IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Requiri et sufficere simultatem humanam seu moralem, inter materiam et formam
Baptismi, ita ut antequam altera pajs finiatur, altera inchoetur ; et idem est de simultate partium in aliis Sacramentis.
Ad (a) istam quaestionem patet, quod requiritur simultas, et principalis ratio est institutio Christi instituentis haec duo tanquam unum signum completum, ad signandum effectum, ita quod neutrum esset signum sine alio.
Sed (d) qualis simultas ? Una opinio super illud cap. Detrahe, dicit quod aqua per se non est Sacramentum, sed quando conjuncta est cum verbo, scilicet in ultima prolatione ipsius formae; et hoc verum est, dicit glossator, secundum eos, in tantum quod si in illo instanti in quo forma terminatur, et a qua fit Sacramentum, puer non esset in aqua, non esset baptizatus. Non tamen sequitur, quod asinus possit bibere Sacramentum, quod argumentum tangit ibi contra Gandulphum dicentem, quod aqua est Sacramentum ; sed ideo non sequitur contra illos, quia dicunt aquam esse Sacramentum tantum in ultimo instanti; nec mirum est secundum illum, si incipiat et desinat esse in eodem instanti, cum hoc sit reperire in aliis casibus, secundum legem ; et po nit unum casum, ff. de acceplilat. l . antepenult. et reprehendit illud exemplum. Sed ponit aliud de servo dato uxori a viro, ut eum manumittat. Nam in eodem instanti incipit et desinit habere do minium, ff. de donat. inter virum et uxorem. Quod autem, g ultim. aliud exemplum potest poni, ubi quis similiter incipit et desinit esse debitor, ut ff. ad Velle. l. debitrix. Illae bene possunt esse objectiones et subtilitates Bernardicae, et quidem satis asininae, timendo ne asinus bibat Sacramentum, quia aqua neque ante prolationem verborum, nec in prolatione, nec in ultimo instanti, neque breviter unquam, neque sine verbis, vel cum verbis, est Sacramentum, sed ipsa ablutio in aqua, et ad bibendum illam non potest venire aliquis asinus. Nec ista simultas ultimi instantis prolationis verborum et ablutionis, est necessaria, nam Apostoli baptizantes tria millia uno die, Act. 2. non semper cum ultima syllaba formae asperserunt, ita quod tunc aqua tetigerit baptizatum.
Quod etiam ipse adducit, virtutem aliquam esse in aqua in ultimo instanti, et statim desinere, nihil est proprie intelligendo verba, quia permanens quando desinit esse, non est, quando incipit esse, est; habet enim primum sui esse, et non ultimum ; ergo si simul incipiat et desinat, simul est et non est. Nec illud oportet propter hoc, ut non remaneat virtus in aqua post actum baptizandi, quia nec aliqua virtus est in aqua, quando actu baptizans utitur ea, sicut tactum est, dist. 1. nec illae concordantiae legis probant idem incipere simul et desinere, sed habent suum intellectum, quo modo dominus alio modo incipit habere dominium servi dati uxori, quam prius habuit, et desinit habere eo modo quo prius habuit. Habuit enim prius immediate, et nunc habet mediate, quia nunc est servus uxoris.
Dico ergo, quod talis simultas requiritur, qualis requiritur in actibus humanis. Noluit enim Christus nos obligare ad tam subtilem simultatem, quam vix posset homo percipere vel servare. Judicatur autem simultas inter factum hominis, et verbum, quando incipit unum antequam totaliter finiat aliud: et hoc indifferenter, sive istud prius finierit quam aliud, vel e converso, verbi gratia, si quis dicat illam orationem, facias hoc, et fricet barbam, sive incipiat actum suum ante prolationem, sive e converso, dum tamen unum non finiatur complete ante inceptionem alterius, dicetur : Ille simul dixit hoc, et fecit hoc. Ita dico, quod sive Sacerdos prius immergat una immersione, ubi moris terrae est ter immergere, et postea incipiat verba cum secunda immersione, sive prius incipiat verba dicere, et dicto : Ego te baptizo, immergat cum illis verbis sequentibus, est sufficiens simultas, dum tamen prolatio non finiatur ante inceptionem ablutionis, nec ablutio finiatur ante inceptionem prolationis, talis simultas est sufficiens ad Baptismum.
Ad argumentum de Eucharistia, dicendum quod non est talis unitas inter species panis et vini, qualis est in Sacramento Baptismi. Illae enim non sunt partes tales, quarum neutra significat sine altera. Vere enim species panis continet corpus Christi, etiam sine consecratione sanguinis : sed haec verba nihil sunt Baptismi, sine ablutione, nec e converso.