Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Ad primam quaestionem sic proceditur. In ista littera primo dicit, quod esse sive actualis existentia, non est demonstrabilis de ente infinito a nobis pro statu isto, et hoc demonstratione propter quid: et ratio est, quia medium in tali demonstratione non cognoscitur a nobis pro statu isto, quod est Deus sub ratione Deitatis, ut patuit supra quaest, de subjecto Theologiae: et medium potissimum ad demonstrandum existentiam de ente infinito, est ipsa Deitas, ut patuit supra in illa quaestione: An ista sit per se nota, Deus est.
Secundo dicit, quod esse sive existentia est demonstrabilis in se de ente infinito et propter quid, quia Deitas est medium potissimum in tali demonstratione, nam si quis distincte cognosceret Deitatem, statim posset demonstrare esse de ente infinito, sic arguendo : Quidquid est Deus, est existens ; sed ens infinitum est Deus, ergo infinitum est existens.
Tertio dicit, quod esse de ente infinito potest a nobis demonstrari demonstratione quia, sive a posteriori Et hoc debet sane intelligi, quia Doctor non diceret, quod absolute sic posset demonstrari, sed supposito quod ens infinitum sit possibile in entibus, potest illud demonstrari a no- bis, demonstratione quia. Nam infra non dicit quod ens infinitum esse sit demonstrabileanobis, sed bene potest persuaderi aliquibus persuasionibus, quod infinitas non repugnat in entibus, ut infra patebit in praesenti quaestione.
Quarto dicit, quod proprietates entis infiniti relativae ad creaturas, immediatius se habent ad illa quae sunt media in demonstratione quia, quam proprietates absolutae ; patet, quia per creaturas et proprietates earum demonstratur de primo eme, puta, quia creatura est effeclibilis ; ergo est aliquod primum effectivum, quia dependens ; ergo independens, et hujusmodi, et sic proprietates entis infiniti, etc. Sed nota exemplum primo de proprietatibus relativis infiniti entis, quae sunt istae : Ens infinitum est primum effectivum, primum finilivum, primum dependens, primum eminens, et hujusmodi. Exemplum de absolutis, quod ens infinitum sit infinitae inlellectionis et volitionis, et quod habeat intellectum formaliter infinitum et similiter voluntatem ; et quod una intellectione intelligat se et omnia alia ; et quod sua intellectio et volitio, tam respectu sui quam aliorum sit realiter et essentialiter eadem sibi, et hujusmodi, quae omnes proprietates entis infiniti, tam relativae quam absolutae infra in ista quaetione diffuse ostenduntur.
(b) Quod additur de causa exemplari, etc. Causa enim talis nihil aliud est nisi esse cognitum rei fiendae, sive cognitio practica rei exemplatae. Exemplum, domus extra fit a domo intra, ut a causa exemplari. Domus enim intra, vel accipitur pro esse cognito ipsius, vel pro notitia illius, quae dicitur notitia practica directiva in praxim, respectu domus extra fiendae. Si modo ponatur cognitio objecti esse effectiva, saltem partialiter ipsius praxis, (quae est principalis ratio movendi potentias exteriores, nam voluntas actu suo elicito imperat potentiis prosecutionem domus fiendae) patet quomodo causa exemplaris pertinet ad genus causae efficientis. Si etiam non ponatur causa effectiva, sed tantum directiva in praxim, adhuc potest suo modo dici causa efficiens, pro quanto dirigit voluntatem in opus, ut patet in quaestione de praxi. Si vero accipiatur causa exemplaris pro agente a proposito sive per intellectum, tunc voluntas et intellectus sunt causa exemplaris, accipiendo intellectum non nude, sed informatum notitia practica, quae notitia practica (ut dixi,) vel concurrit active partialiter cum voluntate, ut alia causa partiali et principali ad praxim eliciendam, vel tantum dirigendo, patet quid dicendum.