quemque ad cognitionem legis admittere superbus ille populus despiciebat; et quia ei verba defluebant de scientia, quasi micae cadebant de mensa. Augustinus. Canes autem, qui ulcera pauperis lingebant, nequissimi homines sunt, amantes peccata, qui lata lingua etiam laudare non cessant opera mala, quae in se alius gemens et confitens detestatur. Gregorius.
Nonnumquam etiam solent in sacro eloquio per canes praedicatores intelligi, secundum illud: lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Canum etiam lingua vulnus dum lingit curat: quia doctores sancti dum in confessione peccati nostri nos instruunt, quasi vulnus mentis per linguam tangunt. Dives autem sepultus est in inferno, in sinum vero Abrahae Lazarus ab Angelis ductus est, idest in secretam requiem, de qua veritas dicit: multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum: filii autem regni eicientur in tenebras exteriores. De longinquo autem ad videndum Lazarum oculos dives levat, quia dum per damnationis suae supplicia infideles in imo sunt, fideles quosque ante diem extremi iudicii super se in requie attendunt, quorum post gaudia contemplari nullatenus possunt.
Longe vero est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. In lingua autem amplius ardere ostenditur, quia infidelis populus verba legis in ore tenuit, quae opere servare contempsit. Ibi ergo amplius ardebit ubi se amplius ostendit scire quod facere noluit. Abraham autem filium eum vocat, quem tamen a tormento non liberat: quoniam huius infidelis populi patres, quia multos a sua fide deviasse considerant, eos nulla compassione a tormentis eripiunt, quos tamen per carnem filios recognoscunt. Augustinus.
Quinque autem fratres, quos habere dicit in domo patris sui, Iudaeos significant qui appellati sunt quinque, quia sub lege detinebantur, quae per Moysen data est, qui quinque libros conscripsit.
Chrysostomus. Vel habuit quinque fratres, idest quinque sensus, quibus ante servierat: et ideo Lazarum amare non poterat, quia illi fratres non amant paupertatem. Illi te fratres in haec tormenta miserunt: salvari non possunt nisi moriantur; alioquin necesse est ut fratres habitent cum fratre suo. Sed quid quaeris ut mittam Lazarum? habent Moysen et prophetas. Moyses, Lazarus pauper fuit, maiores divitias esse arbitratus paupertatem christi, quam divitias Pharaonis. Ieremias in lacum missus pane tribulationis vescebatur; et omnes prophetae istos fratres docent; sed isti fratres salvari non possunt nisi aliquis ab inferis resurrexerit. Isti enim fratres antequam christus resurgeret, me ducebant in mortem: ille mortuus est, sed isti fratres resurrexerunt: nunc oculus meus christum videt, auris eum audit, tactus amplectitur.
Ex hoc autem quod diximus, locum determinamus Marcioni et Manichaeo, qui destruunt vetus testamentum. Vide ergo quid dicat Abraham: si Moysen et prophetas non audiunt; quasi dicat: bene facis eum qui resurrecturus est expectando: sed in illis christus loquitur: si illos audies, et illum auditurus es. Gregorius.
Iudaicus autem populus, quia Moysi verba spiritualiter intelligere contempsit, ad eum de quo Moyses locutus fuerat, non pervenit.
Ambrosius. Vel aliter. Lazarus est pauper in saeculo, sed deo dives: neque enim omnis sancta paupertas, aut divitiae criminosae; sed sicut luxuria infamat divitias, ita paupertatem commendat sanctitas.
Sive apostolicus aliquis pauper in verbo, locuples in fide, qui veram teneat fidem, verborum infulas non requirit: cui similem illum puto qui caesus saepius a Iudaeis, ulcera sui corporis lambenda quibusdam, velut canibus, offerebat. Beati canes, in quos ulcerum talium distillat humor, ut impleat cor, quo custodire domum, servare gregem, cavere assuescat lupos.
Et quia panis verbum est, fides autem verbi est; micae velut quaedam dogmata fidei sunt, mysteria scilicet Scripturarum.
Ariani autem, qui societatem potentiae regalis affectant ut impugnent ecclesiae veritatem, nonne tibi videntur in quadam purpura et bysso iacere; qui cum pro veris fucata defendant, divitibus abundant sermonibus? dives haeresis evangelia multa composuit, et pauper fides hoc solum evangelium tenuit quod accepit. Dives philosophia plures sibi deos fecit, pauper ecclesia unum deum novit: nonne illae videntur egere divitiae, et redundare paupertas? Augustinus de quaest. Evang..
Aliter etiam intelligi potest illa narratio, ut Lazarum dominum significare accipiamus iacentem ad ianuam illius divitis, quia se ad aures superbissimas Iudaeorum incarnationis humilitate deiecit, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, idest quaerens ab eis vel minima opera iustitiae, quae suae mensae, idest suae potestati, per superbiam non usurparent: quae opera quamvis minima, et sine disciplina perseverantiae vitae bonae, saltem interdum vel casu facerent, sicut micae de mensa cadere solent. Ulcera, passiones sunt domini; canes qui ea lingebant, gentes sunt, quos immundos Iudaei dicebant; et tamen passiones domini in sacramentis corporis et sanguinis eius per totum iam orbem suavitate devotissima lambunt. Sinus Abrahae intelligitur secretum patris, quo post passionem resurgens assumptus est dominus, quo eum portatum ab Angelis ideo dictum puto, quia ipsam receptionem, qua in secretum patris accessit, Angeli annuntiaverunt discipulis.
Cetera secundum superiorem expositionem accipi possunt: quia secretum patris bene intelligitur ubi etiam ante resurrectionem iustorum animae vivunt cum deo.