Cognoscere solius intellectus vel rationis est. Non potest igitur esse culpa in irrationalibus creaturis. Item. Culpa virtuti opponitur:/ sola autem enim / virtutum / enim / opera proprie laudabilia sunt; culpabile autem vel vituperabile laudabili opponitur. Virtus autem non potest esse nisi in rationabili creatura: virtus enim in medio est, quod secundum rectam rationem accipitur. Neque igitur culpa / esse / potest nisi in rationali creatura. Praeterea. Culpa in nobis accidit ex hoc quod, praetermisso iudicio rationis, sequimur impetum passionis, quasi id quod in nobis supremum est, ei quod infimum in nobis est subiicientes.
In animalibus autem brutis non est aliquod superius principium motivum illa parte in qua sunt impetus passionum. Non est ergo in eis culpa, si secundum impetum passionum agant: quinimmo hoc ad perfectionem eorum pertinere videtur quod passiones suas sequantur secundum ordinem suae naturae; propter quod et iracundiam, quam vituperamus in homine, laudamus in cane. Multo autem minus in aliis rebus ratione carentibus, in quibus sunt soli motus naturales absque animae passione, potest esse peccatum culpabile: cum etiam in nobis tales motus ad culpam non imputentur. Si qua vero peccata in nobis accidunt ex perversitate rationis / et / vel voluntatis tantum, haec patet in aliis rebus esse non posse, cum in eis nec ratio nec voluntas inveniantur. Nullo modo igitur potest esse culpa nisi in natura intellectuali. Si autem in brutis animalibus non potest esse culpa nec laudabilis actus virtutis, patet falsam esse / opin- / positionem dicentium animas peccantium hominum post mortem in animalia bruta transire, et ibi vel magis inquinari, vel de pristinis inquinamentis purgari. Hoc enim fieri non posset nisi per culpam et laudabilem actum virtutis.
Quod in sola creatura rationali est / malum / poenae.
Ex hoc autem quod in sola rationali creatura est culpa, manifeste apparet quod in ea sola potest esse poena. Poena enim non infertur nisi propter aliquam culpam. In quibus igitur non est culpa, in his poena esse non potest. Adhuc. Poenam inferre actus iustitiae est.
Cui igitur poena infertur, ad ipsum haberi iustitia est. Non est autem iustitia haberi ad ea quae ratione carent:/ neque / non enim est iustitia nisi ad eos quibus vita et actionibus communicamus, in communicatione enim iustitia est. Non est in ratione carentibus poena.
Adhuc. Omnis poena vel iuste vel iniuste infertur. In his igitur contingit esse poenam ad quae contingit aliquem vel iuste vel iniuste se habere. Hoc autem non contingit respectu alicuius irrationalis creaturae.
Cum enim sint naturaliter subdita quasi ab aliis acta, ut supra dictum est, quomodocumque aliquis eis utitur, non facit iniustitiam eis, sed vel sibi ipsi, in quantum immoderatus talium usus nocet utenti, vel alteri, inquantum subtrahitur alteri quod ei debetur. Puniri igitur irrationali creaturae non competit. Amplius. Circa idem / poena / in genere damni / et damnum / est, quod lucro opponitur. Lucrum autem aestimatur quod promovet ad felicitatem vel ad aliquam particularum eius.
Circa lucrum etiam et damnum eufortunium aut infortunium est. Quibus