In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo: " Et capita equorum, " scilicet, haeresiarchae, et majores inter eos, " erant tamquam capita leonum, " id est, fortes ad conterendum infirmos, et fetentes ad inficiendum eos. Nota : In leone notatur superbiae crudelitas, et aperta malitia. Contra sanctos autem armabuntur superbia, et aperta malitia, et crudelitate magna.
" Et de ore eorum, " id est, de aperta praedicatione eorum, "procedit, " supple, " ignis : " et ita erit ardens : " et fumus : " et sic erit excaecans.: " et sulphur : " et sic faetens. Vel, " Ignis, " id est, fervor irae persequentis, " et fumus, " simulationis, " et sulphur, " fatentis eruditionis. Vel, " Ignis " avaritiae, " et fumus " superbiae, " et sulphur " luxuriae.
" Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum, etc. "
" Et ab his tribus plagis, " scilicet, igne, fumo, et sulphure, " occisa est tertia pars hominum. " Quasi dicat: Perversorum hominum dogmatibus seducti mortis supplicium incurrunt. Et dicit: " Tertia pars hominum, " quia quidam incipient agere paenitentiam et implebunt, quibus debetur gloria. Alii incipient, sed non implebunt praeventi morte, tamen cum gratia. Tertii qui nec incipient, nec implebunt, quibus debetur paena aeterna. Vel, prima pars hominum est qui confitebuntur actu Christum, secunda illorum qui habitu, tertia illorum qui aperte negabunt. Occisa est, inquam, tertia pars hominum his plagis, et " de igne. " Et pro id est de igne. " Et de fumo, et sulphure. " Et repetitio expressio est malitiae et efficaciae eorum praedicationis. " Quae procedebant de ore ipsorum. " Vide supra.
" Potestas enim equorum in ore eorum est, et in caudis eorum : nam caudae eorum similes serpentibus, habentes capita, et in his nocent. "
Supra dixit, quod per praedicationem haereticorum occidetur tertia pars hominum, hic probat, quod hoc erit per praedicationem eorum.
Et dicuntur duo in quibus consistit eorum potestas. Primo enim dicit, quod hanc potestatem habent in praedicatione aperta: secundo, in occulta, ibi, " Et in caudis. "
Et ibi dicuntur duo. Primo dicit, quod occulta praedicatione nocent. Secundo, ponit hujus causam, ibi, " Nam cauda eorum. "